Перейти к содержанию

Формула согласия (1577), Эпитома, латинский текст 1584 г. · Art. 5

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: FC1577.Ep.5.S0

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Quæsitum fuit: an Evangelism proprie sit tantummodo concio de gratia Dei, quæ remissionem peccatorum nobis annunciet: an vero etiam sit concio pœnitentiæ, arguens peccatum incredulitatis, quippe quæ non per Legem, sed per Evangelion duntaxat arguatur.
Sincera doctrina, cum norma verbi Dei congruens.

Affirmativa

Credimus, docemus et confitemur, discrimen Legis et Evangelii, ut clarissimum quoddam lumen [ein besonder herrlich Licht], singulari diligentia in Ecclesia Dei retinendum esse, ut verbum Dei, juxta admonitionem D. Pauli, recte secari queat.
Credimus, docemus et confitemur, Legem esse proprie doctrinam divinitus revelatam, quæ doceat, quid justum Deoque gratum sit; quæ etiam, quicquid peccatum est, et voluntati divinæ adversatur, redarguat.
Quare, quicquid extat in sacris literis, quod peccata arguit, id revera ad Legis concionem pertinet.
Evangelion vero proprie doctrinam esse censemus, quæ doceat, quid homo credere debeat, qui Legi Dei non satisfecit, et idcirco per eandem damnatur: videlicet, quod illum credere oporteat, Jesum Christum omnia peccata expiasse, atque pro iis satisfecisse, et remissionem peccatorum, justitiam coram Deo consistentem et vitam æternam, nullo interveniente peccatoris illius merito, impetrasse.
Cum autem vocabulum 'Evangelii' non semper in una eademque significatione in Sacra Scriptura usurpetur, unde et dissensio illa primum orta est: credimus, docemus et confitemur, si vocabulum 'Evangelii' de tota Christi doctrina accipiatur, quam ipse in Ministerio suo (quemadmodum et ejus Apostoli) professus est (in qua significatione Mark i. 15 et Acts xx. 21 vox illa usurpatur), recte dici et doceri, Evangelium esse concionem de pœnitentia et remissione peccatorum.
Примечания источника · 1
  • Source misprint corrected: bracket read as brace at 'ofessus est {in qua significat'
Quando vero Lex et Evangelion, sicut et ipse Moises, ut Doctor Legis, et Christus, ut Doctor Evangelii, inter se conferuntur: credimus, docemus et confitemur, quod Evangelion non sit concio pœnitentiæ, arguens peccata: sed quod proprie nihil aliud sit, quam laetissimum quoddam nuncium, et concio plena consolationis, non arguens aut terrens, quandoquidem conscientias contra terrores Legis solatur, easque in meritum solius Christi respicere jubet, et dulcissima prædicatione, de gratia et favore Dei, per meritum Christi impetrato, rursus erigit.
Quod vero ad revelationem peccati attinet, sic sese res habent. Velum illud Moisis omnium hominum oculis est obductum, quam diu solam Legis concionem, nihil autem de Christo audiunt. Itaque peccata sua ex Lege non vere agnoscunt: sed aut hypocritæ fiunt, qui justitiæ propriæ opinione turgent, quales olim erant Pharisæi, aut in peccatis suis desperant, quod Judas proditor ille fecit. Eam, ob causam Christus sumsit sibi Legem explicandam spiritualiter (Matt. v. 21 sqq.; Rom. vii. 14), et hoc modo ira Dei de cœlo revelatur super omnes peccatores (Rom. i. 18), ut, vera Legis sententia intellecta, animadvertatur, quanta sit illa ira. Et sic demum peccatores ad Legem remissi vere et recte peccata sua agnoscunt. Talem vero peccatorum agnitionem solus Moises nunquam ex ipsis extorquere potuisset. Etsi igitur concio illa de passione et morte Christi Filii Dei, severitatis et terroris plena est, quæ iram Dei adversus peccata ostendit, unde demum homines ad Legem Dei propius adducuntur, postquam velum illud Moisis ablatum est, ut tandem exacte agnoscant, quanta videlicet Dominus in Lege sua a nobis exigat, quorum, nihil nos præstare possumus, ita, ut universam nostram justitiam in solo Christo quærere oporteat:
Tamen, quam diu nobis Christi passio et mors iram Dei ob oculos ponunt, et hominem perterrefaciunt, tam diu non sunt proprie concio Evangelii, sed Legis et Moisis doctrina, et sunt alienum opus Christi, per quod accedit ad proprium suum Officium, quod est, prædicare de gratia Dei, consolari et vivificare. Hæc propria sunt prædicationis Evangelicæ.
Contraria et falsa doctrina, quæ rejicitur. Rejicimus igitur, ut falsum et periculosum dogma, cum asseritur: quod Evangelion proprie sit concio pœnitentiæ, arguens, accusans et damnans peccata, quodque non sit tantummodo concio de gratia Dei. Hac enim ratione Evangelion rursus in Legem transformatur, meritum, Christi et sacræ literæ obscurantur, piis mentibus vera et solida consolatio eripitur, et Pontificiis erroribus et superstitionibus fores aperiuntur.

Источник и условия: Формула согласия (1577), Эпитома, латинский текст 1584 г. · общественное достояние · The Formula of Concord, Epitome, Latin text of 1584. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 3 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds3, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.