Skip to content

Thirty-nine Articles, Latin edition of 1563 (editio princeps) · Articulus XXXV. [XXXVI.]

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: ART39.36

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Libellus de Consecratione Archiepiscoporum & Episcoporum, & de ordinatione Presbyterorum & Diaconorum æditus nuper temporibus Edwardi sexti, & autoritate Parlamenti illis ipsis temporibus confirmatus, omnia ad eiusmodi consecrationem & ordinationem necessaria continet, & nihil habet quod ex se sit aut superstitiosum aut impium. Itaque quicunque iuxta ritus illius libri consecrati aut ordinati sunt ab Anno secundo prædicti Regis Edwardi, usque ad hoc tempus, aut in posterum iuxta eosdem ritus consecrabuntur aut ordinabuntur ritè, ordine, atque legitimè, statuimus esse & fore consecratos & ordinatos.

Source and terms: Thirty-nine Articles, Latin edition of 1563 (editio princeps) · public domain · The Thirty-nine Articles, Latin edition of 1563. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 3 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds3, Rights: Public Domain). · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.