Перейти к содержанию

Тридентский собор: догматические декреты и каноны (латынь) · Sessio 23

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: TRENT.23.cap.1

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Sessio Vigesimatertia celebrata die XV. Iulii 1563. VERA ET CATHOLICA DOCTRINA DE SACRAMENTO ORDINIS. · Caput 1

Sacrificium et sacerdotium ita Dei ordinatione conjuncta sunt, ut utrumque in omni lege exstiterit. Cum igitur in Novo Testamento sanctum Eucharistiæ sacrificium visibile ex Domini institutione Catholica Ecclesia acceperit, fateri etiam oportet, in ea novum esse visible et externum sacerdotium, in quod vetus translatum est. Hoc autem ab eodem Domino Salvatore nostro institutum esse, atque apostolis eorumque successoribus in sacerdotio potestatem traditum consecrandi, offerendi et ministrandi corpus et sanguinem ejus, necnon et peccata dimittendi et retinendi, sacræ litteræ ostendunt et Catholicæ Ecclesiæ traditio semper docuit.

Sessio Vigesimatertia celebrata die XV. Iulii 1563. VERA ET CATHOLICA DOCTRINA DE SACRAMENTO ORDINIS. · Caput 2

Cum autem divina res sit tam sancti sacerdotii ministerium, consentaneum fuit, quo dignius et majori cum veneratione exerceri posset, ut in Ecclesiæ ordinatissima dispositione plures et diversi essent ministrorum ordines, qui sacerdotio ex officio deservirent, ita distributi, ut, qui jam clericali tonsura insigniti essent, per minores ad majores ascenderent. Nam non solum de sacerdotibus, sed et de diaconis sacræ litteræ apertam mentionem faciunt, et quæ maxime in illorum ordinatione attendenda sunt gravissimis verbis docent; et ab ipso Ecclesiæ initio sequentium ordinum nomina, atque uniuscujusque eorum propria ministeria, subdiaconi scilicet, acolythi, exorcistæ, lectoris et ostiarii in usu fuisse cognoscuntur, quamvis non pari gradu; nam subdiaconatus ad majores ordines a patribus et sacris conciliis refertur, in quibus et de aliis inferioribus frequentissime legimus.

Sessio Vigesimatertia celebrata die XV. Iulii 1563. VERA ET CATHOLICA DOCTRINA DE SACRAMENTO ORDINIS. · Caput 3

Cum Scripturæ testimonio, apostolica traditione et patrum unanimi consensu perspicuum sit, per sacram ordinationem, quæ verbis et signis exterioribus perficitur, gratiam conferri, dubitare nemo debet, ordinem esse vere et proprie unum ex septem sanctæ Ecclesiæ sacramentis. Inquit enim apostolus: Admoneo te, ut resuscites gratiam Dei, quæ est in te, per impositionem manuum mearum. Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis et dilectionis et sobrietatis.

Sessio Vigesimatertia celebrata die XV. Iulii 1563. VERA ET CATHOLICA DOCTRINA DE SACRAMENTO ORDINIS. · Caput 4

