Sessio Decimaquarta celebrata die XXV. Nov. 1551. DE SANCTISSIMIS PŒNITENTIÆ ET EXTREMÆ UNCTIONIS SACRAMENTIS. · Caput 1
Si ea in regeneratis omnibus gratitudo erga Deum esset, ut justitiam in baptismo, ipsius beneficio et gratia susceptam constanter tuerentur, non fuisset opus, aliud ab ipso baptismo sacramentum ad peccatorum remissionem esse institutum. Quoniam autem Deus, dives in misericordia, cognovit figmentum nostrum, illis etiam vitæ remedium contulit, qui se postea in peccati servitutem et dæmonis potestatem tradidissent, sacramentum videlicet pœnitentiæ, quo lapsis post baptismum beneficium mortis Christi applicatur. Fuit quidem pœnitentia universis hominibus, qui se mortali aliquo peccato inquinassent, quovis tempore ad gratiam et justitiam assequendam necessaria, illis etiam, qui baptismi sacramento ablui petivissent, ut, perversitate abjecta et emendata, tantam Dei offensionem cum peccati odio et pio animi dolore detestarentur; unde propheta ait; Convertimini, et agite pœnitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris; et non erit vobis in ruinam iniquitas. Dominus etiam dixit: Nisi pœnitentiam egeritis, omnes similiter peribitis. Et princeps apostolorum Petrus peccatoribus baptismo initiandis pœnitentiam commendans dicebat: Pœnitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum. Porro nec ante adventum Christi pœnitentia erat sacramentum, nec est post adventum illius cuiquam ante baptismum. Dominus autem sacramentum pœnitentiæ tunc præcipue instituit, cum a mortuis excitatus insufflavit in discipulos suos, dicens: Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt. Quo tam insigni facto et verbis tam perspicuis potestatem remittendi et retinendi peccata, ad reconciliandos fideles post baptismum lapsos, apostolis et eorum legitimis successoribus fuisse communicatam, universorum patrum consensus semper intellexit, et Novatianos, remittendi potestatem olim pertinaciter negantes, magna ratione Ecclesia Catholica, tamquam hæreticos, explosit atque condemnavit. Quare verissimum hunc illorum verborum Domini sensum sancta hæc synodus probans et recipiens, damnat eorum commentitias interpretationes, qui verba illa ad potestatem prædicandi verbum Dei et Christi evangelium annuntiandi, contra hujusmodi sacramenti institutionem, falso detorquent.
Sessio Decimaquarta celebrata die XXV. Nov. 1551. DE SANCTISSIMIS PŒNITENTIÆ ET EXTREMÆ UNCTIONIS SACRAMENTIS. · Caput 2
Ceterum hoc sacramentum multis rationibus a baptismo differre dignoscitur. Nam præterquam quod materia et forma, quibus sacramenti essentia perficitur, longissime dissidet: constat certe, baptismi ministrum judicem esse non oportere, cum Ecclesia in neminem judicium exerceat, qui non prius in ipsam per baptismi januam fuerit ingressus. Quid enim mihi, inquit apostolus, de iis, qui foris sunt, judicare? Secus est de domesticis fidei, quos Christus dominus lavacro baptismi sui corporis membra semel effecit; nam hos, si se postea crimine aliquo contaminaverint, non jam repetito baptismo ablui, cum id in Ecclesia Catholica nulla ratione liceat, sed ante hoc tribunal tamquam reos sisti voluit, ut per sacerdotum sententiam non semel, sed quoties ab admissis peccatis ad ipsum pœnitentes confugerint, possent liberari. Alius præterea est baptismi, et alius pœnitentiæ fructus; per baptismum enim Christum induentes, nova prorsus in illo efficimur creatura, plenam et integram peccatorum omnium remissionem consequentes: ad quam tamen novitatem, et integritatem per sacramentum pœnitentiæ, sine magnis nostris fletibus et laboribus, divina id exigente justitia, pervenire nequaquam possumus, ut merito pœnitentia laboriosus quidam baptismus a sanctis patribus dictus fuerit. Est autem hoc sacramentum pœnitentiæ lapsis post baptismum ad salutem necessarium, ut nondum regeneratis ipse baptismus.
