Principalis hujus dissidii quæstio fuit, an divina et humana natura et utriusque proprietates propter unionem personalem, realiter, hoc est, vere et reipsa in persona Christi invicem communicent, et quousque illa communicatio extendatur? Sacramentarii affirmarunt, divinam et humanam naturas in Christo eo modo personaliter unitas esse, ut neutra alteri quicquam realiter, hoc est, vere et reipsa, quod cujusque naturæ proprium sit, communicet: sed nomina tantum nuda communicari. Unio (inquiunt illi) facit tantum nomina communia, ut videlicet Deus dicatur homo, et homo Deus appelletur, ita tamen, ut Deus nihil cum humanitate commune habeat, et vicissim humanitas nihil cum Divinitate, quo ad ipsius majestatem et proprietates, realiter, hoc est, revera et reipsa commune habeat. Contrariam vero huic dogmati sententiam D. Lutherus, et qui cum ipso faciunt, adversus Sacramentarios propugnarunt.
Примечания источника · 1
- Source misprint corrected: bracket read as brace at 'icari. Unio {inquiunt illi) fa'
Sincera doctrina Ecclesiæ Dei de Persona Christi. Ad explicandam hanc controversiam et juxta analogiam fidei nostræ Christianæ decidendam, fidem, doctrinam et confessionem nostram piam perspicue profitemur, videlicet:
Affirmativa
Quod divina et humana natura in Christo personaliter unitæ sint, ita prorsus, ut non sint duo Christi, unus Filius Dei, alter Filius hominis, sed ut unus et idem sit Dei et hominis Filius (Luke i. 35; Rom. ix. 5).
Credimus, docemus et confitemur, divinam et humanam naturas, non in unam substantiam commixtas, nec unam in alteram mutatam esse, sed utramque naturam retinere suas proprietates essentiales, ut guæ alterius naturæ proprietates fieri nequeant.
Proprietates divinæ naturæ sunt: esse omnipotentem, æternam., infinitam, et secundum naturæ naturalisque suæ essentiæ proprietatem, per se, ubique præsentem esse, omnia novisse, etc. Hæc omnia neque sunt, neque unquam fiunt humanæ naturæ proprietates.
Humanæ autem naturæ proprietates sunt: corpoream esse creaturam, constare came et sanguine, esse finitam et circumscriptam, pati, mori, ascendere, descendere, de loco ad locum moveri, esurire, sitire, algere, æstu affligi, et si quæ sunt similia. Hæc neque sunt, neque unquam fiunt proprietates divinæ naturæ.
Cum vero divina et humana naturæ personaliter, hoc est, ad constituendum unum ὑφιστάμενον, sint unitæ, credimus, docemus et confitemur, unionem illam hypostaticam non esse talem copulationem, aut combinationem, cujus ratione neutra natura cum altera personaliter, hoc est, propter unionem personalem, quicquam commune habeat, qualis combinatio fit, cum duo asseres conglutinantur, ubi neuter alteri quicquam confert, aut aliquid ab altero accipit: quin potius hic summa communio est, quam Deus cum assumto homine vere habet, et expersonali unione, et summa ac ineffabili communione, quæ inde consequitur, totum illud promanat, quicquid humani de Deo, et quicquid divini de homine Christo dicitur et creditur. Et hanc unionem atque communionem naturarum antiquissimi Ecclesiæ Doctores similitudine ferri candentis, itemque unione corporis et animæ in homine, declararunt.
Hinc etiam credimus, docemus atque confitemur, quod Deus sit homo, et homo sit Deus, id quod nequaquam ita se haberet, si divina et humana natura prorsus inter se nihil revera et reipsa communicarent. Quomodo enim homo, Mariæ Filius, Deus aut Filius Dei altissimi vere appellari posset, aut esset, si ipsius humanitas cum Filio Dei non esset personaliter unita, atque ita realiter, hoc est, vere et reipsa, nihil prorsus, excepto solo nudo nomine, cum ipso commune haberet?
Eam ob causam credimus, docemus et confitemur, quod virgo Maria non nudum aut merum hominem duntaxat, sed verum Dei Filium conceperit et genuerit: unde recte Mater Dei et appellatur et revera est.
Inde porro credimus, docemus et confitemur, quod non nudus homo tantum pro nobis passus, mortuus et sepultus sit, ad inferos descendant, a mortuis resurrexit, ad cœlos ascenderit, et ad majestatem et omnipotentem Dei virtutem evectus fuerit: sed talis homo, cujus humana natura cum Filio Dei tam arctam ineffabilemque unionem et communicationem habet, ut cum eo una sit facta persona.
