Перейти к содержанию

Формула согласия (1577), Эпитома, латинский текст 1584 г. · Art. 7

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: FC1577.Ep.7.S0

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Quæ est inter nos et Sacramentarios in hoc articulo. Quæritur, an in Sacra Cœna verum corpus et verus sanguis Domini nostri Jesu Christi vere et substantialiter sint præsentia, atque cum pane et vino distribuantur, et ore sumantur, ab omnibus illis, qui hoc Sacramento utuntur, sive digni sint, sive indigni, boni aut mali, fideles aut infideles, ita tamen, ut fideles e Cœna Domini consolationem et vitam percipiant, infideles autem eam ad judicium sumant. Cingliani hanc præsentiam et dispensationem corporis et sanguinis Christi in Sacra Cœna negant: nos vero eandem asseveramus. Ad solidam hujus controversiæ explicationem primum sciendum est, duo esse Sacramentariorum genera. Quidam enim sunt Sacramentarii crassi admodum: hi perspicuis et claris verbis id aperte profitentur, quod corde sentiunt, quod videlicet in Cœna Domini nihil amplius quam panis et vinum sint præsentia, ibique distribuantur et ore percipiantur. Alii autem sunt versuti et callidi, et quidem omnium nocentissimi Sacramentarii: hi de negotio Cœnæ Dominicæ loquentes, ex parte nostris verbis splendide admodum utuntur, et præ se ferunt, quod et ipsi veram præsentiam veri, substantialis atque vivi corporis et sanguinis Christi in Sacra Cœna credant, eam tamen præsentiam et manducationem dicunt esse spiritualem, quæ fiat fide. Et hi posteriores Sacramentarii sub his splendidis verbis eandem crassam, quam priores habent, opinionem occultant et retinent: quod videlicet præter panem et vinum nihil amplius in Cœna Domini sit præsens, et ore sumatur. Vocabulum enim (spiritualiter) nihil aliud ipsis significat, quam Spiritum Christi, seu virtutem, absentis corporis Christi, ejusque rneritum, quod præsens sit: ipsum vero Christi corpus nullo prorsus modo esse præsens, sed tantummodo id sursum in supremo cœlo contineri sentiunt, et affirmant, oportere nos cogitationibus fidei sursum assurgere, inque cælum ascendere, et ibidem (nulla autem ratione cum pane et vino Sacræ Cœnæ) illud corpus et sanguinem Christi quærendum esse.
Confessio sinceræ doctrinæ, de Cœna Domini, contra Sacramentarios.