Sessio Decimaquarta celebrata die XXV. Nov. 1551. DE SANCTISSIMIS PŒNITENTIÆ ET EXTREMÆ UNCTIONIS SACRAMENTIS. · Caput 3
Docet præterea sancta synodus, sacramenti pœnitentiæ formam, in qua præcipue ipsius vis sita est, in illis ministri verbis positam esse: Ego te absolvo, etc. Quibus quidem de Ecclesiæ sanctæ more preces quædam laudabiliter adjunguntur; ad ipsius tamen formæ essentiam nequaquam spectant, neque ad ipsius sacramenti administrationem sunt necessariæ. Sunt autem quasi materia hujus sacramenti ipsius pœnitentis actus, nempe contritio, confessio, et satisfactio. Qui quatenus in pœnitente ad integritatem sacramenti, ad plenamque et perfectam peccatorum remissionem ex Dei institutione requiruntur, hac ratione pœnitentiæ partes dicuntur. Sane vero res et effectus hujus sacramenti, quantum ad ejus vim et efficaciam pertinet, reconciliatio est cum Deo, quam interdum in viris piis, et cum devotione hoc sacramentum percipientibus, conscientiæ pax ac serenitas cum vehementi spiritus consolatione consequi solet. Hæc de partibus et effectu hujus sacramenti sancta synodus tradens, simul eorum sententias damnat, qui pœnitentiæ partes incussos conscientiæ terrores et fidem esse contendunt.
Sessio Decimaquarta celebrata die XXV. Nov. 1551. DE SANCTISSIMIS PŒNITENTIÆ ET EXTREMÆ UNCTIONIS SACRAMENTIS. · Caput 4
Contritio, quæ primum locum inter dictos pœnitentis actus habet, animi dolor ac detestatio est de peccato commisso, cum proposito non peccandi de cetero. Fuit autem quovis tempore ad impetrandam veniam peccatorum hic contritionis motus necessarius, et in homine post baptismum lapso ita demum præparat ad remissionem peccatorum, si cum fiducia divinæ misericordiæ et voto præstandi reliqua conjunctus sit, quæ ad rite suscipiendum hoc sacramentum requiruntur. Declarat igitur sancta synodus, hanc contritionem non solum cessationem a peccato et vitæ novas propositum et inchoationem, sed veteris etiam odium continere, juxta illud: Projicite a vobis omnes iniquitates vestras, in quibus prævaricati estis, et facite vobis cor novum et spiritum novum. Et certe, qui illos sanctorum clamores consideraverit: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum. Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ; et alios hujus generis, facile intelliget, eos ex vehementi quodam anteactæ vitæ odio et ingenti peccatorum detestatione manasse. Docet præterea, etsi contritionem hanc aliquando caritate perfectam esse contingat, hominemque Deo reconciliare, priusquam hoc sacramentum actu suscipiatur, ipsam nihilominus reconciliationem ipsi contritioni sine sacramenti voto, quod in illa includitur, non esse adscribendam. Illam vero contritionem imperfectam, quæ attritio dicitur, quoniam vel ex turpitudinis peccati consideratione vel ex gehennæ et pœnarum metu communiter concipitur, si voluntatem peccandi excludat cum spe veniæ, declarat non solum non facere hominem hypocritam et magis peccatorem, verum etiam donum Dei esse et Spiritus Sancti impulsum, non adhuc quidem inhabitantis, sed tantum moventis, quo pœnitens adjutus viam sibi ad justitiam parat. Et quamvis sine sacramento pœnitentiæ per se ad justificationem perducere peccatorem nequeat, tamen eum ad Dei gratiam in sacramento pœnitentiæ impetrandam disponit: hoc enim timore utiliter concussi Ninivitæ, ad Ionæ prædicationem, plenam terroribus pœnitentiam egerunt et misericordiam a Domino impetrarunt. Quamobrem falso quidam calumniantur Catholicos scriptores, quasi tradiderint, sacramentum pœnitentiæ absque bono motu suscipientium gratiam conferre, quod numquam Ecclesia Dei docuit, neque sensit; sed et falso docent, contritionem esse extortam et coactam, non liberam et voluntariam.
