Traditiones atque cæremonias easdem, non omnino necessarium est esse ubique aut prorsus consimiles. Nam et uariæ semper fuerunt, et mutari possunt, pro regionum, temporum, et morum diuersitate, modo nihil contra uerbum Dei instituatur. Traditiones et cæremonias ecclesiasticas quæ cum uerbo Dei non pugnant, et sunt autoritate publica institutæ atque probatæ, quisquis priuato consilio uolens et data opera publicè uiolauerit, is, ut qui peccat in publicum ordinem ecclesiæ, quique lædit autoritatem Magistratus, et qui infirmorum fratrum conscientias uulnerat, publicè, ut cœteri timeant, arguendus est. Quæ libet ecclesia particularis, sine nationalis autoritatem habet instituendi, mutandi, aut abrogandi cæremonias aut ritus Ecclesiasticos, humana tantum autoritate institutos, modò omnia ædificationem fiant.
Тридцать девять статей, латинское издание 1563 г. (editio princeps) · Articulus XXXIII. [XXXIV.] Traditiones Ecclesiasticæ.
Вид текста
Размер шрифта: 19px
Перейти к месту
То же место в другом издании
Опорное место: ART39.34
Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.
Источник и условия: Тридцать девять статей, латинское издание 1563 г. (editio princeps) · общественное достояние · The Thirty-nine Articles, Latin edition of 1563. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 3 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds3, Rights: Public Domain). · условия
Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.