Перейти к содержанию

Формула согласия (1577), Эпитома, латинский текст 1584 г. · Art. 11

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: FC1577.Ep.11.A0

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Sincera doctrina de hoc Articulo.

Affirmativa

Primum omnium est, quod accurate observari oportet, discrimen esse inter præscientiam [Vorsehung], et prædestinationem, sive æternam electionem [ewige Wahl] Dei.
Præscientia enim Dei nihil aliud est, quam quod Deus omnia noverit, antequam fiant, sicut scriptum est (Dan. ii. 28): 'Est Deus in cœlo, revelans mysteria, qui indicavit tibi Rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus.'
Hæc præscientia simul ad bonos et malos pertinet, sed interim non est causa mali, neque est causa peccati, quae, hominem ad scelus impellat. Peccatum enim, ex diabolo, et ex hominis prava et mala voluntate oritur. Neque hæc Dei præscientia causa est, quod homines pereant; hoc enim sibi ipsis imputare debent: sed præscientia Dei disponit [ordnet] malum, et metas illi constituit, quousque progredi et quam diu durare debeat, idque eo dirigit, ut, licet per se malum sit, nihilominus electis Dei ad salutem cedat.
Prædestinatio vero, seu æterna Dei electio, tantum ad bonos et dilectos filios Dei pertinet; et hæc est causa ipsorum salutis. Etenim eorum salutem procurat, et ea, quæ ad ipsam pertinent, disponit. Super hanc Dei prædestinationem salus nostra ita fundata est, ut inferorum portæ eam evertere nequeant (John x. 28; Matt. xvi. 18).
Hæc Dei prædestinatio non in arcano Dei consilio est scrutanda, sed in Verbo Dei, in quo revelatur quærenda est.
Verbum autem Dei deducit nos ad Christum, is est liber ille vitæ, in quo omnes inscripti et electi sunt, qui salutem æternam consequuntur. Sic enim scriptum est (Eph. i. 4): 'Elegit nos in Christo, ante mundi constitutionem.'
Christus vero omnes peccatores ad se vocat, et promittit illis levationem, et serio vult [ist ihm Ernst], ut omnes homines ad se veniant, et sibi consuli et subveniri sinant. His sese Redemptorem in verbo offert, et vult, ut verbum audiatur, et ut aures non obdurentur, nec verbum negligatur et contemnatur. Et promittit se largiturum virtutem et operationem Spiritus Sancti et auxilium divinum, ut in fide constantes permaneamus, et vitam æternam consequamur.
De nostra igitur electione ad vitam æternam neque ex rationis nostræ judicio, neque ex lege Dei judicandum est, ne vel dissolutæ et Epicureæ vitæ nos tradamus, vel in desperationem incidamus. Qui enim rationis suæ judicium in hoc negotio sequuntur, in horum cordibus hæ perniciosæ cogitationes (quibus ægerrime resistere possunt) excitantur: Si (inquiunt) Deus me ad æternam salutem elegit, non potero damnari, quicquid etiam designavero. Contra vero, si non sum electus ad vitam æternam, nihil plane mihi profuerit, quantumcunque boni fecero, omnes enim conatus mei irriti erunt [es ist doch alles umsonst].
Vera igitur sententia de prædestinatione ex Evangelio Christi discenda est. In eo enim perspicue docetur, quod Deus omnes sub incredulitatem concluserit, ut omnium misereatur, et quod nolit quenquam perire, sed potius ut omnes convertantur, et in Christum credant (Rom. xi. 32; Ezek. xviii. 23; xxxiii. 11; 2 Pet. iii. 9; 1 John ii. 2).
Qui igitur voluntatem Dei revelatam inquirunt, eoque ordine progrediuntur, quem D. Paulus in Epistola ad Romanos secutus est (qui hominem prius deducit ad pœnitentiam, ad agnitionem peccatorum, ad fidem in Christum, ad obedientiam mandatorum Dei, quam de æternæ prædestinationis mysterio loquatur), iis doctrina de prædestinatione Dei salutaris est, et maximam consolationem affert.
Примечания источника · 1
  • Source misprint corrected: bracket read as brace at 'secutus est {qui hominem prius'
Quod vero scriptum est (Matt. xxii. 14), 'Multos quidem vocatos, paucos vero electos esse;' non ita accipiendum est, quasi Deus nolit, ut omnes salventur; sed damnationis impiorum causa est, quod Verbum Dei aut prorsus non audiant, sed contumaciter contemnant, aures obdurent, et cor indurent, et hoc modo Spiritui Sancto viam ordinariam præcludant, ut opus suum in eis efficere nequeat, aut certe quod verbum auditum flocci pendant [in Wind schlagen], atque abjiciant. Quod igitur pereunt, neque Deus, neque ipsius electio, sed malitia eorum in culpa est (2 Pet. ii. 1 sqq.; Luke ii. 49, 52; Heb. xii. 25 sqq.).
Huc usque homo plus in meditatione articuli de æterna Dei electione tuto progredi potest, quatenus videlicet ea in Verbo Dei est revelata. Verbum Dei enim nobis Christum, librum vitæ, proponit: is nobis per Evangelii prædicationem aperitur et evolvitur, sicut scriptum est (Rom. viii. 30): 'Quos elegit, hos vocavit.' In Christo igitur electio æterna Dei Patris est quærenda. Is in æterno suo consilio decrevit, quod præter eos, qui Filium ejus Jesum Christum agnoscunt et in eum vere credunt, neminem salvum facere velit. Reliquæ cogitationes ex animis piorum penitus excutiendæ sunt, qui non a Deo, sed ex afflatu Satanæ proficiscuntur, quibus humani generis hostis hoc agit, ut dulcissimam illam consolationem vel enervet, vel penitus e medio tollat, quam ex saluberrima hac doctrina haurire possumus, qua videlicet certi reddimur, quod mera gratia, sine ullo nostro merito, in Christo ad vitam æternam electi simus, et quod nemo ex ipsius manibus rapere nos possit. Et hanc clementissimam electionem non nudis verbis, sed interposito jurejurando Dominus contestando confirmavit, et venerabilibus Sacramentis nobis obsignavit, quorum in summis tentationibus meminisse, et ex iis consolationem petere debemus, ut ignita Diaboli tela extinguamus.
Interim tamen summo studio in eo elaboremus, ut ad normam voluntatis divinæ vitam nostram instituamus, et vocationem nostram [ut D. Petrus (2 Pet. i. 20) loquitur] firmam faciamus, neque a Dei revelato verbo latum unguem recedamus; illud enim nunquam nos fallet.
Hac brevi explicatione æternæ electionis divinæ honos suus Deo plene et in solidum tribuitur: quod videlicet, secundum voluntatis suæ propositum, mera misericordia, sine ullo nostro merito salvos nos faciat. Neque tamen hac doctrina, vel gravioribus illis animi perturbationibus, et pusillanimitati, vel Epicurismo [zur Kleinmüthigkeit oder rohem, wildem Leben] ansa præbetur.
Falsæ doctrinæ de hoc Articulo rejectio. Credimus igitur et sentimus, quando doctrina de electione Dei ad vitam æternam eo modo proponitur, ut perturbatæ piæ mentes ex ea consolationem nullam capere queant, sed potius per eam in animi angustias [Kleinmüthigkeit] aut desperationem conjiciantur, aut impœnitentes in dissoluta sua vita confirmentur, quod articulus hic non ad normam verbi et voluntatis Dei, sed juxta humanæ rationis judicium, et quidem impulsu Satanæ, male et perperam tractetur. 'Quæcunque enim scripta sunt' [inquit (Rom. xv. 4) apostolus] 'ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus? Rejicimus itaque omnes, quos jam enumerabimus, errores.