Sessio Decimaquarta celebrata die XXV. Nov. 1551. DE SANCTISSIMIS PŒNITENTIÆ ET EXTREMÆ UNCTIONIS SACRAMENTIS. · Caput 5
Ex institutione sacramenti pœnitentiæ jam explicata universa Ecclesia semper intellexit, institutam etiam esse a Domino integram peccatorum confessionem, et omnibus post baptismum lapsis jure divino necessariam existere, quia Dominus noster Iesus Christus, e terris ascensurus ad cœlos, sacerdotes sui ipsius vicarios reliquit, tamquam præsides et judices, ad quos omnia mortalia crimina deferantur, in quæ Christi fideles ceciderint, quo, pro potestate clavium, remissionis aut retentionis peccatorum sententiam pronuncient. Constat enim, sacerdotes judicium hoc incognita causa exercere non potuisse, nec æquitatem quidem illos in pænis injungendis servare potuisse, si in genere tumtaxat, et non potius in specie, ac sigillatim sua ipsi peccata declarassent. Ex his colligitur, oportere a pœnitentibus omnia peccata mortalia, quorum post diligentem sui discussionem conscientiam habent, in confessione recenseri, etiam si occultissima illa sint et tantum adversus duo ultima decalogi præcepta commissa, quæ nonnunquam animum gravius sauciant, et periculosiora sunt iis, quæ in manifesto admittuntur. Nam venialia, quibus a gratia Dei non excludimur et in quæ frequentius labimur, quamquam recte et utiliter citraque omnem præsumptionem in confessione dicantur, quod piorum hominum usus demonstrat, taceri tamen citra culpam multisque aliis remediis expiari possunt. Verum, cum universa mortalia peccata, etiam cogitationis, homines iræ filios et Dei inimicos reddant, necessum est, omnium etiam veniam cum aperta et verecunda confessione, a Deo quærere. Itaque dum omnia, quæ memoriæ occurrunt, peccata Christi fideles confiteri student, procul dubio omnia divinæ misericordiæ ignoscenda exponunt. Qui vero secus faciunt et scienter aliqua retinent, nihil divinæ bonitati per sacerdotem remittendum proponunt. Si enim erubescat ægrotus vulnus medico detegere, quod ignorat, medicina non curat. Colligitur præterea, etiam eas circumstantias in confessione explicandas esse, quæ speciem peccati mutant, quod sine illis peccata ipsa neque a pœnitentibus integre exponantur, nec judicibus innotescant; et fieri nequeat, ut de gravitate criminum recte censere possint et pœnam, quam oportet, pro illis pœnitentibus imponere. Unde alienum a ratione est docere, circumstantias has ab hominibus otiosis excogitatas fuisse, aut unam tantum circumstantiam confitendam esse, nempe peccasse in fratrem. Sed et impium est, confessionem, quæ hac ratione fieri præcipitur, impossibilem dicere, aut carnificinam, illam conscientiarum appellare; constat enim, nihil aliud in Ecclesia a pœnitentibus exigi, quam ut, postquam quisque diligentius se excusserit et conscientiæ suæ sinus omnes et latebras exploraverit, ea peccata confiteatur, quibus se Dominum et Deum suum mortaliter offendissi meminerit; reliqua autem peccata, quæ diligenter cogitanti non occurrunt, in universum eadem confessione inclusa esse intelliguntur; pro quibus fideliter cum propheta dicimus: Ab occultis meis munda me, Domine. Ipsa vero hujusmodi confessionis difficultas ac peccata detegendi verecundia, gravis quidem videri posset, nisi tot tantisque commodis et consolationibus levaretur, quæ omnibus digne ad hoc sacramentum accedentibus per absolutionem certissime conferuntur. Ceterum, quoad modum confitendi secreto apud solum sacerdotem, etsi Christus non vetuerit, quin aliquis in vindictam suorum scelerum et sui humiliationem, cum ob aliorum exemplum, tum ob Ecclesiæ offensæ ædificationem delicta sua publice confiteri possit: non est tamen hoc divino præcepto mandatum, nec satis consulte humana aliqua lege præciperetur, ut delicta, præsertim secreta, publica essent confessione aperienda; unde cum a sanctissimis et antiquissimis patribus magno unanimique consensu secreta confessio sacramentalis, qua ab initio Ecclesia sancta usa est et modo etiam utitur, fuerit semper commendata, manifeste refellitur inanis eorum calumnia, qui eam a divino mandato alienam et inventum humanum esse, atque a patribus in concilio lateranensi congregatis initium habuisse, docere non verentur; neque enim per lateranense concilium Ecclesia statuit, ut Christi fideles confiterentur, quod jure divino necessarium et institutum esse intellexerat, sed ut præceptum confessionis, saltem semel in anno, ab omnibus et singulis, cum ad annos discretionis pervenissent, impleretur; unde jam in universa Ecclesia cum ingenti animarum fidelium fructu observatur mos ille salutaris confitendi sacro illo et maxime acceptabili tempore quadragesimæ: quem morem hæc sancta synodus maxime probat et amplectitur, tamquam pium et merito retinendum.
