Перейти к содержанию

Тридентский собор: догматические декреты и каноны (латынь) · Sessio 7

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: TRENT.7.pref

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Sessio Septima celebrata die III. Martii 1547. DECRETUM DE SACRAMENTIS. · Proœmium

Ad consummationem salutaris de justificatione doctrinæ, quæ in præcedenti proxima sessione uno omnium patrum consensu promulgata fuit; consentaneum visum est de sanctissimis ecclesiæ sacramentis agere, per quæ omnis vera justitia vel incipit, vel cœpta augetur, vel amissa reparatur. Propterea sacrosancta, œcumenica et generalis Tridentina synodus, in Spiritu Sancto legitime congregata, præsidentibus in ea eisdem apostolicæ sedis legatis, ad errores eliminandos et extirpandas hæreses, quæ circa sanctissima ipsa sacramenta hac nostra tempestate, tum de damnatis olim a patribus nostris hæresibus suscitatæ, tum etiam de novo adinventæ sunt, quæ Catholicæ Ecclesiæ puritati et animarum saluti magnopere officiunt; sanctarum scripturarum doctrinæ, apostolicis traditionibus atque aliorum conciliorum et patrum consensui inhærendo, hos præsentes canones statuendos et decernendos censuit, reliquos, qui supersunt ad cœpti operis perfectionem, deinceps, divino Spiritu adjuvante, editura.

Sessio Septima celebrata die III. Martii 1547. DECRETUM DE SACRAMENTIS. · De sacramentis in genere.

Si quis dixerit, sacramenta novæ legis non fuisse omnia a Iesu Christo Domino nostro instituta; aut esse plura vel pauciora quam septem, videlicet: baptismum, confirmationem, eucharistiam, pœnitentiam, extremam unctionem, ordinem, et matrimonium; aut etiam aliquod horum septem non esse vere et proprie sacramentum: anathema sit.
Si quis dixerit, ea ipsa novæ legis sacramenta a sacramentis antiquæ legis non differre, nisi quia ceremoniæ sunt aliæ et alii ritus externi: anathema, sit.
Si quis dixerit, hæc septem sacramenta ita esse inter se paria, ut nulla ratione aliud sit alio dignius; anathema sit.
Si quis dixerit, sacramenta novæ legis non esse ad salutem necessaria, sed superflua; et sine eis aut eorum voto per solam fidem homines a Deo gratiam justificationis adipisci; licet omnia singulis necessaria non sint: anathema sit.
Si quis dixerit, hæc sacramenta propter solam fidem nutriendam instituta fuisse: anathema sit.
Si quis dixerit, sacramenta novæ legis non continere gratiam, quam significant; aut gratiam ipsam non ponentibus obicem non conferre; quasi signa tantum externa sint acceptæ per fidem gratiæ, vel justitiæ, et notæ quædam Christianæ professionis, quibus apud homines discernuntur fideles ab infidelibus; anathema sit.
Si quis dixerit, non dari gratiam per hujusmodi sacramenta semper et omnibus, quantum est ex parte Dei, etiam si rite ea suscipiant, sed aliquando et aliquibus: anathema sit.
Si quis dixerit, per ipsa novæ legis sacramenta ex opere operato non conferri gratiam, sed solam fidem divinæ promissionis ad gratiam consequendam sufficere: anathema sit.
Si quis dixerit, in tribus sacramentis, baptismo scilicet, confirmatione et ordine, non imprimi characterem in anima, hoc est signum quoddam spirituale et indelebile, unde ea iterari non possunt: anathema sit.
Si quis dixerit, Christianos omnes in verbo, et omnibus sacramentis administrandis habere potestatem: anathema sit.
Si quis dixerit, in ministris, dum sacramenta conficiunt et conferunt, non requiri intentionem saltem faciendi, quod facit ecclesia: anathema sit.
Si quis dixerit, ministrum in peccato mortali existentem, modo omnia essentialia, quæ ad sacramentum conficiendum aut conferendum pertinent, servaverit, non conficere aut conferre sacramentum: anathema sit.
Si quis dixerit, receptos et approbates Ecclesiæ Catholicæ ritus, in solemni sacramentorum administratione adhiberi consuetos, aut contemni, aut sine peccato a ministris pro libito omitti, aut in novos alios per quemcumque ecclesiarum pastorem mutari posse: anathema sit.

