Перейти к содержанию

Формула согласия (1577), Эпитома, латинский текст 1584 г. · Art. 12

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: FC1577.Ep.12.E1.0

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Anabaptistæ in multas sectas [viel Haufen] sunt divisi, quarum aliæ plures, aliæ pauciores errores defendunt: generatim [ingemein] tamen omnes talem doctrinam profitentur, quæ neque in Ecclesia, neque in politia [noch in der Polizei und weltlichem Regiment], neque in œconomia [Haushaltung] tolerari potest. Articuli Anabaptistici, qui in Ecclesia ferri non possunt.

Errores

Quod Christus carnem et sanguinem suum, non e Maria virgine assumserit, sed e cœlo attulerit.
Quod Christus non sit verus Deus, sed tantummodo cæteris sanctis sit superior, quia plura Spiritus Sancti dona acceperit, quam alius quispiam homo sanctus.
Quod justitia nostra coram Deo, non in solo Christi merito, sed in renovatione atque adeo in nostra propria probitate, in qua ambulemus, consistat. Ea vero Anabaptistarum justitia magna ex parte electitia et humanitus excogitata quadam sanctimonia constat, et revera nil aliud est, quam novus quidam monachatus.
Quod infantes non baptizati coram Deo non sint peccatores, sed justi et innocentes, et in illa sua innocentia, cum usum rationis nondum habeant, sine baptismo (quo videlicet, ipsorum opinione, non egeant) salutem consequantur. Et hoc modo rejiciunt totam de peccato originali doctrinam, reliqua etiam, quæ ex ea dependent.
Примечания источника · 1
  • Source misprint corrected: bracket read as brace at 'ne baptismo {quo videlicet, ip'
Quod infantes baptizandi non sint, donec usum rationis consequantur, et fidem suam ipsi profiteri possint.
Quod Christianorum liberi eam ob causam, quia parentibus Christianis et fidelibus orti sunt (etiam præter et ante susceptum baptismum), revera sancti, et in filiorum Dei numero sint habendi. Qua de causa etiam neque Pædobaptismum magnifaciunt, neque id operam dant, ut infantes baptizentur, quod cum expressis verbis promissionis divinæ (Gen. xvii. 7 sqq.) pugnat: ea enim tantum ad eos pertinet, qui fœdus Dei observant, illudque non contemnunt.
Quod ea non sit vera et Christiana Ecclesia, in qua aliqui adhuc peccatores reperiuntur.
Quod conciones non sint audiendæ ullæ in iis templis, in quibus aliquando Missæ Pontificiæ sunt celebratæ.
Quod homo pius nihil prorsus commercii habere debeat cum Ecclesiæ ministris, qui Evangelion Christi juxta Augustanæ Confessionis sententiam docent, et Anabaptistarum conciones ac errores reprehendunt, et quod ejusmodi Ecclesiæ ministris neque servire, neque operam locare liceat, sed quod iidem ut perversores verbi divini vitandi et fugiendi sint. Articuli Anabaptistici, qui in Politia [in der Polizei] sunt intolerabiles.
Quod Magistratus officium non sit, sub Novo Testamento, genus vitas, quod Deo placeat.
Quod homo Christianus salva et illæsa conscientia officio Magistratus fungi non possit.
Quod homo Christianus illæsa conscientia officium Magistratus, rebus ita ferentibus, adversus improbos administrare et exequi, et subditi potestatem illam, quam Magistratus a Deo accepit, ad defensionem implorare non possint.
Quod homo Christianus sana conscientia jusjurandum præstare, et juramento interposito obedientiam et fidem suo Principi aut Magistratui promittere nequeat.
Quod Magistratus, sub Novo Testamento, bona conscientia homines facinorosos capitali supplicio afficere non possit. Articuli Anabaptistici, qui in Œconomia [Haushaltung] ferri non possunt.
Quod homo pius non possit conscientia salva proprium tenere et possidere, sed quod is, quicquid omnino facultatum habeat, id totum in commune conferre [in die Gemein zu geben] debeat.
Quod homo Christianus illæsa conscientia neque cauponariam, neque mercaturam exercere, aut arma conficere possit [kein Gastgeber, Kaufmann oder Messerschmidt sein könne].
Quod conjugibus, propter diversam religionem, divortium facere, et cum alia persona, quæ in religione non dissentiat, matrimonium contrahere liceat.
Quod omnes illi, qui Christum, secundum carnem, creaturam esse dicunt, non habeant veram regnantis cælestis Regis agnitionem.