Affirmativa

Credimus, docemus et confitemur, quod in Cœna Domini corpus et sanguis Christi vere et substantialiter sint præsentia, et quod una cum pane et vino vere distribuantur atque sumantur.
Credimus, docemus et confitemur, verba Testamenti Christi non aliter accipienda esse, quam sicut verba ipsa ad literam sonant: ita, ne panis absens Christi corpus, et vinum absentem Christi sanguinem significent, sed ut propter sacramentalem unionem, panis et vinum vere sint corpus et sanguis Christi.
Jam quod ad Consecrationem attinet, credimus, docemus et confitemur, quod nullum opus humanum, neque ulla Ministri Ecclesiæ pronunciatio præsentiæ corporis et sanguinis Christi in Cœna causa sit, sed quod hoc soli omnipotenti virtuti Domini nostri Jesu Christi sit tribuendum.
Interim tamen unanimi consensu credimus, docemus et confitemur, in usu Cœnæ Dominicæ verba institutionis Christi nequaquam omittenda, sed publice recitanda esse, sicut scriptum est (1 Cor. x. 16): 'Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est?' etc. Illa autem benedictio fit per recitationem verborum Christi.
Fundamenta autem, quibus in hoc negotio contra Sacramentarios nitimur, hæc sunt, quæ etiam D. Lutherus in majore sua de Cœna Domini Confessione posuit: Primum fundamentum est articulus fidei nostræ Christianæ, videlicet Jesu Christus est verus, essentialis, naturalis, perfectus Deus et homo in unitate personæ, inseparabilis et indivisus. Secundum, quod dextera Dei ubique est: ad eam autem Christus, ratione humanitatis suæ, vere et reipsa, collocatus est, ideoque præsens gubernat, in manu sua, et. sub pedibus suis, ut Scriptura loquitur (Eph. i. 22), habet omnia, qua, in cœlo sunt et in terra. Ad eam Dei dexteram nullus alius homo, ac ne Angelus quidem, sed solus Mariæ Filius collocatus est, unde et ea, quæ diximus, præstare potest. Tertium, quod verbum Dei non est falsum, aut mendax. Quartum, quod Deus varios modos novit, et in sua potestate habet, quibus alicubi esse potest, neque ad unicum illum alligatus est, quem Philosophi localem aut circumscriptum appellare solent.
Credimus, docemus et confitemur, corpus et sanguinem Christi non tantum spiritualiter per fidem, sed etiam ore, non tamen Capernaitice, sed supernaturali et cælesti modo, ratione sacramentalis unionis, cum pane et vino sumi. Hoc enim verba Christi perspicue testantur, quibus præcipit, accipere, edere, bibere: idque ab Apostolis factum esse, Scriptura commemorat, dicens (Mark xiv. 28): 'Et biberunt ex eo omnes.' Et Paulus inquit (1 Cor. x. 16): 'Panis, quem frangimus, est communicatio corporis Christi;' hoc est, qui hunc panem edit, corpus Christi edit. Idem magno consensu præcipui ex antiquissimis Ecclesiæ, Doctoribus, Chrysostomus, Cyprianus, Leo Primus, Gregorius, Ambrosius, Augustinus, testantur.
Credimus, docemus et confitemur, quod non tantum vere in Christum credentes, et qui digne ad Cœnam Domini accedunt, verum etiam indigni et infideles verum corpus et sanguinem Christi sumant: ita tamen, ut nec consolationem, nec vitam inde percipiant, sed potius, ut illis sumtio ea ad judicium et damnationem cedat, si non convertantur et pœnitentiam agant (1 Cor. xi. 27, 29). Etsi enim Christum, ut Salvatorem, a se repellunt, tamen eundem, licet maxime inviti, ut severum Judicem, admittere coguntur. Is vero non minus præsens judicium suum in convivis illis impœnitentibus exercet, quam præsens consolationem et vitam in cordibus vere credentium et dignorum convivarum operatur.
Credimus, docemus et confitemur, unum tantum genus esse indignorum convivarum: ii sunt soli illi, qui non credunt. De his scriptum est (John iii. 18): 'Qui non credit, jam judicatus est.' Et hoc judicium indigno Sacræ Cœnæ usu cumulatur et aggravatur [gehäufet, grösser und schwerer wird] (1 Cor. xi. 29).
Credimus, docemus et confitemur, quod nullus vere credentium, quam diu vivam fidem retinet, Sacram Domini Cœnam ad judicium sumat, quantacunque fidei imbecillitate laboret. Cœna. enim Domini inprimis propter infirmos in fide, pœnitentes tamen, instituta est, ut ex ea veram consolationem et imbecillis fidei suæ confirmationem percipiant (Matt. ix. 12; xi. 5, 28).
Credimus, docemus et confitemur, totam dignitatem, convivarum cælestis hujus Cœnæ in sola sacratissima obedientia et absolutissimo Christi merito consistere. Illud autem nobis vera fide applicamus, et de applicatione hujus meriti per Sacramentum certi reddimur, atque in animis nostris confirmamur. Nequaquam autem dignitas illa ex virtutibus nostris, aut ex internis vel externis nostris præparationibus pendet.
Contrariæ et damnatæ Sacramentariorum doctrinæ rejectio. Rejicimus atque damnamus unanimi consensu omnes erroneos, quos jam recitabimus, articulos, ut qui commemoratæ piæ doctrinæ, simplicitati fidei et sinceræ confessioni de Cœna Domini repugnant.