Sessio Decimaquarta celebrata die XXV. Nov. 1551. DE SANCTISSIMIS PŒNITENTIÆ ET EXTREMÆ UNCTIONIS SACRAMENTIS. · Caput 6
Circa ministrum autem hujus sacramenti declarat sancta synodus, falsas esse et a veritate evangelii penitus alienas doctrinas omnes, quæ ad alios quosvis homines, præter episcopos et sacerdotes clavium ministerium perniciose extendunt, putantes verba illa Domini: Quæcumque alligaveritis super terram, erunt alligata et in cœlo, et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cœlo; et: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt: ad omnes Christi fideles, indifferenter et promiscue, contra institutionem hujus sacramenti ita fuisse dicta, ut quivis potestatem habeat remittendi peccata, publica quidem per correptionem, si correptus acquieverit, secreta vero per spontaneam confessionem cuicumque factam. Docet quoque, etiam sacerdotes, qui peccato mortali tenentur, per virtutem Spiritus Sancti in ordinatione collatam, tamquam Christi ministros, functionem remittendi peccata exercere, eosque prave sentire, qui in malis sacerdotibus hanc potestatem non esse contendunt. Quamvis autem absolutio sacerdotis alieni beneficii sit dispensatio, tamen non est solum nudum ministerium vel annuntiandi evangelium, vel declarandi remissa esse peccata; sed ad instar actus judicialis, quo ab ipso, velut a judice, sententia pronuntiatur. Atque ideo non debet pænitens adeo sibi de sua ipsius fide blandiri, ut, etiam si nulla illi adsit contritio, aut sacerdote animus serio agendi et vere absolvendi desit, putet tamen se propter suam solam fidem vere et coram Deo esse absolutum. Nec enim fides sine pœnitentia remissionem ullam peccatorum præstaret; nec is esset nisi salutis suæ negligentissimus, qui sacerdotem joco se absolventem cognosceret, et non alium serio agentem sedulo requireret.
Sessio Decimaquarta celebrata die XXV. Nov. 1551. DE SANCTISSIMIS PŒNITENTIÆ ET EXTREMÆ UNCTIONIS SACRAMENTIS. · Caput 7
Quoniam igitur natura et ratio judicii illud exposcit, ut sententia in subditos dumtaxat feratur, persuasum semper in Ecclesia Dei fuit, et verissimum esse synodus hæc confirmat, nullius momenti absolutionem eam esse debere, quam sacerdos in eum profert, in quem ordinariam aut subdelegatam non habet jurisdictionem. Magnopere vero ad Christiani populi disciplinam pertinere sanctissimis patribus nostris visum est, ut atrociora quædam et graviora crimina non a quibusvis, sed a summis dumtaxat sacerdotibus absolverentur; unde merito Pontifices maximi pro suprema potestate sibi in Ecclesia universa tradita causas aliquas criminum graviores suo potuerunt peculiari judicio reservare. Neque dubitandum esset, quando omnia, quæ a Deo sunt, ordinata sunt, quin hoc idem episcopis omnibus in sua cuique diæcesi, in ædificationem tamen, non in destructionem liceat, pro illis in subditos tradita supra reliquos inferiores sacerdotes auctoritate, præsertim quoad illa, quibus excommunicationis censura annexa est. Hanc autem delictorum reservationem consonum est divinæ auctoritati non tantum in externa politia, sed etiam coram Deo vim habere. Verumtamen pie admodum, ne hac ipsa occasione aliquis pereat, in eadem Ecclesia Dei custoditum semper fuit, ut nulla sit reservatio in articulo mortis; atque ideo omnes sacerdotes quoslibet pœnitentes a quibusvis peccatis et censuris absolvere possunt; extra quem articulum sacerdotes cum nihil possint in casibus reservatis, id unum pœnitentibus persuadere nitantur, ut ad superiores et legitimos judices pro beneficio absolutionis accedant.
