Prædestinatio ad uitam, est æternum Dei propositum, quo ante iacta mundi fundamenta, suo consilio, nobis quidem occulto, constanter decreuit, eos quos in Christo elegit ex hominum genere, à maledicto et exitio liberare, atque ut uasa in honorem efficta, per Christum ad æternam salutem adducere: Vnde qui tam præclaro Dei beneficio sunt donati, illi spiritu eius opportuno tempore operante, secundum propositum eius uocantur: uocationi per gratiam parent: iustificantur gratis: adoptantur in filios; vnigeniti Iesu Christi imagini efficiuntur conformes: in bonis operibus sanctè ambulant: et demùm ex Dei misericordia pertingunt ad sempiternam fœlicitatem. Quemadmodum Prædestinationis et Electionis nostræ in Christo pia consideratio, dulcis, suauis et ineffabilis comolationis plena est verè pijs et his qui sentiunt in se uim spiritus CHRISTI, facta carnis et membra quæ adhuc sunt super terram mortificantem, animumque ad cœlestia et superna rapientem, tum quia fidem nostram de æterna salute consequenda per Christum plurimum stabilit atque confirmat, tum quia amorem nostrum in Deum uehementer accendit; ita hominibus curiosis, carnalibus, et spiritu Christi destitutis, ob oculos perpetuò versari Prædestinationis Dei sententiam, pernitiosissimum, est præcipitium, unde illos Diabolus protrudit, uel in desperationem, uel in æquè pernitiosam impurissimæ vitæ securitatem. Deinde promissiones diuinas sic amplecti oportet, ut nobis in Sacris literis generaliter propositæ sunt: ut Dei voluntas in nostris actionibus ea sequenda est, quam in uerbo Dei habemus disertè reuelatam.
Thirty-nine Articles, Latin edition of 1563 (editio princeps) · Articulus XVII. De Prædestinatione et Electione.
Text display
Font size: 19px
Go to a reference
Same place in another edition
Anchor: ART39.17
Tap a number or a passage to select it.
Source and terms: Thirty-nine Articles, Latin edition of 1563 (editio princeps) · public domain · The Thirty-nine Articles, Latin edition of 1563. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 3 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds3, Rights: Public Domain). · terms
Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.