Перейти к содержанию

Тридцать девять статей, латинское издание 1563 г. (editio princeps) · Articulus VI. Divinæ Scripturæ doctrina sufficit ad salutem.

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: ART39.6

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Scriptura sacra continet omnia quæ sunt ad salutem necessaria, ita ut quicquid in ea nec legitur, neque inde probari potest, non sit à quoquam exigendum, ut tanquam Articulus fidei credatur, aut ad necessitatem salutis requiri putetur. Sacræ Scripturæ nomine eos Canonicos libros Veteris et Novi testamenti intelligimus, de quorum autoritate in Ecclesia, nunquam dubitatum est. Catalogus librorum sacræ Canonicæ scripturæ Veteris Testamenti. Genesis. Exodus. Leviticus. Numeri. Deuteronom. Iosue. Iudicum. Ruth. 2 Regum. Paralipom. 2. 2 Samuelis. Esdræ. Hester. Iob. Psalmi. Prouerbia. Ecclesiastes. Cantica. Prophetæ maiores. Prophetæ minores. Alios autem Libros (ut ait Hieronymus) legit quidem Ecclesia ad exempla uitæ et formandos mores, illos tamen ad dogmata confirmanda non adhibet: ut sunt Tertius et quartus Esdræ. Sapientia. Iesus filius Syrach. Tobias..Iudith. Libri Machabæorum. 2. Noui Testamenti Libros omnes (ut uulgo recepti sunt) recipimus et habemus pro Canonicis.

Источник и условия: Тридцать девять статей, латинское издание 1563 г. (editio princeps) · общественное достояние · The Thirty-nine Articles, Latin edition of 1563. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 3 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds3, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.