Sessio Decimaquarta celebrata die XXV. Nov. 1551. DE SANCTISSIMIS PŒNITENTIÆ ET EXTREMÆ UNCTIONIS SACRAMENTIS. · Caput 8
Demum quoad satisfactionem, quæ ex omnibus pœnitentiæ, partibus, quemadmodum a patribus nostris Christiano populo fuit perpetuo tempore commendata, ita una maxime nostra ætate summo pietatis prætextu impugnatur ab iis, qui speciem pietatis habent, virtutem autem ejus abnegarunt: sancta synodus declarat, falsum omnino esse et a verbo Dei alienum, culpam a Domino nunquam remitti, quin universa etiam pœna condonetur. Perspicua enim et illustria in sacris litteris exempla reperiuntur, quibus, præter divinam traditionem, hic error quam manifestissime revincitur. Sane et divinæ justitiæ ratio exigere videtur, ut aliter ab eo in gratiam recipiantur, qui ante baptismum per ignorantiam deliquerint; aliter vero qui semel a peccati et dæmonis servitute liberati, et accepto Spiritus Sancti dono, scientes templum Dei violare et Spiritum Sanctum contristare non formidaverint. Et divinam clementiam decet, ne ita nobis absque ulla satisfactione peccata dimittantur, ut, occasione accepta, peccata leviora putantes, velut injurii et contumeliosi Spiritui Sancto in graviora labamur, thesaurizantes nobis iram in die iræ. Procul dubio enim magnopere a peccato revocant et quasi fræno quodam cærcent hæ satisfactoriæ pœnæ, cautioresque et vigilantiores in futurum pænitentes efficiunt; medentur quoque peccatorum reliquiis et vitiosos habitus male vivendo comparatos contrariis virtutum actionibus tollunt. Neque vero securior ulla via in Ecclesia Dei umquam existimata fuit ad amovendam imminentem a Domino pœnam, quam ut hæc pœnitentiæ opera homines cum vero animi dolore frequentent. Accedit ad hæc, quod, dum satisfaciendo patimur pro peccatis, Christo Jesu, qui pro peccatis nostris satisfecit, ex quo omnis nostra sufficientia est, conformes efficimur, certissimam quoque inde arrham habentes, quod, si compatimur et conglorificabimur. Neque vero ita nostra est satisfactio hæc, quam pro peccatis nostris exsolvimus, ut non sit per Christum Iesum, nam qui ex nobis, tamquam ex nobis, nihil possumus, eo cooperante, qui nos confortat, omnia possumus. Ita non habet homo, unde glorietur; sed omnis gloriatio nostra in Christo est; in quo vivimus, in quo meremur, in quo satisfacimus, facientes fructus dignos pœnitentiæ, qui ex illo vim habent, ab illo offeruntur Patri, et per illum acceptantur a Patre. Debent ergo sacerdotes Domini, quantum Spiritus et prudentia suggesserit, pro qualitate criminum et pœnitentium facultate, salutares et convenientes satisfactiones injungere; ne, si forte peccatis conniveant et indulgentius cum pœnitentibus agant, levissima quædam opera pro gravissimis delictis injungendo, alienorum peccatorum participes efficiantur. Habeant autem præ oculis, ut satisfactio, quam imponunt, non sit tantum ad novæ vitæ custodiam et infirmitatis medicamentum, sed etiam ad præteritorum peccatorum vindictam et castigationem: nam claves sacerdotum, non ad solvendum dumtaxat, sed et ad ligandum concessas etiam antiqui patres et credunt et docent. Nec propterea existimarunt, sacramentum pœnitentiæ esse forum iræ vel pœnarum, sicut nemo umquam Catholicus sensit, ex hujusmodi nostris satisfactionibus vim meriti et satisfactionis Domini nostri Iesu Christi vel obscurari vel aliqua ex parte imminui; quod dum novatores intelligere nolunt, ita optimam pœnitentiam novam vitam esse docent, ut omnem satisfactionis vim et usum tollant.
Sessio Decimaquarta celebrata die XXV. Nov. 1551. DE SANCTISSIMIS PŒNITENTIÆ ET EXTREMÆ UNCTIONIS SACRAMENTIS. · Caput 9
Docet præterea, tantam esse divinæ munificentiæ largitatem, ut non solum pænis sponte a nobis pro vindicando peccato susceptis, aut sacerdotis arbitrio pro mensura delicti impositis, sed etiam, quod maximum amoris argumentum est, temporalibus flagellis a Deo inflictis et a nobis patienter toleratis apud Deum Patrem per Christum Iesum satisfacere valeamus.
Sessio Decimaquarta celebrata die XXV. Nov. 1551. DE SANCTISSIMIS PŒNITENTIÆ ET EXTREMÆ UNCTIONIS SACRAMENTIS. · Doctrina de sacramento extremæ unctionis.
