Qvamuis in Ecclesia uisibili bonis mali semper sint admixti, atque interdum ministerio uerbi et sacramentorum administrationi præsint, tamen cùm non suo sed Christi nomine agant, eiúsque mandato et autoritate ministrent, illorum ministerio uti licet, cum in verbo Dei audiendo, tum in sacramentis percipiendis. Neque per illorum malitiam effectus institutorum Christi tollitur, aut gratia donorum Dei minuitur, quoad eos qui fide et ritè sibi oblata percipiunt, quæ propter institutionem CHRISTI et promissionem efficacia sunt, licet per malos administrentur. Ad Ecclesiæ tamen disciplinam pertinent, ut in malos ministros inquiratur, accusentúrque ab hijs, qui eorum flagitia nouerint, atque tandem iusto conuicti iudicio, deponantur.
Тридцать девять статей, латинское издание 1563 г. (editio princeps) · Articulus XXVI. Ministrorum malitia non tollit efficaciam institutionum diuinarum.
Вид текста
Размер шрифта: 19px
Перейти к месту
То же место в другом издании
Опорное место: ART39.26
Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.
Источник и условия: Тридцать девять статей, латинское издание 1563 г. (editio princeps) · общественное достояние · The Thirty-nine Articles, Latin edition of 1563. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 3 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds3, Rights: Public Domain). · условия
Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.