Quapropter vere Filius Dei pro nobis est passus, sed secundum proprietatem humanæ naturæ, quam in unitatem divinæ suæ personæ assumsit, sibique eam propriam fecit, ut videlicet pati et, Pontifex noster summus, reconciliationis nostræ cum Deo causa esse posset. Sic enim scriptum est (1 Cor. ii. 8): 'Dominum gloriæ crucifixerunt.' Et (Acts xx. 28): 'Sanguine Dei redempti sumus.'
Ex eodem etiam fundamento credimus, docemus, et confitemur, Filium hominis ad dextram omnipotentis majestatis et virtutis Dei realiter, hoc est, vere et reipsa, secundum humanam suam naturam, esse exaltatum, cum homo ille in Deum assumtus fuerit, quamprimum in utero matris a Spiritu Sancto eat conceptus, ejusque humanitas jam tum cum Filio Dei altissimi personaliter fuerit unita.
Eamque majestatem, ratione unionis personalis, semper Christus habuit, sed in statu suæ humiliationis sese exinanivit, qua de causa revera ætate, sapientia, et gratia apud Deum atque homines profecit. Quare majestatem illam non semper, sed quoties ipsi visum fuit, execruit, donec formam servi, non autem naturam humanam, post resurrectionem plene et prorsus deponeret, et in plenariam usurpationem, manifestationem et declarationem divinæ majestatis collocaretur, et hoc modo in gloriam suam ingrederetur (Phil. ii. 6 sqq.). Itaque jam non tantum ut Deus, verum etiam ut homo, omnia novit, omnia potest, omnibus creaturis præsens est, et omnia, quæ in cælis, in terris, et sub terra sunt, sub pedibus suis, et in manu sua habet. Hæc ita se habere, Christus ipse testatur, inquiens (Matt. xxviii. 18; John xiii. 3): 'Mihi data est omnis potestas in cœlo et in terra.' Et Paulus (Eph. iv. 10) ait: 'Ascendit super omnes cœlos, ut omnia impleat. Hanc suam potestatem ubique præsens exercere potest, neque quicquam illi aut impossibile est, aut ignotum.
Inde adeo, et quidem facillime, corpus suum verum et sanguinem suum in Sacra Cœna præsens distribuere potest. Id vero non fit secundum modum et proprietatem humanæ naturæ, sed secundum modum et proprietatem dextræ Dei, ut Lutherus secundum analogiam fidei nostræ Christianæ, in Catechesi comprehensæ, loqui solet. Et hæc Christi in Sacra Cœna præsentia neque physica aut terrena est, neque Capernaitica: interim tamen verissima et quidem substantialis est. Sic enim verba Testamenti Christi sonant: Hoc est, est, est corpus meum, etc. Hac nostra fide, doctrina et confessione persona Christi non solvitur, quod olim Nestorius fecit. Is enim veram communicationem idiomatum seu proprietatum utriusque naturæ. in Christo negavit, et hac ratione Christi personam solvit: quam rem D. Lutherus in libello suo de Conciliis perspicue declaravit. Neque hac pia nostra doctrina duæ in Christo naturæ, earumque proprietates confunduntur, aut in unam essentiam commiscentur (in quo errore Eutyches fuit), neque humana natura in persona Christi negatur, aut aboletur, neque altera natura in alteram mutatur: sed Christus verus Deus et homo in una indivisa persona est, permanetque in omnem æternitatem. Hoc post illud Trinitatis summum est mysterium, ut Apostolus (1 Tim. iii. 16) testatur, in quo solo tota nostra consolatio, vita et salus posita est.
Contrariæ et falsæ doctrinæ de persona Christi rejectio. Repudiamus igitur atque damnamus omnes erroneos, quos jam recitabimus, articulos, eo quod Verbo Dei et sinceræ fidei nostræ Christianæ repugnent, cum videlicet sequentes errores docentur:
Negativa
Quod Deus et homo in Christo non constituant unam personam, sed quod alius sit Dei Filius, et alius hominis Filius, ut Nestorius deliravit.
Quod divina et humana naturæ in unam essentiam commixtæ sint, et humana natura in Deitatem mutata sit, ut Eutyches furenter dixit.
Quod Christus non sit verus, naturalis et æternus Deus, ut Arius blasphemavit.
Quod Christus non veram humanam naturam anima rationali et corpore constantem habuerit, ut Marcion finxit.
Quod unio personalis faciat tantum communia nomina et communes titulos.
