Перейти к содержанию

Формула согласия (1577), Эпитома, латинский текст 1584 г. · De compendiaria regula

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: FC1577.Ep.rule.R0

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

ad quam omnia dogmata exigenda, et quæ inciderunt certamina, pie declaranda et componenda sunt.

Regula atque norma

Credimus, confitemur et docemus, unicam regulam et normam [die einige Regel und Richtschnur], secundum quam omnia dogmata, omnesque Doctores æstimari et judicari oporteat, nullam omnino aliam esse, quam Prophetica et Apostolica scripta cum Veteris, tum Novi Testamenti, sicut scriptum est (Psa. cxix. 105): 'Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.' Et Divus Paulus inquit (Gal. i. 8): 'Etiamsi Angelus de cœlo aliud prædicet Evangelium, anathema sit.' Reliqua vero sive Patrum sive Neotericorum scripta, quocunque veniant nomine, sacris literis nequaquam, sunt æquiparanda, sed universal, illis ita subjicienda sunt, ut alia ratione non recipiantur, nisi testium loco, qui doceant, quod etiam post Apostolorum tempora, et in quibus partibus orbis doctrina illa Prophetarum et Apostolorum sincerior conservata sit.
Примечания источника · 1
  • 'Als Zeugen, welcher Gestalt nach der Apostel Zeit und an welchen Orten solche Lehre de Propheten und Apostel erhalten worden.'
Et quia statim post Apostolorum tempora, imo etiam cum adhuc superstites essent, falsi doctores et hæretici exorti sunt, contra quos in primitiva Ecclesia Symbola sunt composita, id est, breves et categoricæ Confessiones, quæ unanimem Catholicæ Christianæ fidei Consensum et Confessionem, Orthodoxorum et veræ Ecclesiæ complectebantur (ut sunt Symbolum Apostolicum, Nicænum, et Athanasianum): profitemur publice, nos illa amplecti, et rejicimus omnes hæreses, omniaque dogmata, quæ contra illorum sententiam unquam in Ecclesiam Dei sunt invecta.
Quod vero ad schismata in negotiis fidei attinet, quæ in nostra tempora inciderunt, judicamus, unanimem Consensum et Declarationem, Christianæ nostræ fidei et Confessionis, in primis contra Papatum, et hujus falsos ac idolatricos cultus et superstitiones, et alias sectas, esse nostri temporis Symbolum, Augustanam illam, primam, et non mutatam Confessionem, quæ Imperatori Carolo V. Augustæ anno XXX. in magnis Imperii Comitiis exhibita est; similiter et Apologiam [derselben Apologie]; et Articulos Smalcaldicos anno XXXVII. conscriptos [Artikeln so zu Schmalkalden Anno 37 gestellet], et præcipuorum Theologorum illius temporis subscriptione comprobatos. Et quia hæc religionis causa etiam ad Laicos, quos vocant, spectat, eorumque perpetua salus agitur: profitemur publice, nos etiam amplecti Minorem et Majorem D. Lutheri Catechismos [zu dem Kleinen und Grossen Katechismo Doctor Luthers], ut ii Tomis Lutheri sunt inserti: quod eos quasi Laicorum Biblia [Laienbibel] esse censeamus, in quibus omnia illa breviter comprehenduntur, quæ in Sacra Scriptura fusius tractantur, et quorum cognitio homini Christiano ad æternam salutem est necessaria. Ad has rationes, paulo ante monstratas, omnis doctrina in religionis negotio conformanda est, et, si quid iis contrarium esse deprehenditur, id rejiciendum atque damnandum est: quippe quod cum unanimi fidei nostræ declaratione pugnet. Hoc modo luculentum discrimen inter sacras Veteris et Novi Testamenti literas, et omnia aliorum scripta retinetur: et sola Sacra Scriptura judex, norma et regula [der einige Richter, Regel und Richtschnur] agnoscitur, ad quam, ceu ad Lydium lapidem [als dem einigen Probierstein], omnia dogmata exigenda sunt et judicanda, an pia, an impia, an vera, an vero falsa sint. Cætera autem Symbola, et alia scripta, quorum paulo ante mentionem fecimus, non obtinent autoritatem judicis; hæc enim dignitas solis sacris literis debetur: sed duntaxat pro religione nostra testimonium dicunt eamque explicant, ac ostendunt, quomodo singulis temporibus sacræ literæ in articulis controversis in Ecclesia Dei a Doctoribus, qui tum vixerunt, intellectæ et explicatæ fuerint, et quibus rationibus dogmata cum Sacra Scriptura pugnantia rejecta et condemnata sint.sint.

Источник и условия: Формула согласия (1577), Эпитома, латинский текст 1584 г. · общественное достояние · The Formula of Concord, Epitome, Latin text of 1584. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 3 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds3, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.