Negativa

Papisticam Transsubstantiationem; cum videlicet in Papatu docetur, panem et vinum in Sacra Cœna substantiam atque naturalem suam essentiam amittere, et ita annihilari, atque elementa illa ita in Christi corpus transmutari, ut præter externas species nihil de iis reliquum maneat.
Papisticum Missæ sacrificium, quod pro peccatis vivorum et mortuorum offertur.
Sacrilegium, quo Laicis una tantum pars Sacramenti datur, cum nimirum, contra expressa verba Testamenti Christi, calice illis interdicitur, atque ita sanguine Christi spoliantur.
Dogma, quo docetur, quod verba Testamenti Jesu Christi non simpliciter intelligenda et fide amplectenda sint, uti sonant; ea enim obscura esse, ideoque verum eorum sensum ex aliis Scripturæ locis petendum esse.
Corpus Christi in Sacra Cœna non ore una cum pane sumi: sed tantum panem et vinum ore accipi: corpus vero Christi spiritualiter duntaxat, fide nimirum, sumi.
Panem et vinum in Cœna Domini tantummodo symbola seu tesseras esse, quibus Christiani mutuo sese agnoscant.
Panem et vinum tantum esse figuras, similitudines et typos corporis et sanguinis Christi, longissimo intervallo a nobis absentis.
Panem et vinum tantummodo signa, memoriæ conservandæ gratia, instituta esse, quæ sigillorum et pignorum rationem habeant, quibus nobis confirmetur, quod fides, cum in cælum illa ascendit et evehitur, ibi tam vere corporis et sanguinis Christi particeps fiat, quam vere nos in Sacra Cœna panem manducamus et vinum bibimus.
Fidem nostram de salute certam reddi et confirmari in Cœna Domini, non nisi signis illis externis, pane et vino: nequaquam autem, vere præsentibus vero corpore et sanguine Christi.
In Sacra Cœna duntaxat virtutem, operationem et meritum absentis corporis et sanguinis Christi dispensari.
Christi corpus ita cœlo inclusum esse, ut nullo prorsus modo, simul, eodem tempore, pluribus aut omnibus locis in terris præsens esse possit, ubi Cœna Domini celebratur.
Christum substantialem corporis et sanguinis sui præsentiam neque promittere neque exhibere potuisse, quandoquidem id proprietas humanæ ipsius naturæ assumtæ nequaquam ferre aut admittere possit.
Deum ne quidem universa sua omnipotentia (horrendum dictu et auditu) efficere posse, ut corpus Christi, uno eodemque tempore in pluribus, quam uno tantum loco, substantialiter præsens sit.
Примечания источника · 1
  • Source misprint corrected: bracket read as brace at 'mnipotentia {horrendum dictu e'
Non omnipotens illud verbum Testamenti Christi, sed fidem præsentiæ corporis et sanguinis Christi in Sacra Cœna causam esse.
Fideles corpus et sanguinem Christi non in pane et vino Cœnæ Dominicæ quærere, sed oculos in cælum attollere, et ibi corpus Christi quærere debere.
Infideles et impœnitentes Christianos in Cœna Domini non verum corpus et sanguinem Christi, sed panem tantum et vinum sumere.
Dignitatem convivarum in hoc cælesti Cœna non ex sola vera in Christum fide, sed etiam ex præparatione hominum externa pendere.
Eos etiam, qui veram et vivam in Christum fidem habent, eamque retinent, nihilominus hoc sacramentum ad judicium sumere posse, propterea quod in externa sua conversatione adhuc imperfecti sint.
Externa visibilia elementa panis et vini in sacramento adoranda esse.
Præter hæc justo Dei judicio relinquimus omnes curiosas, sannis virulentis tinctas, et blasphemas quæstiones, quæ honeste, pie, et sine gravi offensione recitari nequeunt, aliosque sermones, quando de supernaturali et cælesti mysterio hujus sacramenti crasse, carnaliter, Capernaitice, et plane abominandis modis, blaspheme, et maximo cum Ecclesiæ offendiculo, Sacramentarii loquuntur.
Prorsus etiam rejicimus atque damnamus Capernaiticam manducationem corporis Christi, quam nobis Sacramentarii contra suæ conscientiæ testimonium, post tot nostras protestationes, malitiose affingunt, ut doctrinam nostram apud auditores suos in odium adducant, quasi videlicet doceamus, corpus Christi dentibus laniari, et instar alterius cujusdam cibi, in corpore humano digeri. Credimus autem et asserimus, secundum clara verba Testamenti Christi, veram, sed supernaturalem manducationem corporis Christi, quemadmodum etiam vere, supernaturaliter tamen, sanguinem Christi bibi docemus. Hæc autem humanis sensibus aut ratione nemo comprehendere potest, quare in hoc negotio, sicut et in aliis fidei articulis, intellectum nostrum in obedientiam, Christi captivare oportet. Hoc enim mysterium in solo Dei verbo revelatur, et sola fide comprehenditur.

Источник и условия: Формула согласия (1577), Эпитома, латинский текст 1584 г. · общественное достояние · The Formula of Concord, Epitome, Latin text of 1584. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 3 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds3, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.