Перейти к содержанию

Тридцать девять статей, латинское издание 1563 г. (editio princeps) · Articulus XXXVIII. [XXXIX.] Licet Christianis Iurare.

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: ART39.39

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Qvemadmodum iuramentum uanum & temerarium à Domino nostro Iesu Christo, & Apostolo eius Iacobo, Christianis hominibus interdictum esse fatemur: ita Christianam religionem minimè prohibere censemus, quin iubente Magistratu, in causa fidei & charitatis, iurare liceat, modò id fiat iuxta, Prophetæ doctrinam, in iustitia, in iudicio, & ueritate. Hos Articulos fidei Christianæ, continentes in uniuersum nouemde cimpaginas in autographo, quod asseruatur apud Reuerendissimum in Christo patrem, Dominum Matthæum Centuariensem Archiepiscopum, totius Angliæ Primatem & Metropolitanum, Archiepiscopi & Episcopi utriusque Prouinciæ regni Angliæ, in sacra prouinciali Synodo legitimè congregati, unanimi assensu recipiunt & profitentur, & ut ueros atque Orthodoxos, manuum suarum subscriptionibus approbant, uicesimo nono die mensis Ianuarij: Anno Domini, secundum computationem ecclesiæ Anglicanæ, millesimo quingentesimo sexagesimo secundo: uniuersusque Clerus Inferioris domus, eosdem etiam unanimiter & recepit & professus est, ut ex manuum suarum subscriptionibus patet, quas obtulit & deposuit apud eundem Reuerendissimum, quinto die Februarij, Anno prædicto. Quibus omnibus articulis, Serenesima princeps Elizabeth, Dei gratia Angliæ, Franciæ, & Hiberniæ Regina, fidei Defensor, &c. per seipsam diligenter prius lectis & examinatis, Regium suum assensum præbuit. Excusum Londini apud REGINALDVM Wolfium, Regiæ Maiest. in Latinis typographum. anno domini. 1563.
Примечания источника · 1
  • In the Forty-two Articles of Edward VI. there are four additional Articles—on the Resurrection of the Dead, the State of the Souls of the Departed, Millenarians, and the Eternal Damnation of the Wicked.

Источник и условия: Тридцать девять статей, латинское издание 1563 г. (editio princeps) · общественное достояние · The Thirty-nine Articles, Latin edition of 1563. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 3 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds3, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.