Visum est autem sanctæ synodo, præcedenti doctrinæ de pœnitentia adjungere ea, quæ sequuntur de sacramento extremæ unctionis, quod non modo pœnitentiæ, sed et totius Christianæ vitæ, quæ perpetua pœnitentia esse debet, consummativum existimatum est a Patribus. Primum itaque circa illius institutionem declarat et docet, quod clementissimus Redemptor noster, qui servis suis quovis tempore voluit de salutaribus remediis adversus omnia omnium hostium tela esse prospectum, quemadmodum auxilia maxima in sacramentis aliis præparavit, quibus Christiani conservare se integros, dum viverent, ab omni graviori spiritus incommodo possint: ita extremæ unctionis sacramento finem vitæ, tamquam firmissimo quodam præsidio, munivit. Nam etsi adversarius noster occasiones per omnem vitam quærat et captet, ut devorare animas nostras quoquo modo possit: nullum tamen tempus est, quo vehementius ille omnes suæ versutiæ nervos intendat ad perdendos nos penitus, et a fiducia etiam, si possit, divinæ misericordiæ deturbandos, quam cum impendere nobis exitum vitæ prospicit.
Sessio Decimaquarta celebrata die XXV. Nov. 1551. DE SANCTISSIMIS PŒNITENTIÆ ET EXTREMÆ UNCTIONIS SACRAMENTIS. · Caput 1
Instituta est autem sacra unctio infirmorum tamquam vere et proprie sacramentum novi testamenti, a Christo Domino nos tro apud Marcum quidem insinuatum, per Iacobum autem apostolum ac Domini fratrem, fidelibus commendatum ac promulgatum. Infirmatur, inquit, quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini; et oratio fidei salvabit infirmum; et alleviabit eum Dominus; et si in peccatis sit, dimittentur ei. Quibus verbis, ut ex apostolica traditione per manus accepta Ecclesia didicit, docet materiam, formam, proprium ministrum, et effectum hujus salutaris sacramenti. Intellexit enim Ecclesia, materiam esse oleum ab episcopo benedictum; nam unctio aptissime Spiritus Sancti gratiam, qua invisibiliter anima ægrotantis inungitur, repræsentat; formam deinde esse illa verba: Per istam unctionem, etc.
Sessio Decimaquarta celebrata die XXV. Nov. 1551. DE SANCTISSIMIS PŒNITENTIÆ ET EXTREMÆ UNCTIONIS SACRAMENTIS. · Caput 2
Res porro et effectus hujus sacramenti illis verbis explicatur: Et oratio fidei salvabit infirmum; et alleviabit eum Dominus; et si in peccatis sit, dimittentur ei. Res etenim hæc gratia est Spiritus Sancti, cujus unctio delicta, si quæ sint adhuc expianda, ac peccati reliquias abstergit; et ægroti animam alleviat et confirmat, magnam in eo divinæ misericordiæ fiduciam excitando; qua infirmus sublevatus et morbi incommoda ac labores levius fert, et tentationibus dæmonis, calcaneo insidiantis, facilius resistit, et sanitatem corporis interdum, ubi saluti animæ expedierit, consequitur.
Sessio Decimaquarta celebrata die XXV. Nov. 1551. DE SANCTISSIMIS PŒNITENTIÆ ET EXTREMÆ UNCTIONIS SACRAMENTIS. · Caput 3
Jam vero, quod attinet ad præscriptionem eorum, qui et suscipere et ministrare hoc sacramentum debent, haud obscure fuit illud etiam in verbis prædictis traditum. Nam et ostenditur illic, proprios hujus sacramenti ministros esse Ecclesia Presbyteros; quo nomine eo loco, non ætate seniores, aut primores in populo intelligendi veniunt, sed aut episcopi, aut sacerdotes ab ipsis rite ordinati per impositionem manuum presbyterii. Declaratur etiam, esse hanc unctionem infirmis adhibendam, illis vero præsertim, qui tam periculose decumbunt, ut in exitu vitæ constituti videantur; unde et sacramentum exeuntium nuncupatur. Quod si infirmi post susceptam hanc unctionem convaluerint, iterum hujus sacramenti subsidio juvari poterunt, cum in aliud simile vitæ discrimen inciderint. Quare nulla ratione audiendi sunt, qui contra tam apertam et dilucidam apostoli Iacobi sententiam docent, hanc unctionem vel figmentum esse humanum, vel ritum a patribus acceptum, nec mandatum Dei, nec promissionem gratiæ habentem; et qui illam jam cessasse asserunt, quasi ad gratiam curationum dumtaxat in primitiva Ecclesia referenda esset; et qui dicunt, ritum et usum, quem sancta Romana Ecclesia in hujus sacramenti administratione observat, Iacobi apostoli sententiæ repugnare, atque ideo in alium commutandum esse; et denique, qui hanc extremam unctionem a fidelibus sine peccato contemni posse affirmant. Hæc enim omnia manifestissime pugnant cum perspicuis tanti apostoli verbis. Nec profecto Ecelesia Romana, aliarum omnium mater et magistra, aliud in hac administranda unctione, quantum ad ea, quæ hujus sacramenti substantiam perficiunt, observat, quam quod beatus Iacobus præscripsit. Neque vero tanti sacramenti contemptus absque ingenti scelere et ipsius Spiritus Sancti injuria esse posset.
