Перейти к содержанию

Формула согласия (1577), Эпитома, латинский текст 1584 г. · Art. 9

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: FC1577.Ep.9.S0

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Disceptatum fuit super hoc articulo inter quosdam theologos, qui Augustanam Confessionem profitentur: quando et quomodo Dominus noster Jesus Christus, ut testatur fides nostra Catholica, ad inferos descenderit, an id ante, vel post mortem ejus factum sit. Præterea quæsitum fuit, num anima tantum, an divinitate sola, an vero anima et corpore descenderit, idque an spiritualiter, an vero corporaliter sit factum. Disputatum etiam est, num hic articulus ad passionem, an verum ad gloriosam victoriam et triumphum Christi sit referendus. Cum autem hic fidei nostræ articulus, sicut et præcedens, neque sensibus neque ratione nostra comprehendi queat, sola autem fide acceptandus sit: unanimi consensu consulimus, de hac re non esse disputandum, sed quam simplicissime hunc articulum credendum et docendum esse. Atque in hoc negotio sequamur piam D. Lutheri doctrinam, qui: hunc articulum in concione, Torgæ habita (Anno, etc. XXXIII.), pie admodum explicuit, omnes inutiles et curiosas quæstiones præcidit, atque ad piam fidei simplicitatem omnes Christianos adhortatus est. Satis enim nobis esse debet, si sciamus, Christum ad inferos descendisse, infernum omnibus credentibus destruxisse, nosque per ipsum e potestate mortis et Satanæ, ab æterna damnatione, atque adeo e faucibus inferni ereptos. Quo autem modo hæc effecta fuerint, non curiose scrutemur, sed hujus rei cognitionem alteri seculo reservemus, ubi non modo hoc mysterium, sed alia multa, in hoc vita simpliciter a nobis credita, revelabuntur, quæ captum cæcæ nostra rationis excedunt.
Примечания источника · 1
  • Source misprint corrected: bracket read as brace at 'orgæ habita {Anno, etc. XXXIII'

Источник и условия: Формула согласия (1577), Эпитома, латинский текст 1584 г. · общественное достояние · The Formula of Concord, Epitome, Latin text of 1584. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 3 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds3, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.