Cœna Domini non est tantùm signum mutuæ beneuolentiæ Christianorum inter sese, uerum potiùs est sacramentum nostræ per mortem Christi redemptionis. Atque adeo ritè, dignè et cum fide sumentibus, panis quem frangimus, est communicatio corporis Christi: similiter poculum benedictionis, est communicatio sanguinis Christi. Panis et vini transubstantiatio in Eucharistia, ex sacris literis probari non potest, sed apertis scripturæ verbis aduersatur, sacramenti naturam euertit, et multarum superstitionum dedit occasionem. Corpus Christi datur, accipitur, et manducatur in cœna, tantùm cœlesti et spirituali ratione. Medium autem quo Corpus Christi accipitur et manducatur in cœna, fides est. Sacramentum Eucharistiæ ex institutione Christi non seruabatur, circumferebatur, eleuabatur, nec adorabatur.
Notes in the source · 1
- The following clause against the real presence and ubiquity of Christ's body was here added in the Parker Latin MS., but struck out in the Synod: 'Christus in cœlum ascendens, corpori suo Immortalitatem dedit, Naturam non abstulit humane enim nature veritatem (iuxta Scripturas), perpetuo retinet, quam uno et definito Loco esse, et non in multa, vel omnia simul loca diffundi oportet. Quum igitur Christus in celum sublatus, ibi usque ad finem seculi permansurus, atque inde, non aliunde (ut loquitur Augustinus) venturus sit, ad iudicandum viuos et mortuos, non debet quisquam fidelium, et carnis eius, et sanguinis, realem, et corporalem (ut loquuntur) presentiam in Eucharistia vel credere, vel profiteri. Corpus tamen Christi datur,' etc.