Negativa

Quod Deus nolit, ut omnes homines pœnitentiam agant, et Evangelio credant.
Quando Deus nos ad se vocat, quod non serio hoc velit, ut omnes homines ad ipsum veniant.
Quod nolit Deus, ut omnes salventur, sed quod quidam, non ratione peccatorum suorum, verum. solo Dei consilio, proposito et voluntate, ad exitium destinati sint, ut prorsus salutem consequi non possint.
Quod non sola Dei misericordia et sanctissimum Christi meritum, sed etiam in nobis ipsis aliqua causa sit electionis divinæ, cujus causæ ratione Deus nos ad vitam æternam elegerit. Hæc dogmata omnia falsa sunt, horrenda et blasphema, iisque piis mentibus omnis prorsus consolatio eripitur, quam ex Evangelio et sacramentorum usu capere deberent, et idcirco in Ecclesia Dei nequaquam sunt ferenda. Hæc brevis est et simplicissima articulorum controversorum explicatio, de quibus inter theologos Augustanæ Confessionis aliquandiu disceptatum et discrepantibus inter se sententiis disputatum est. Et ex hac declaratione homo pius, quamtumvis simplex, secundum analogiam Verbi Dei et Catechismi simplicem doctrinam deprehendere potest, quid verum sit, quid falsum. Non enim tantummodo sincera doctrina diserte est recitata, verum etiam contraria et falsa doctrina repudiata est et rejecta, et controversiæ illæ, offendiculorum plenæ, solide sunt decisæ atque dijudicatæ [und also die eingefallene ärgerlichen Spaltungen gründlich entschieden seind]. Faxit Deus omnipotens, Pater Domini nostri Jesu Christi, ut per gratiam Spiritus Sancti omnes in ipso consentientes et concordes simus, atque in consensu pio, qui ipsi probetur, constanter perseveremus. Amen.

Источник и условия: Формула согласия (1577), Эпитома, латинский текст 1584 г. · общественное достояние · The Formula of Concord, Epitome, Latin text of 1584. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 3 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds3, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.