Quod phrasis tantum et modus quidam loquendi sit, cum dicitur: Deus est homo, et homo ed Deus; siquidem Divinitas nihil cum humanitate, et humanitas nihil cum Deitate realiter, hoc est, vere et reipsa, commune habeat.
Quod tantum, sit verbalis, sine re ipsa, idiomatum communicatio, cum dicitur: Filium Dei pro peccatis mundi mortuum esse: Filium hominis omnipotentem factum esse.
Quod humana in Christo natura, eo modo, quo est Divinitas, facta sit essentia quædam infinita, et ex hoc essentiali, communicata, in humanam naturam effusa, et a Deo separata virtute et proprietate, eo modo, quo divina natura, ubique præsens sit.
Quod humana natura divinæ, ratione substantiæ, atque essentiæ suæ, vel proprietatum divinarum essentialium, exæquata sit.
Quod humana natura in Christo in omnia loca cœli et terræ localiter expansa sit; quod ne quidem divinæ naturae, est tribuendum.
Quod Christo impossibile sit, propter humanæ naturæ proprietatem, ut simul in pluribus, quam in uno loco, nedum ubique, suo cum corpore esse possit.
Quod sola humanitas pro nobis passa sit, nosque redemerit, et quod Filius Dei in passions nullam prorsus cum humanitate (reipsa) communicationem habuerit, perinde ac si id negotium nihil ad ipsum pertinuisset.
Quod Filius Dei tantummodo Divinitate sua nobis in terris, in verbo, sacramentis, in omnibus denique ærumnis nostris, præsens sit, et quod hæc præsentia prorsus ad humanitatem nihil pertineat. Christo enim, postquam, nos passione et morte sua redemerit, secundum humanitatem suam nihil amplius nobiscum in terris esse negotii.
Quod Filius Dei, qui humanam naturam assumsit, jam post depositam servi formam, non omnia opera omnipotentiæ suæ, in et cum humanitate sua, et per eam, efficiat, sed tantum aliqua, et quidem in eo tantum loco, ubi humana natura est localiter.
Quod secundum humanitatem, omnipotentiæ aliarumque proprietatum divinæ naturæ prorsus non sit capax. Idque asserere audent contra expressum testimonium Christi (Matt. xxviii. 18): 'Mihi data est omnis potestas in cœlo et in terra.' Et contradicunt Paulo, qui ait (Col. ii. 9): 'In ipso inhabitat tota Divinitatis plenitudo corporaliter.'
Quod Christo secundum humanitatem data quidem sit maxima potestas in cœlo et in terra, videlicet major et amplior, quam omnes angeli et creaturæ acceperint: sed tamen ita, ut cum omnipotentia Dei nullam habeat communicationem, neque omnipotentia illi data sit. Itaque mediam quandam potentiam, inter omnipotentiam Dei, et inter aliarum creaturarum potentiam., fingunt, datam Christo secundum humanam ejus naturam per exaltationem; quæ minor quidem sit, quam Dei omnipotentia, major tamen omnium aliarum. creaturarum potestate.
Quod Christo secundum spiritum suum humanum certi limites positi sint, quantum videlicet ipsum scire oporteat, et quod non plus sciat, quam ipsi conveniat, et ad executionem sui officii, Judicis nimirum, necessario requiratur.
Quod Christus ne hodie quidem perfectam habeat cognitionem Dei, et omnium ipsius operum y cum tamen de Christo scriptum sit (Col. ii. 3): 'In ipso omnes thesauros sapientiæ et scientiæ absconditos esse.'
Quod Christo secundum humanitatis suæ spiritum impossibile sit scire, quid ab æterno fuerit, quid jam nunc ubique fiat, et quid in omnem æternitatem sit futurum.
Rejicimus etiam damnamusque, quod dictum Christi (Matt. xxviii. 18): 'Mihi data est omnis potestas in cœlo et in terra;' horribili et blasphema interpretatione a quibusdam depravatur in hanc sententiam: quod Christo secundum divinam suam naturam in resurrectione et ascensione ad cœlos iterum restituta fuerit omnis potestas in cœlo et in terra, perinde quasi, dum in statu humiliationis erat, eam potestatem, etiam secundum, Divinitatem, deposuisset et exuisset. Hac enim doctrina non modo verba Testamenti Christi falsa explicatione pervertuntur: verum etiam dudum damnatæ Arianæ hæresi via de novo sternitur, ut tandem æterna Christi Divinitas negetur, et Christus totus, quantus est, una cum salute nostra amittatur, nisi huic impiæ doctrinæ ex solidis Verbi Dei et fidei nostræ Catholicæ fundamentis constanter contradicatur.