Перейти к содержанию

Тридентский собор: догматические декреты и каноны (латынь) · Sessio 3

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: TRENT.3.p.1

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Sessio Tertia celebrata die IV. Februarii 1546. DECRETUM DE SYMBOLO FIDEI.

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
Hæc sacrosancta, œcumenica, et generalis tridentina synodus, in Spiritu sancto legitime congregata, in ea præsidentibus eisdem tribus apostolicæ sedis legatis, magnitudinem rerum tractandarum considerans, præsertim earum, quæ duobus illis capitibus, de extirpandis hæresibus, et moribus reformandis, continentur, quorum causa præcipue est congregata; agnoscens autem cum apostolo, non esse sibi colluctationem adversus carnem et sanguimem, sed adversus spirituales neguitias in cœlestibus, cum eodem omnes et singulos in primis hortatur, ut confortentur in Domino, et in potential, virtutis eius, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possint omnia tela nequissimi ignea extinguere, atque galeam spei salutis accipiant cum gladio spiritus quod est verbum Dei. Itaque, ut hæc pia eius sollicitudo principium et progressum suum per Dei gratiam habeat, ante omnia statuit et decernit præmittendam esse confessionem fidei, patrum exempla in hoc secuta, qui sacratioribus conciliis hoc scutum contra omnes hæreses in principio suarum actionum apponere consuevere: quo solo aliquando et infideles ad fidem traxerunt, hæreticos expugnarunt, et fideles confirmarunt. Quare symbolum fidei, quo sancta romana ecclesia utitur, tanquam principium illud, in quo omnes, qui fidem Christi profitentur, necessario conveniunt, ac fundamentum firmum et unicum, contra quod portæ inferi nunquam prævalebunt, totidem verbis, quibus in omnibus ecclesiis legitur, experimendum esse censuit; quod quidem eiusmodi est:
Credo in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem cœli et terra, visibilium omnium et invisibilium; et in unum Dominum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia sæcula; Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero; genitum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt: qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de cœlis, et incarnatas est de Spiritu Sancto ex Maria virgine, et homo factus est: crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus, et sepultus est: et resurrexit tertia die secundum Scripturas, et ascendit in cœlum, sedet ad dexteram Patris, et iterum venturus est cum gloria iudicare vivos et mortuos; cuius regni non erit finis: et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit; qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur; qui locutus est per prophetas: et unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum: et expecto resurrectionem mortuorum et vitam venturi sæculi. Amen.

Источник и условия: Тридентский собор: догматические декреты и каноны (латынь) · общественное достояние · The Canons and Dogmatic Decrees of the Council of Trent, Latin text. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.