Unanimi consensu (ad normam verbi divini, et sententiam Augustanæ Confessionis) in Ecclesiis nostris docetur, nos peccatores longe miserrimos sola in Christum fide coram Deo justificari et salvari, ita ut Christus solus nostra sit justitia. Hic autem Jesus Christus, Salvator noster, et justitia nostra, verus Deus est et verus homo: etenim divina et humana naturæ in ipso sunt personaliter unitæ. Quæsitum igitur fuit: secundum quam naturam Christus nostra sit justitia? Et hoc occasione duo errores, et quidem inter se pugnantes, Ecclesias quasdam perturbarunt. Una enim pars sensit, Christum tantummodo secundum divinam naturam, esse nostram justitiam, si videlicet ille per fidem in nobis habitet: etenim omnia hominum peccata, collata nimirum cum illa per fidem inhabitante Divinitate, esse instar unius guttulæ aquæ, cum magno mari comparatæ. Contra hanc opinionem alii quidam asseruerunt, Christum esse nostram coram Deo justitiam, duntaxat secundum humanam naturam.
Notes in the source · 1
- Source misprint corrected: bracket read as brace at 'mi consensu {ad normam verbi d'
Sincera doctrina piarum Ecclesiarum, utrique commemorato errori opposita.
Affirmativa
Ad refellendum utrumque errorem, credimus, docemus et confitemur unanimiter, quod Christus vere sit nostra justitia, sed tamen neque secundum solam divinam naturam, neque secundum solam humanam naturam: sed totus Christus, secundum utramque naturam, in sola videlicet obedientia sua, quam Patri ad mortem usque absolutissimam Deus et homo præstitit, eaque nobis peccatorum omnium remissionem et vitam æternam promeruit. Sicut scriptum est: 'Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi: ita et per unius obedientiam justi constituentur multi.' (Rom. v. 19).
Credimus igitur, docemus et confitemur, hoc ipsum nostram esse coram Deo justitiam, quod Dominus nobis peccata remittit, ex mera gratia, absque ullo respectu præcedentium, præscentium, aut consequentium nostrorum operum, dignitatis, aut rneriti. Ille enim donat atque imputat nobis justitiam obedientiæ Christi; propter eam, justitiam, a Deo in gratiam recipimur, et justi reputamur.
Credimus etiam, docemus et confitemur, solam fidem esse illud medium et instrumentum, quo Christum Salvatorem, et ita in Christo justitiam illam, quæ coram judicio Dei consistere potest, apprehendimus: propter Christum enim fides illa nobis ad justitiam imputatur (Rom. iv. 5).
Credimus præterea, docemus et confitemur, fidem illam justificantem non esse nudam notitiam historiæ de Christo, sed ingens atque tale Dei donum, quo Christum, Redemtorem nostrum, in verbo Evangelii recte agnoscimus, ipsique confidimus: quod videlicet propter solam ipsius obedientiam, ex gratia, remissionem peccatorum habeamus, sancti et justi coram Deo Patre reputemur, et æternam salutem consequamur.
Credimus, docemus et confitemur, vocabulum 'justificare' phrasi Scripturæ Sacræ, in hoc articulo, idem significare, quod absolvere a peccatis, ut ex dicto Salomonis (Prov. xvii. 15) intelligi potest: 'Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.' Item (Rom. viii. 33): 'Quis accusabit electos Dei? Deus est qui justificat.' Et, si quando pro vocabulo justificationis vocabula regenerationis et vivificationis usurpantur (quod in Apologia Augustanæ Confessionis factum est), sunt ea in illa superiore significatione accipienda. Nam alias eæ voces de hominis renovatione intelligendæ sunt, quæ a fidei justificatione recte discernitur.
Credimus, docemus et confitemur etiam, etsi vere in Christum credentes et renati multis infirmitatibus et nævis usque ad mortem sunt obnoxii: non tamen illis vel de justitia, quæ per fidem, ipsis imputatur, vel de æterna salute esse dubitandum, quin potius firmiter illis statuendum esse [vor gewiss halten sollen], quod propter Christum, juxta promissionem et immotum verbum Evangelii, Deum sibi placatum habeant.
Credimus, docemus et confitemur, quod ad conservandam puram doctrinam de justitia fidei coram Deo, necessarium sit, ut particulæ exclusivæ (quibus Apostolus Paulus Christi meritum ab operibus nostris prorsus separat, solique Christo eam, gloriam tribuit) quam diligentissime retineantur, ut cum Paulus scribit: ex gratia, gratis, sine meritis, absque lege, sine operibus, non ex operibus. Quæ omnia hoc ipsum dicunt: 'Sola fide in Christum justificamur et salvamur' (Eph. ii. 8; Rom. i. 17; ii. 24; iv. 3 sqq.; Gal. iii. 11; Heb. xi.).
Credimus, docemus et confitemur, etsi antecedens contritio et subsequens nova obedientia ad articulum justificationis coram Deo non pertinent: non tamen talem fidem justificantem esse fingendam, quæ una cum malo proposito peccandi, videlicet, et contra conscientiam agendi, esse et stare possit. Sed postquam homo per fidem est justificatus, tum, veram illam et vivam fidem esse per caritatem efficacem (Gal. v. 6), et bona opera semper fidem justificantem sequi, et una cum ea, si modo vera et viva fides est, certissime deprehendi. Fides enim vera nunquam sola est, quin caritatem et spem semper secum habeat.
Rejectio contrariæ et falsæ doctrinæ. Repudiamus ergo et damnamus omnia falsa dogmata, quæ jam recitabimus.
Negativa
Christum, esse justitiam nostram solummodo secundum divinam naturam.
Christum esse justitiam, nostram tantummodo juxta humanam naturam.
In dictis Propheticis et Apostolicis, ubi de justificatione fidei agitur, vocabula 'justificare' et 'justificari' non idem, esse ac a peccatis absolvere et absolvi, et remissionem peccatorum consequi: sed nos per caritatem, a Spiritu Sancto infusam, per virtutes et per opera, quæ a caritate promanant, reipsa coram Deo justos fieri.
Fidem, non respicere in solam Christi obedientiam, sed in divinam ejus naturam; quatenus videlicet ea in nobis habitet atque efficax sit, ut per eam inhabitationem peccata nostra tegantur.
Fidem esse talem fiduciam in obedientiam Christi, quæ possit in eo etiam homine permanere et consistere, qui vera pœnitentia careat, et ubi caritas non sequatur, sed qui contra conscientiam in peccatis perseveret.
Non ipsum Deum, sed tantum dona Dei in credentibus habitare.
Fidem ideo salutem nobis conferre, quod novitas illa, quæ in dilectione erga Deum et proximum consistit, per fidem in nobis inchætur.
Fidem in justifications negotio primas quidem partes tenere, sed tamen etiam renovationem et caritatem ad justitiam nostrum coram Deo pertinere, ita ut renovatio et caritas quidem non sit principalis causa nostræ justitiæ: sed tamen justitiam nostrum coram Deo (si absint renovatio et caritas) non esse integram et perfectam.
Credentes in Christum coram Deo justos esse et salvos, simul per imputatam Christi justitiam, et per inchoatam novam obedientiam, vel, partim quidem per imputationem justitiæ Christi, partim vero per inchoatam novam obedientiam.
Promissionem gratiæ nobis applicari per fidem in corde, et præterea etiam per confessionem, quæ ore fit, et per alias virtutes.
Fidem non justificare sine bonis operibus, itaque bona opera necessario ad justitiam requiri, et absque eorum præsentia hominem justificari non posse.