Перейти к содержанию

Формула согласия (1577), Эпитома, латинский текст 1584 г. · Art. 6

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: FC1577.Ep.6.S0

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Cum constet, Legem Dei propter tres causas hominibus datam esse, primo, ut externa quædam disciplina conservetur, et feri atque intractabiles homines quasi repagulis quibusdam cœrceantur, secundo, ut per Legem homines ad agnitionem suorum peccatorum adducantur, tertio, ut homines jam renati, quibus tamen omnibus multum adhuc carnis adhæret, eam ipsam ob causam certam aliquam regulam habeant, ad quam totam suam vitam formare possint et debeant, etc., orta est inter paucos quosdam Theologos controversia, super tertio usu Legis: videlicet, an Lex etiam, renatis inculcanda, et ejus observatio apud eos urgenda sit, an non. Alii urgendam Legem censuerunt: alii negarunt.
Sincera et pia doctrina de hac controversia.

Affirmativa

Credimus, docemus et confitemur, etsi vere in Christum credentes, et sincere ad Deum conversi, a maledictione et coactione Legis per Christum liberati sunt [gefreiet und ledig gemacht], quod ii tamen propterea non sint absque Lege, quippe quos Filius Dei eam ob causam redemit, ut Legem Dei diu noctuque meditentur, atque in ejus observatione sese assidue exerceant (Psa. i. 2; cxix. 1). Etenim ne primi quidem nostri parentes, etiam ante lapsum, prorsus sine Lege vixerunt, quæ certe cordibus ipsorum tum inscripta erat, quia Dominus eos ad imaginem suam creaverat (Gen. i. 26 sq.; ii. 16 sqq.; iii. 3).
Credimus, docemus et confitemur, concionem Legis non modo apud eos, qui fidem in Christum non habent, et pœnitentiam nondum agunt, sed etiam apud eos, qui vere in Christum credunt, vere ad Deum conversi et renati, et per fidem justificati sunt, sedulo urgendam esse.
Etsi enim renati, et spiritu mentis suæ renovati sunt: tamen regeneratio illa et renovatio, in hac vita non est omnibus numeris absoluta, sed duntaxat inchoata. Et credentes illi, spiritu, mentis suæ perpetuo luctantur cum carne, hoc est, cum corrupta natura, quæ in nobis ad mortem usque hæret (Gal. v. 17; Rom. vii. 21, 23). Et propter veterem Adamum, qui adhuc in hominis intellectu, voluntate, et in omnibus viribus ejus infixus residet, opus est, ut homini Lex Dei semper præluceat, ne quid privatæ devotionis affectu in negotio religionis confingat, et cultus divinos verbo Dei non institutos eligat. Item, ne vetus Adam. pro suo ingenio agat, sed potius contra suam voluntatem, non modo admonitionibus et minis Legis, verum etiam pænis et plagis coerceatur, ut Spiritui obsequatur, segue ipsi captivum tradat (1 Cor. ix. 27; Rom. vi. 12; Gal. vi. 14; Psa. cxix. 1 sqq.; Heb. xii. 1; xiii. 21).
Jam quod ad discrimen operum Legis et fructuum Spiritus attinet, credimus, docemus et confitemur, quod opera illa, quæ secundum præscriptum Legis fiunt, eatenus opera Legis sint et appellentur, quatenus ea solummodo urgendo, et minis pænarum atque iræ divinæ, ab homine extorquentur.
Fructus vero Spiritus sunt opera illa, quæ Spiritus Dei, in credentibus habitans, per homines renatos operatur, et quæ a credentibus fiunt, quatenus renati sunt, ita quidem sponte ac libere, quasi nullum præceptum unquam accepissent, nullas minas audivissent, nullamque remunerationem expectarent. Et hoc modo filii Dei in Lege vivunt, et secundum normam Legis divinæ vitam suam instituunt; hanc vivendi rationem D. Paulus vocare solet in suis Epistolis Legem Christi et Legem mentis (Rom. vii. 25; viii. 2, 7; Gal. vi. 2).
Ad hunc modum una eademque Lex est manetque, immota videlicet Dei voluntas, sive pœnitentibus sive impœnitentibus, renatis aut non renatis proponatur. Discrimen autem, quo ad obedientiam, duntaxat in hominibus est: quorum alii non renati Legi obedientiam, qualemcunque a Lege requisitam præstant, sed coacti et inviti id faciunt (sicut etiam renati faciunt, quatenus adhuc carnales sunt): credentes vero in Christum, quatenus renati sunt, absque coactione, libero et spontaneo spiritu, talem obedientiam præstant, qualem alias nullæ quantumvis severissimæ Legis comminationes extorquere possent.
Примечания источника · 1
  • Source misprint corrected: bracket read as brace at ' id faciunt {sicut etiam renat'
Falsæ doctrinæ rejectio. Repudiamus itaque ut perniciosum et falsum dogma, quod Christianæ disciplinæ et veræ pietati adversatur, cum docetur, quod Lex Dei (eo modo, quo supra dictum est) non sit piis et vere credentibus, sed tantum impiis, infidelibus et non agentibus pœnitentiam, proponenda, atque apud hos solos sit urgenda.
Примечания источника · 1
  • Source misprint corrected: bracket read as brace at 'uod Lex Dei {eo modo, quo supr'

Источник и условия: Формула согласия (1577), Эпитома, латинский текст 1584 г. · общественное достояние · The Formula of Concord, Epitome, Latin text of 1584. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 3 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds3, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.