Quoniam vero in sacramento ordinis, sicut et in baptismo et confirmatione, character imprimitur, qui nec deleri nec auferri potest, merito sancta synodus damnat eorum sententiam, qui asserunt Novi Testamenti sacerdotes temporariam tantummodo potestatem habere, et semel rite ordinatos iterum laicos effici posse, si verbi Dei ministerium non exerceant. Quod si quis omnes Christianos promiscue Novi Testamenti sacerdotes esse, aut omnes pari inter se potestate spirituali præditos affirmet, nihil aliud facere videtur, quam ecclesiasticam hierarchiam, quæ est ut castrorum acies ordinata, confundere; perinde ac si contra beati Pauli doctrinam omnes apostoli, omnes prophetæ, omnes evangelistæ, omnes pastores, omnes sint doctores. Proinde sacrosancta synodus declarat, præter ceteros ecclesiasticos gradus episcopos, qui in apostolorum locum successerunt, ad hunc hierarchicum ordinem præcipue pertinere, et positos, sicut idem apostolus ait, a Spiritu Sancto regere Ecclesiam Dei; eosque presbyteris superiores esse, ac sacramentum confirmationis conferre, ministros Ecclesiæ ordinare, atque alia pleraque peragere ipsos posse, quarum functionum potestatem reliqui inferioris ordinis nullam habent. Docet insuper sacrosancta synodus, in ordinatione episcoporum, sacerdotum et ceterorum ordinum nec populi nec cujusvis sæcularis potestatis et magistratus consensum sive vocationem sive auctoritatem ita requiri, ut sine ea irrita sit ordinatio; quin potius decernit, eos, qui tantummodo a populo aut sæculari potestate ac magistratu vocati et instituti ad hæc ministeria, exercenda adscendunt, et qui ea propria temeritate sibi sumunt, omnes non Ecclesiæ ministros sed fures et latrones per ostium non ingressos habendos esse. Hæo sunt, quæ generatim sacræ synodo visum est Christi fideles de sacramento ordinis docere. His autem contraria certis et propriis canonibus in hunc, qui sequitur, modum damnare constituit, ut omnes adjuvante Christo fidei regula utentes in tot errorum tenebris Catholicam veritatem facilius agnoscere et tenere possint.

Sessio Vigesimatertia celebrata die XV. Iulii 1563. VERA ET CATHOLICA DOCTRINA DE SACRAMENTO ORDINIS. · De sacramento ordinis.

Si quis dixerit, non esse in Novo Testamento sacerdotium visibile et externum, vel non esse potestatem aliquam consecrandi et offerendi verum corpus et sanguinem Domini, et peccata remittendi et retinendi, sed officium tantum et nudum ministerium prædicandi evangelium, vel eos, qui non prædicant, prorsus non esse sacerdotes: anathema sit.
Si quis dixerit, præter sacerdotium non esse in Ecclesia Catholica alios ordines et majores et minores, per quos, velut per gradus quosdam, in sacerdotium tendatur: anathema sit.
Si quis dixerit, ordinem sive sacram ordinationem non esse vere et proprie sacramentum a Christo Domino institutum, vel esse figmentum quoddam humanum, excogitatum a viris rerum ecclesiasticarum imperitis, aut esse tantum ritum quemdam eligendi ministros verbi Dei et sacramentorum: anathema sit.
Si quis dixerit, per sacram ordinationem non dari Spiritum Sanctum, ac proinde frustra episcopos dicere: Accipe Spiritum Sanctum, aut per eam non imprimi characterem; vel eum, qui sacerdos semel fuit, laicum rursus fieri posse: anathema sit.
Si quis dixerit, sacram unctionem, qua Ecclesia in sancta ordinatione utitur, non tantum non requiri, sed contemnendam et perniciosam esse, similiter et alias ordinis ceremonies: anathema sit.
Si quis dixerit, in Ecclesia Catholica non esse hierarchiam divina ordinatione institutam, quæ constat ex episcopis, presbyteris et ministris: anathema sit.
Si quis dixerit, episcopos non esse presbyteris superiores, vel non habere potestatem confirmandi et ordinandi, vel eam, quam habent, illis esse cum presbyteris communem, vel ordines ab ipsis collatos sine populi vel potestatis sæcularis consensu aut vocatione irritos esse; aut eos qui nec ab ecclesiastica et canonica potestate rite ordinati, nec missi sunt, sed aliunde veniunt, legitimos esse verbi et sacramentorum ministros: anathema, sit.
Si quis dixerit, episcopos, qui auctoritate Romani pontiftcis assumuntur, non esse legitimos et veros episcopos, sed figmentum humanum: anathema sit.

Источник и условия: Тридентский собор: догматические декреты и каноны (латынь) · общественное достояние · The Canons and Dogmatic Decrees of the Council of Trent, Latin text. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.