Quod caro Christi per exaltationem eo modo omnes proprietates divinas acceperet, ut Christus, quatenus homo est, potentia, virtute, majestate, gloria, Patri et τῷ Λόγῳ, per omnia, in gradu et statu essentiæ, omnino æqualis sit, ita, ut jam utriusque in Christo naturæ una sit essentia, eædem proprietates, eadem voluntas eademque gloria; et quod caro Christi ad Sacrosanctæ Trinitatis essentiam pertineat.
Quod ministerium verbi, prædicatum et auditu perceptum verbum, non sit instrumentum illud, per quod Deus Spiritus Sanctus homines doceat, salutaremque Christi agnitionem largiatur, et conversionem, veram pœnitentiam, fidem et novam obedientiam in ipsis efficiat.
Quod aqua Baptismi non sit medium, per quod Dominus adoptionem in filiis Dei obsignet, et regenerationem efficiat.
Quod panis et vinum in Sacra Cœna non sint organa, per quæ et cum quibus Christus corpus et sanguinem suum distribuat.
Quod homo pius, vere per Spiritum Dei regeneratus, legem Dei in hac vita perfecte servare et implere valeat.
Quod non sit vera Ecclesia Christi, in qua non vigeat publica excommunicatio, et solennis aliquis excommunicationis modus, seu, ut vulgo dicitur, processus ordinarius.
Quod is Ecclesiæ minister alios homines cum fructu docere, aut vera Sacramenta dispensare non possit, qui ipse non sit vere renovatus, renatus et vere justus.
Quod Christies non sit verus, substantialis, naturalis Deus [wahrhaftiger, wesentlicher, natürlicher Gott], ejusdem cum Patre et Spiritu Sancto essentiæ; sed divina tantum majestate ita cum Patre ornatus, ut Patre sit inferior.
Hæc prorsus nova est hæresis, quæ antehac Ecclesiis Christi ignota fuit, eorum videlicet, qui opinantur, docent et profitentur, non esse unicam tantum divinam et æternam Patris, Filii, et Spiritus Sancti essentiam: sed quemadmodum Pater, Filius, et Spiritus Sanctus tres sunt distinctæ persona, ita unamquamque personam habere distinctam, et a reliquis personis Divinitatis separatam essentiam. Et horum alii sentiunt, quod singulæ personæ in singulis essentiis æquali sint potestate, sapientia, majestate, et gloria: sicut alias tres numero differentes homines, ratione essentiæ suæ, sunt a se invicem disjuncti et separati. Alii sentiunt tres illas personas et essentias ita inæquales esse, ratione essentiæ et proprietatum, ut solus Deus Pater verus sit Deus. Hos, atque his similes errores omnes, ut eos etiam, qui ab his dependent, et ex his consequuntur, rejicimus atque damnamus: utpote, qui falsi sint atque hæretici [als unrecht, falsch, ketzerisch], et qui Verbo Dei, tribus approbatis Symbolis [den dreien Symbolis], Augustanæ Confessioni, ejusdem Apologiæ, Smalcaldicis Articulis, et Catechismis Lutheri repugnent: quos etiam errores omnes pii summi atqueinfimi cavere et vitare debent, nisi æternæ suæ salutis jacturam facere velint [so lieb ihnen ihrer Seelen Heil und Seligkeit ist]. Quod autem hæc sit omnium nostrum fides, doctrina et confessio (de qua in novissimo illo die Judici Domino nostro Jesu Christo rationem reddere parati sumus), et quod contra hanc doctrinam nihil vel occulte vel aperte dicere aut scribere, sed per gratiam Dei in ea constanter perseverare velimus: in ejus rei fidem, re bene meditata, in vero Dei timore et invocatione nominis ejus [wohlbedächtig in wahrer Furcht und Anrufung Gottes] hanc epitomen propriis manibus subscripsimus.
Примечания источника · 2
  • That is, the Apostles', the Nicene, and the Athanasian Creeds, which are incorporated in the Lutheran Book of Concord.
  • The list of subscribers is added to the Preface of the Book of Concord, and embraces eighty-six names, headed by three Electors—John of the Palatinate, Augustus of Saxony, and John George of Brandenburg.

Источник и условия: Формула согласия (1577), Эпитома, латинский текст 1584 г. · общественное достояние · The Formula of Concord, Epitome, Latin text of 1584. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 3 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds3, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.