Sessio Decimaquarta celebrata die XXV. Nov. 1551. DE SANCTISSIMIS PŒNITENTIÆ ET EXTREMÆ UNCTIONIS SACRAMENTIS. · Doctrina de sacramento extremæ unctionis.
Hæc sunt, quæ de pœnitentiæ et extremæ unctionis sacramentis sancta hæc œcumenica synodus profitetur et docet atque omnibus Christi fidelibus credenda et tenenda proponit. Sequentes autem canones inviolabiliter servandos esse tradit, et asserentes contrarium perpetuo damnat et anathematizat.
Sessio Decimaquarta celebrata die XXV. Nov. 1551. DE SANCTISSIMIS PŒNITENTIÆ ET EXTREMÆ UNCTIONIS SACRAMENTIS. · De sanctissimo pœnitentiæ sacramento.
Si quis dixerit, in Catholica Ecclesia pœnitentiam non esse vere et proprie sacramentum pro fidelibus, quoties post baptismum in peccata labuntur, ipsi Deo reconciliandis a Christo Domino nostro institutum: anathema sit.
Si quis sacramenta confundens, ipsum baptismum pœnitentiæ sacramentum esse dixerit, quasi hæc duo sacramenta distincta non sint, atque ideo pœnitentiam non recte secundam post naufragium tabulam appellari: anathema sit.
Si quis dixerit, verba illa Domini Salvatoris: Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt: non esse intelligenda de potestate remittendi et retinendi peccata in sacramento pœnitentiæ, sicut Ecclesia Catholica ab initio semper intellexit; detorserit autem, contra institutionem hujus sacramenti, ad auctoritatem prædicandi evangelium: anathema sit.
Si quis negaveret, ad integram et perfectam peccatorum remissionem requiri tres actus in pœnitente, quasi materiam sacramenti pœnitentiæ, videlicet, contritionem, confessionem, et satisfactionem, quæ tres pœnitentiæ partes dicuntur; aut dixerit, duas tantum esse pœnitentiæ partes, terrores scilicet incussos conscientiæ, agnito peccato, et fidem conceptam ex evangelio vel absolutione, qua credit quis sibi per Christum remissa peccata: anathema sit.
Si quis dixerit eam contritionem, quæ paratur per discussionem, collectionem et detestationem peccatorum, qua quis recogitat annos suos in amaritudine animæ suæ, ponderando peccatorum suorum gravitatem, multitudinem, fœditatem, amissionem æternæ beatitudinis, et æternæ damnationis incursum, cum proposito melioris vitæ, non esse verum et utilem dolorem, nec præparare ad gratiam, sed facere hominem hypocritam et magis peccatorem; demum, illum esse dolorem coactum et non liberum ac voluntarium: anathema sit.
Si quis negaverit, confessionem sacramentalem vel institutam, vel ad salutem necessariam esse jure divino; aut dixerit, modum secrete confitendi soli sacerdoti, quem Ecclesia Cathotica ab initio semper observavit et observat, alienum esse ab institutione et mandato Christi, et inventum esse humanum: anathema sit.
