Regia Maiestas in hoc Angliæ Regno ac cœteris eius Dominijs, iure summam habet potestatem, ad quam omnium statuum huius Regni, siue illi ecclesiastici sunt siue non, in omnibus causis suprema gubernatio pertinet, & nulli externæ iurisdictioni est subiecta, nec esse debet. Cum Regiæ Maiestati summam gubernationem tribuimus,. quibus titulis intelligimus animos quorundam calumniatorum offendi: non damus Regibus nostris aut uerbi Dei aut sacramentorum administrationem, quod etiam Iniunctiones ab Elizabetha Regina nostra nuper æditæ, apertissimè testantur: sed eam tantùm prærogatium, quam in sacris scripturis à Deo ipso omnibus pijs Principibus, uidemus semper fuisse attributam, hoc est, ut omnes status atque ordines fidei suæ a Deo commissos, siue illi ecclesiastici sint, siue ciuiles, in officio contineant, & contumaces ac delinquentes, gladio ciuili coerceant. Romanus Pontifex nullam habet iurisdictionem in hoc regno Angliæ. Leges Ciuiles possunt Christianas propter capitalia et grauia crimina morte punire. Christianis licet et ex mandato Magistratus arma portare, et iusta bella administrare.
Thirty-nine Articles, Latin edition of 1563 (editio princeps) · Articulus XXXVI. [XXXVII.] De ciuilibus Magistratibus.
Text display
Font size: 19px
Go to a reference
Same place in another edition
Anchor: ART39.37
Tap a number or a passage to select it.
Source and terms: Thirty-nine Articles, Latin edition of 1563 (editio princeps) · public domain · The Thirty-nine Articles, Latin edition of 1563. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 3 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds3, Rights: Public Domain). · terms
Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.