Перейти к содержанию

Тридентский собор: догматические декреты и каноны (латынь) · Sessio 21

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: TRENT.21.cap.1

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Sessio Vigesimaprima celebrata die XVI. Iulii 1562. DOCTRINA DE COMMUNIONE SUB UTRAQUE SPECIE, ET PARVULORUM. · Caput 1

Itaque sancta ipsa synodus, a Spiritu Sancto, qui spiritus est sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et pietatis, edocta, atque ipsius Ecclesiæ judicium et consuetudinem secuta, declarat, ac docet, nullo divino præcepto laicos et clericos non conficientes, obligari ad Eucharistiæ sacramentum sub utraque specie sumendum; neque ullo pacto, salva fide, dubitari posse, quin illis alterius speciei communio ad salutem sufficiat: nam, etsi Christus Dominus in ultima cæna venerabile hoc sacramentum in panis, et vini speciebus instituit et apostolis tradidit; non tamen illa institutio et traditio eo tendunt, ut omnes Christi fideles statuto Domini ad utramque speciem accipiendam adstringantur. Sed neque ex sermone illo, apud Ioannem VI., recte colligitur, utriusqme speciei communionem a Domino præceptam esse: utcumque juxta varias sanctorum patrum et doctorum interpretationes intelligatur: namque, qui dixit: Nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis: dixit quoque: Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum. Et qui dixit: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam: dixit etiam: Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Et denique qui dixit: Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo: dixit nihilominus: Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.

Sessio Vigesimaprima celebrata die XVI. Iulii 1562. DOCTRINA DE COMMUNIONE SUB UTRAQUE SPECIE, ET PARVULORUM. · Caput 2

Præterea declarat, hanc potestatem perpetuo in Ecclesia fuisse, ut in sacramentorum dispensatione, salva illorum substantia, ea statueret vel mutaret, quæ suscipientium utilitati seu ipsorum sacramentorum venerationi, pro rerum, temporum et locorum veritate, magis expedire judicaret. Id autem apostolus non obscure visus est innuisse, cum ait: Sic nos existimet homo, ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei; atque ipsum quidem hac potestate usum esse satis constat cum in multis aliis, tum in hoc ipso sacramento, cum, ordinatis nonnullis circa ejus usum, Cetera, inquit, cum venero, disponam. Quare agnoscens sancta mater Ecclesia hanc suam in administratione sacramentorum auctoritatem, licet ab initio Christianæ religionis non infrequens utriusque speciei usus fuisset, tamen progressu temporis, latissime jam mutata illa consuetudine, gravibus et justis causis adducta hanc consuetudinem sub altera specie communicandi approbabit, et pro lege habendam decrevit, quam reprobare aut sine ipsius Ecclesiæ auctoritate pro libito mutare non licet.

Sessio Vigesimaprima celebrata die XVI. Iulii 1562. DOCTRINA DE COMMUNIONE SUB UTRAQUE SPECIE, ET PARVULORUM. · Caput 3

Insuper declarat, quamvis Redemptor noster, ut antea dictum est, in suprema illa cæna hoc sacramentum in duabus speciebus instituerit et apostolis tradiderit, tamen fatendum esse, etiam sub altera tantum specie totum atque integrum Christum verumque sacramentum sumi; ac propterea, quod ad fructum attinet nulla gratia necessaria ad salutem eos defraudari, qui unam speciam solam accipiunt.

Sessio Vigesimaprima celebrata die XVI. Iulii 1562. DOCTRINA DE COMMUNIONE SUB UTRAQUE SPECIE, ET PARVULORUM. · Caput 4

Denique eadem sancta synodus docet, parvulos usu rationis carentes nulla obligari necessitate ad sacramentalem Eucharistiæ communionem, siquidem, per baptismi lavacrum regenerati et Christo incorporati, adeptam jam filiorum Dei gratiam in illa ætate amittere non possunt. Neque ideo tamen damnanda est antiquitas, si eum morem in quibusdam locis aliquando servavit. Ut enim sanctissimi illi patres sui facti probabilem causam pro illius temporis ratione habuerunt, ita certe eos nulla salutis necessitate id fecisse sine controversia credendum est.

Sessio Vigesimaprima celebrata die XVI. Iulii 1562. DOCTRINA DE COMMUNIONE SUB UTRAQUE SPECIE, ET PARVULORUM. · De communione sub utraque specie et parvulorum.

Si quis dixerit, ex Dei præcepto vel necessitate salutis omnes et singulos Christi fideles utramque speciem sanctissimi Eucharistiæ sacramenti sumere debere: anathema sit.
Si quis dixerit, sanctum Ecclesiam Catholicam non justis causis et rationibus adductam fuisse, ut laicos atque etiam clericos non conficientes sub panis tantummodo specie communicaret, aut in eo errasse: anathema sit.
Si quis negaverit, totum et integrum Christum, omnium gratiarum fontem et auctorem, sub una panis specie sumi, quia, ut quidam falso asserunt, non secundum ipsius Christi institutionem sub utraque specie sumatur: anathema sit.
Si quis dixerit, parvulis, antequam ad annos discretionis pervenerint, necessariam esse Eucharistiæ communionem: anathema sit.
Duos vero articulos alias propositos nondum tamen excussos, videlicet: an rationes, quibus sancta Catholica Ecclesia adducta fuit, ut communicaret laicos atque etiam non celebrantes sacerdotes, sub una tantum panis specie, ita sint retinendæ, ut nulla ratione calicis usus cuiquam sit permittendus; et: an, si honestis et Christianæ caritati consentaneis rationibus concedendus alicui vel nationi vel regno calicis usus videatur, sub aliquibus conditionibus concedendus sit, et quænam sint illæ, eadem sancta synodus in aliud tempus, oblata sibi quamprimum occasione, examinandos atque definiendos reservat.

Источник и условия: Тридентский собор: догматические декреты и каноны (латынь) · общественное достояние · The Canons and Dogmatic Decrees of the Council of Trent, Latin text. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.