Cum hominis voluntas quadruplicem habeat considerationem [in vier ungleichen Ständen]: primo, ante lapsum; secundo, post lapsum; tertio, post regenerationem y quarto, post resurrectionem carnis: nunc quæstio præcipua est tantum de voluntate et viribus hominis in secundo statu, quasnam vires post lapsum primorum parentum nostrorum, ante regenerationem, ex seipso habeat, in rebus spiritualibus: an propriis viribus, antequam per Spiritum Dei fuerit regeneratus, possit sese ad gratiam Dei applicare et præparare [sich zur Gnade Gottes schicken und bereiten], et num gratiam divinam (quæ illi per Spiritum Sanctum in verbo et Sacramentis divinitus institutis offertur) accipere et apprehendere possit, nec ne.
Примечания источника · 1
- The synergistic term used by Melanchthon in his later period. See Vol. I. pp. 262 and 270.
Sincera doctrina de hoc articulo, cum immota regula verbi divini congruens.
Affirmativa
De hoc negotio hæc est fides, doctrina et confessio nostra: quod videlicet hominis intellectus et ratio in rebus spiritualibus prorsus sint cæca, nihilque propriis viribus intelligere possint. Sicut scriptum est(1 Cor. ii. 14): 'Animalis homo non percipit ea, quæ sunt Spiritus; stultitia illi est, et non potest intelligere, quia de spiritualibus examinatur' [wann er wird von geistlichen Sachen gefraget].
Примечания источника · 1
- We usually transfer the Scripture passages from our Authorized English Version. But this would not answer here, nor in several other cases. The German text of the Formula deviates in 1 Cor. ii. 14 from Luther's Version (es muss geistlich gerichtet sein), and the Latin text deviates from the Vulgate and accords with the German. Tyndale (1534) and the Rheims Version (1582) translate ὅτι πνευματικῶς ἀνακρίνεται, 'because he is spiritually examined;' the Authorized Version, 'because they are spiritually discerned.'
Credimus, docemus et confitemur etiam, voluntatem hominis nondum renatam, non tantum a Deo esse aversam, verum etiam, inimicam Deo factam, ita, ut tantummodo ea velit et cupiat, iisque delectetur, quæ mala sunt et voluntati divinæ repugnant. Scriptum est enim (Gen. viii. 21): 'Sensus et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua.' Item (Rom. viii. 7): 'Affectus carnis inimicitia est adversus Deum, neque enim legi subjicitur, ac ne potest id quidem.' Itaque credimus, quantum abest, ut corpus mortuum seipsum vivificare, atque sibiipsi corporalem vitam restituere possit, tantum abesse, ut homo, qui ratione peccati spiritualiter mortuus est, seipsum in vitam spiritualem revocandi ullam facultatem habeat; sicut scriptum est (Eph. ii. 5): 'Cum essemus mortui in peccatis, convivificavit nos cum Christo,' etc. (2 Cor. iii. 5): 'Itaque etiam ex nobismetipsis, tanquam ex nobis, non sumus idonei, ut aliquid boni [etwas Guts] cogitemus; quod vero idonei sumus, id ipsum a Deo est.'
Примечания источника · 1
- The paraphrastic addition 'good' of the German and Latin text is wanting in the Greek and in Luther's Version.
Conversionem autem hominis operatur Spiritus Sanctus non sine mediis, sed ad eam efficiendam uti solet prædicatione et auscultatione verbi Dei, sicut scriptum est (Rom. i. 16): 'Evangelion est potentia Dei ad salutem omni credenti? Et (Rom. x. 17): 'Fides est ex auditu verbi Dei.' Et sane vult Dominus, ut ipsius verbum audiatur, neque ad illius prædicationem aures obdurentur (Psa. xcv. 8). Huic verbo adest præsens Spiritus Sanctus, et corda hominum aperit, ut, sicut Lydia in Actis Apostolicis (xvi. 14), diligenter attendant, et ita convertantur, sola gratia et virtute Spiritus Sancti, cujus unius et solius opus est hominis conversio. Si enim Spiritus Sancti gratia absit (Rom. ix. 16), nostrum velle et currere (1 Cor. iii. 7), nostrum plantare, seminare et rigare, prorsus frustranea sunt; si videlicet ille incrementum non largiatur, sicut Christus inquit (John xv. 5): 'Sine me nihil potestis facere.' Et his quidem paucis verbis Christus libero arbitrio omnes vires derogat, omniaque gratiæ divinæ adscribit (1 Cor. i. 29; 2 Cor. xii. 5; Jer. ix. 23): 'Ne quis coram Deo habeat, de quo glorietur.'
Rejectio contrariæ et falsæ doctrinæ. Repudiamus igitur et damnamus omnes, quos recitabimus, errores, cum verbi divini regula non congruentes.
Negativa
Primo delirum Philosophorum Stoicorum dogma, quemadmodum et Manichæorum furorem, qui docuerunt, omnia, quæ eveniant, necessario fieri, et aliter fieri prorsus non posse, et hominem omnia coactum facere, etiam ea, quæ in rebus externis agat, eumque ad designanda mala opera et scelera (qualia sunt libidines vagæ, rapinæ, cædes, furta, et similia) cogi.
