Перейти к содержанию

Формула согласия (1577), Эпитома, латинский текст 1584 г. · Art. 10

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: FC1577.Ep.10.S0

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Quæsitum fuit, num persecutionis tempore, et in casu confessionis (etiamsi adversarii nobiscum in doctrina consentire nolint) nihilominus salva conscientia aliquæ abrogatæ ceremoniæ, quæ per se indifferentes, et a Deo neque mandatæ neque prohibitæ sint, postulantibus id et urgentibus adversariis, iterum in usum revocari possint, et an hoc modo cum Pontificiis in ejusmodi ceremoniis et adiaphoris conformari recte queamus. Una pars hoc fieri posse affirmavit, altera vero negavit.
Sincera doctrina et confessio de hoc Articulo.

Affirmativa

Ad hanc controversiam dirimendam unanimi consensu credimus, docemus, et confitemur, quod ceremoniæ sive ritus Ecclesiastici (qui Verbo Dei neque præcepti sunt, neque prohibiti, sed tantum decori et ordinis causa instituti) non sint per se cultus divinus, aut aliqua saltem pars cultus divini. Scriptum est enim (Matt. xv. 9): 'Frustra colunt me, docentes doctrinas, mandata hominum.'
Примечания источника · 1
  • Source misprint corrected: bracket read as brace at 'clesiastici {qui Verbo Dei neq'
Credimus, docemus, et confitemur, Ecclesiæ Dei, ubivis terrarum, et quocunque tempore, licere, pro re nata, ceremonias tales mutare, juxta eam rationem, quæ Ecclesiæ Dei utilissima, et ad ædificationem ejusdem maxime accommodata judicatur.
Ea tamen in re omnem levitatem fugiendam et offendicula cavenda, in primis vero infirmorum in fide rationem habendam, et iis parcendum esse censemus.
Credimus, docemus, et confitemur, quod temporibus persecutionum, quando perspicua et constans confessio a nobis exigitur, hostibus Evangelii in rebus adiaphoris non sit cedendum. Sic enim Apostolus inquit (Gal. v. 1): 'Qua libertate Christus nos liberavit, in ea state, et nolite iterum jugo servitutis subjici.' Et alibi (2 Cor. vi. 14): 'Nolite jugum ducere cum infidelibus,' etc. 'Quæ enim est societas luci ad tenebras?' etc. Item (Gal. ii. 5): 'Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneret apud vos. In tali enim rerum statu non agitur jam amplius de adiaphoris, sed de veritate Evangelii, et de libertate Christiana sarta tectaque conservanda, et quomodo cavendum sit, ne manifeste idololatria confirmetur, et infirmi in fide offendantur. In hujusmodi rebus nostrum certe non est, aliquid adversariis largiri: sed officium nostrum requirit, ut piam et ingenuam confessionem edamus, et ea patienter feramus, quæ Dominus nobis ferenda imposuerit, et hostibus Verbi Dei in nos permiserit.
Credimus, docemus, et confitemur, quod Ecclesia alia aliam damnare non debeat, propterea, quod hæc vel illa plus minusve externarum ceremoniarum, quas Dominus non instituit, observet; si modo in doctrina ejusque articulis omnibus, et in vero Sacramentorum usu sit inter eas consensus. Hoc enim vetus et verum dictum est: Dissonantia jejunii non dissolvit consonantiam fidei.
Falsæ doctrinæ de hoc Articulo rejectio. Repudiamus atque damnamus hæc falsa et Verbo Dei contraria dogmata:

Negativa

Quod humanæ traditiones et constitutiones, in Ecclesiasticis rebus, per se, pro cultu Dei, aut certe pro parte divini cultus sint habendæ.
Quando ejusmodi ceremoniæ et constitutiones Ecclesiæ Dei coactione quadam tanquam necessariæ obtruduntur, et quidem contra libertatem Christianam, quam Ecclesia Christi in rebus ejusmodi externis habet.
Cum asseritur, quod tempore persecutionis, quando clara confessio requiritur, hostibus Evangelii in observatione ejusmodi rerum adiaphorarum gratificari, et cum ipsis pacisci et consentire liceat: quæ res cum detrimento veritatis cælestis conjuncta est.
Cum externæ ceremoniæ, quæ indifferentes sunt, ea opinione abrogantur, quasi Ecclesiæ Dei liberum non sit, pro re nata, ut judicaverit ad ædificationem utile esse, hanc vel illam ceremoniam, ratione libertatis Christianæ, usurpare.

Источник и условия: Формула согласия (1577), Эпитома, латинский текст 1584 г. · общественное достояние · The Formula of Concord, Epitome, Latin text of 1584. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 3 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds3, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.