Si quis dixerit, in sacramento pœnitentiæ ad remissionem peccatorum necessarium non esse jure divino confiteri omnia et singula peccata mortalia, quorum memoria cum debita et diligenti præmeditatione habeatur, etiam occulta, et quæ sunt contra duo ultima Decalogi præcepta, et circumstantias, quæ peccati speciem mutant, sed eam confessionem tantum esse utilem ad erudiendum et consolandum pœnitentem, et olim observatam fuisse tantum ad satisfactionem canonicam imponendam; aut dixerit eos, qui omnia peccata confiteri student, nihil relinquere velle divinæ misericordiæ ignoscendum; aut demum, non licere confiteri peccata venialia: anathema sit.
Si quis dixerit, confessionem omnium peccatorum, qualem Ecclesia servat, esse impossibilem et traditionem humanam a piis abolendam; aut ad eam non teneri omnes et singulos utriusque Christi fideles, juxta magni Concilii Lateranensis constitutionem, semel in anno et ob id suadendum esse Christi fidelibus, ut non confiteantur tempore quadragesimæ: anathema sit.
Si quis dixerit, absolutionem sacramentalem sacerdotis, non esse actum judicialem, sed nudum ministerium pronunciandi et declarandi, remissa esse peccata confitenti, modo tantum credat, se esse absolutum; aut sacerdos non serio, sed joco absolvat; aut dixerit, non requiri confessionem pœnitentis, ut sacerdos ipsum absolvere possit: anathema sit.
Si quis dixerit, sacerdotes, qui in peccato mortali sunt, potestatem ligandi et solvendi non habere; aut non solos sacerdotes esse ministros absolutionis, sed omnibus et singulis Christi fidelibus esse dictum: Quæcumque ligaveritis super terram, erunt ligata et in cœlo; et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo; et: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt: quorum verborum virtute quilibet absolvere possit peccata, publica quidem per correptionem dumtaxat, si correptus acquieverit, secreta vero per spontaneam confessionem: anathema sit.
Si quis dixerit, episcopos non habere jus reservandi sibi casus, nisi quoad externam politiam, atque ideo casuum reservationem non prohibere, quo minus sacerdos a reservatis vere absolvat: anathema sit.
Si quis dixerit, totam pœnam simul cum culpa remitti semper a Deo, satisfactionemque pœnitentium non esse aliam quam fidem, qua apprehendunt Christum pro eis satisfecisse: anathema sit.
Si quis dixerit, pro peccatis, quoad pœnam temporalem, minime Deo pro Christi merita satisfieri pœnis ab eo inflictis et patienter toleratis, vel a sacerdote injunctis, sed neque sponte susceptis, ut jejuniis, orationibus, eleemosynis, vel aliis etiam pietatis operibus, atque ideo optimam pœnitentiam esse tantum novam vitam: anathema sit.
Si quis dixerit, satisfactiones, quibus pœnitentes per Christum Iesum peccata redimunt, non esse cultus Dei, sed traditiones hominum, doctrinam de gratia, et verum Dei cultum atque ipsum beneficium mortis Christi obscurantes: anathema sit.
Si quis dixerit, claves Ecclesiæ esse datas tantum ad solvendum, non etiam ad ligandum, et propterea sacerdotes, dum imponunt pœnas confitentibus, agere contra finem clavium et contra institutionem Christi; et fictionem esse, quod, virtute clavium sublata pœna æterna, pœna temporalis plerumque exsolvenda remaneat: anathema sit.
Sessio Decimaquarta celebrata die XXV. Nov. 1551. DE SANCTISSIMIS PŒNITENTIÆ ET EXTREMÆ UNCTIONIS SACRAMENTIS. · Doctrina de sacramento extremæ unctionis.
Si quis dixerit, extremam unctionem non esse vere et proprie sacramentum a Christo domino nostro institutum et a beato Iacobo apostolo promulgatum; sed ritum tantum acceptum a patribus aut figmentum humanum: anathema sit.
Si quis dixerit, sacram infirmorum unctionem non conferre gratiam, nec remittere peccata, nec alleviare infirmos, sed jam cessasse, quasi olim tantum fuerit gratia curationum: anathema sit.
Si quis dixerit, extremæ unctionis ritum et usum, quem observat sancta Romana Ecclesia, repugnare sententiæ beati Iacobi apostoli, ideoque eum mutandum, posseque a Christianis absque peccato contemni: anathema sit.
Si quis dixerit, Presbyteros Ecclesiæ, quos beatus Iacobus adducendos esse ad infirmum, inungendum hortatur, non esse sacerdotes ab episcopo ordinatos, sed ætate seniores in quavis communitate, ob idque proprium extremæ unctionis ministrum non esse solum sacerdotem: anathema sit.