Skip to content

Formula of Concord (1577), Epitome, Latin text of 1584 · Art. 4

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: FC1577.Ep.4.S0

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

In doctrina de bonis operibus duæ controversiæ in quibusdam Ecclesiis ortæ sunt.

Status controversiae

Primum schisma inter Theologos quosdam factum est, cum alii assererent, bona opera necessaria esse ad salutem, impossibile esse salvari sine bonis operibus, et neminem unquam sine bonis operibus salvatum esse: alii vero docerent, bona opera ad salutem esse perniciosa.
Alterum schisma inter Theologos nonnullos super vocabulis 'necessarium' et 'liberum' ortum est. Alter a enim pars contendit, vocabulum, 'necessarium' non esse usurpandum de nova obedientia: eam enim non a necessitate quadam et coactione, sed a spontaneo spiritu [aus freiwilligen Geiste] promanare. Altera vero pars vocabulum 'necessarium' prorsus retinendum censuit: propterea, quod illa obedientia non in nostro arbitrio posita et libera sit, sed homines renatos illud obsequium debere præstare. Et dum de commemoratis illis vocabulis disputatum est, tandem etiam de reipsa fuit disceptatum. Alii enim contenderunt, Legem apud Christianos prorsus non ease docendam, sed tantummodo doctrina Evangelii homines ad bona opera invitandos esse: alii hanc opinionem impugnarunt.
Sincera Ecclesiæ doctrina de hoc controversia. Ut hæ controversiæ solide et dextre explicentur atque decidantur, hæc nostra fides, doctrina et confessio est.

Affirmativa

Quod bona opera veram fidem (si modo ea non sit mortua, sed viva fides) certissime atque indubitato sequantur, tanquam fructus bonæ arboris.
Credimus etiam, docemus et confitemur, quod bona opera penitus excludenda sint, non tantum cum de justificatione fidei agitur, sed etiam cum de salute nostra æterna disputatur, sicut Apostolus perspicuis verbis testatur, cum ait (Rom. iv. 6): 'Sicut et David dicit, beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus. Beati, quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum, etc. Et alibi (Eph. ii. 8 sq.): 'Gratia.' inquit, 'estis salvati, per fidem, et hoc non ex vobis, Dei enim donum est, non ex operibus, ne quis glorietur.'
Credimus, docemus et confitemur, omnes quidem homines, præcipue vero eos, qui per Spiritum Sanctum regenerati sunt et renovati, ad bona opera facienda debitores esse.
Et in hoc sententia vocabula illa 'necessarium,' 'debere,' 'oportere' ['nöthig,' 'sollen,' und 'müssen,'] recte usurpantur, etiam de renatis hominibus, et cum formæ sanorum verborum non pugnant.
Sed tamen per vocabula 'necessitas,' 'necessarium,' quando videlicet de renatis est sermo, non intelligenda est coactio, sed tantum debita illa obedientia, quam vere credentes, quatenus renati sunt, non ex coactione, aut compulsu legis, sed libero et spontaneo spiritu præstant, quandoquidem non amplius sub lege sunt, sed sub gratia (Rom. vi. 14; vii. 6; viii. 14).
Credimus igitur, docemus et confitemur, cum dicitur, renatos bene operari libero et spontaneo spiritu, id non ita accipiendum esse, quod in hominis renati arbitrio relictum sit, bene aut male agere, quando ipsi visum fuerit, ut nihilominus tamen fidem retineat, etiamsi in peccatis ex proposito perseveret.
Hoc tamen non aliter, quam de spiritu hominis jam liberato intelligendum est, sicut hanc rem ipse Christus, ejusque Apostoli declarant (Rom. viii. 15): quod videlicet spiritus hominis liberatus bene operetur, non formidine pœnæ, ut servus, sed justitiæ, amore, qualem obedientiam filii præstare solent.
Hanc vero libertatem spiritus in electis Dei filiis non perfectam, sed multiplici infirmitate adhuc gravatam agnoscimus, quemadmodum D. Paulus super ea re de sua ipsius persona conqueritur (Rom. vii. 14 sqq.; Gal. v. 17).
Illam tamen infirmitatem Dominus electis suis non imputat, idque propter Mediatorem Christum. Sic enim scriptum est (Rom. viii. 1): 'Nihil jam damnationis est his, qui in Christo Jesu sunt.'
Credimus præterea, docemus et confitemur, fidem et salutem in nobis conservari, aut retineri, non per opera, sed tantum per Spiritum Dei, et per fidem (qua scilicet salus custoditur), bona autem opera testimonia esse, quod Spiritus Sanctus præsens sit, atque in nobis habitet.
Falsa doctrina, superiori repugnans.

Negativa

Rejicimus igitur et damnamus subsequentes phrases, cum docetur: bona opera necessaria esse ad salutem; neminem unquam sine bonis operibus salvatum; impossibile esse sine bonis operibus salvari.
Notes in the source · 1
  • Against Major.
Repudiamus et damnamus nudam hanc, offendiculi plenam, et Christianæ disciplinæ perniciosam phrasin: bona opera noxia esse ad salutem. His enim postremis temporibus non minus necessarium est, ut homines ad recte et pie vivendi rationem bonaque opera invitentur atque moneantur, quam necessarium sit, ut ad declarandam fidem atque gratitudinem suam erga Deum in bonis operibus sese exerceant: quam, necessarium est, cavere, ne bona opera negotio justificationis admisceantur. Non minus enim homines Epicurea persuasione de fide, quam Pharisaica et Papistica fiducia in propria opera et merita damnationem incurrere possunt.
Notes in the source · 1
  • Against Amsdorf.
Præterea reprobamus atque damnamus dogma illud, quod fides in Christum, non amittatur, et Spiritus Sanctus nihilominus in homine habitet, etiamsi sciens volensque peccet; et quod sancti atque electi [die Heiligen und Auserwählten] Spiritum Sanctum, retineant, tametsi in adulterium, aut in alia scelera prolabantur, et in iis perseverent.

Source and terms: Formula of Concord (1577), Epitome, Latin text of 1584 · public domain · The Formula of Concord, Epitome, Latin text of 1584. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 3 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds3, Rights: Public Domain). · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.