Примечания источника · 1
- Source misprint corrected: bracket read as brace at ' et scelera {qualia sunt libid'
Repudiamus etiam crassum illum Pelagianorum errorem, qui asserere non dubitarunt, quod homo propriis viribus, sine gratia Spiritus Sancti, sese ad Deum convertere, Evangelio credere, legi divinæ ex animo parere, et hac ratione peccatorum remissionem ac vitam æternam ipse promereri valeat.
Præter hos errores rejicimus et Semipelagianorum falsum dogma, qui docent, hominem propriis viribus inchoare posse suam conversionem: absolvere autem sine Spiritus Sancti gratia non posse.
Item, cum docetur, licet homo non renatus, ratione liberi arbitrii, ante sui regenerationem infirmior quidem sit, quam ut conversionis suæ initium facere, atque propriis viribus sese ad Deum convertere, et legi Dei toto corde parere valeat: tamen, si Spiritus Sanctus prædicatione verbi initium fecerit, suamque gratiam in verbo homini obtulerit, tum hominis voluntatem, propriis et naturalibus suis viribus quodammodo aliquid, licet id modiculum, infirmum et languidum admodum sit, conversionem adjuvare, atque cooperari, et seipsam ad gratiam applicare, præparare, eam apprehendere, amplecti, et Evangelio credere posse.
Item, hominem, post regenerationem, legem Dei perfecte observare atque implere posse, eamque impletionem esse nostrum coram Deo justitiam, qua vitam æternam promereamur.
Rejicimus etiam damnamusque Enthusiastarum errorem, qui fingunt, Deum immediate, absque verbi Dei auditu, et sine Sacramentorum usu, homines ad se trahere, illuminare, justificare et salvare.
Примечания источника · 1
- 'Enthusiastæ' vocantur, qui neglecta prædicatione verbi divini cælestes revelationes Spiritus exspectant.
Item, Deum in conversione et regeneratione hominis substantiam et essentiam veteris Adami, et præcipue animam rationalem penitus abolere, novamque animas essentiam ex nihilo, in illa conversione et regeneratione creare.
Item, cum hi sermones citra declarationem usurpantur, quod videlicet hominis voluntas, ante conversionem, in ipsa conversione, et post conversionem, Spiritui Sancto repugnet, et quod Spiritus Sanctus iis detur, qui ex proposito et pertinaciter ipsi resistunt. Nam Deus in conversione ex nolentibus volentes facit, et in volentibus habitat, ut Augustinus loqui solet. Quod vero ad dicta quædam, tum Patrum, tum Neotericorum quorundam Doctorum attinet: Deus trahit, sed volentem trahit: et hominis voluntas in conversione non est otiosa, sed agit aliquid: judicamus hæc formæ sanorum verborum non esse analoga. Afferuntur enim hæc dicta ad confirmandam falsam opinionem, de viribus humani arbitrii in hominis conversione, contra doctrinam, quæ soli gratiæ divinæ id opus attribuit. Ideoque ab ejusmodi sermonibus, quando de conversione hominis ad Deum agitur, abstinendum censemus. Contra autem recte docetur, quod Dominus in conversione, per Spiritus Sancti tractionem (id est, motum et operationem) ex hominibus repugnantibus et nolentibus volentes homines faciat, et quod post conversionem in quotidianis pœnitentiæ exercitiis hominis renati voluntas non sit otiosa, sed omnibus Spiritus Sancti operibus, quæ ille per nos efficit, etiam cooperetur.
Item, quod D. Lutherus scripsit, hominis voluntatem in conversione pure passive se habere: id recte et dextre est accipiendum, videlicet, respectu divinæ gratiæ in accendendis novis motibus, hoc est, de eo intelligi oportet, quando Spiritus Dei per verbum auditum, aut per usum Sacramentorum hominis voluntatem aggreditur, et conversionem atque regenerationem in homine operatur. Postquam enim Spiritus hoc ipsum jam operatus est atque effecit, hominisque voluntatem sola sua divina virtute et operatione immutavit atque renovavit: tunc revera hominis nova illa voluntas instrumentum est et organon Dei Spiritus Sancti, ut ea non modo gratiam apprehendat, verum etiam in operibus sequentibus Spiritui Sancto cooperetur. Relinquuntur igitur ante conversionem hominis duæ tantum efficientes causæ (ad conversionem efficaces), nimirum Spiritus Sanctus, et verbum Dei, quod est instrumentum Spiritus Sancti, quo conversionem hominis efficit. Hoc verbum homo certe audire debet, sed tamen ut illud ipsum vera fide amplectatur, nequaquam suis viribus propriis, sed sola gratia et operatione Dei Spiritus Sancti obtinere potest.
Примечания источника · 1
- Against Melanchthon, who in his later years taught that there are three causes of conversion closely combined, namely, the Holy Spirit (the creative cause), the Word of God (the instrumental cause), and the consenting will of man. See Vol. I. n. 262.