Sessio Septima celebrata die III. Martii 1547. DECRETUM DE SACRAMENTIS. · De baptismo.

Si quis dixerit, baptismum Ioannis habuisse eamdem vim cum baptismo Christi: anathema sit.
Si quis dixerit, aquam veram et naturalem non esse de necessitate baptismi; atque ideo verba illa Domini nostri Iesu Christi: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto; ad metaphoram aliquam detorserit: anathema sit.
Si quis dixerit, in Ecclesiæ Romana, quæ omnium ecclesiarum mater est et magistra, non esse veram de baptismi sacramento doctrinam: anathema sit.
Si quis dixerit, baptismum, qui etiam datur ab hæreticis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, cum intentione faciendi, quod facit ecclesia, non esse verum baptismum: anathema sit.
Si quis dixerit, baptismum liberum esse, hoc est, non necessarium ad salutem: anathema, sit.
Si quis dixerit, baptizatum non posse, etiam si velit, gratiam amittere, quantumcumque peccet, nisi nolit credere: anathema sit.
Si quis dixerit, baptizatos per baptismum ipsum, solius tantum fidei debitores fieri, non autem universæ legis Christi servandæ: anathema sit.
Si quis dixerit, baptizatos liberos esse ab omnibus sanctæ ecclesiæ præceptis, quæ vel scripta vel tradita sunt, ita ut ea observare non teneantur, nisi se sua sponte illis submittere voluerint: anathema sit.
Si quis dixerit, ita revocandos esse homines ad baptismi suscepti memoriam, ut vota omnia, quæ post baptismum fiunt, vi promissionis in baptismo ipso jam factæ, irrita esse intelligant, quasi per ea et fidei, quam professi sunt, detrahatur et ipsi baptismo: anathema sit.
Si quis dixerit, peccata omnia, quæ post baptismum fiunt, sola recordatione et fide suscepti baptismi vel dimitti, vel venialia fieri: anathema sit.
Si quis dixerit, verum et rite collatum baptismum iterandum esse illi, qui apud infideles fidem Christi negaverit, cum ad pœnitentiam convertitur: anathema sit.
Si quis dixerit, neminem esse baptizandum, nisi ea ætate, qua Christus baptizatus est, vel in ipso mortis articulo: anathema sit.
Si quis dixerit, parvulos, eo quod actum credendi non habent, suscepto baptismo inter fideles computandos non esse, ac propterea, cum ad annos discretionis pervenerint, esse rebaptizandos; aut præstare, omitti eorum baptisma, quam eos non acta, proprio credentes, baptizari in sola fide ecclesiæ: anathema sit.
Si quis dixerit, hujusmodi parvulos baptizatos, cum adoleverint, interrogandos esse, an ratum habere velint, quod patrini eorum nomine, dum baptizarentur, polliciti sunt; et, ubi se nolle responderint, suo esse arbitrio relinquendos; nec alia interim pœna ad Christianam vitam cogendos, nisi ut ab Eucharistiæ aliorumque sacramentorum perceptione arceantur, donec resipiscant: anathema sit.

Sessio Septima celebrata die III. Martii 1547. DECRETUM DE SACRAMENTIS. · De confirmatione.

Si quis dixerit, confirmationem baptizatorum otiosam ceremoniam esse, et non potius verum et proprium sacramentum; aut olim nihil aliud fuisse, quam catechesim quamdam, qua adolescentiæ, proximi fidei suæ rationem coram ecclesia exponebant: anathema sit.
Si quis dixerit, injurios esse Spiritui Sancto eos, qui sacro confirmationis chrismati virtutem aliquam tribuunt: anathema sit.
Si quis dixerit, sanctæ confirmationis ordinarium ministrum non esse solum episcopum, sed quemvis simplicem sacerdotem: anathema sit.

Источник и условия: Тридентский собор: догматические декреты и каноны (латынь) · общественное достояние · The Canons and Dogmatic Decrees of the Council of Trent, Latin text. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.