Sessio Vigesimaquarta celebrata die XI. Nov. 1563. DOCTRINA DE SACRAMENTO MATRIMONII.
Matrimonii perpetuum indissolubilemque nexum primus humani generis parens divini Spiritus instinctu pronuntiavit, cum dixit: Hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea; quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.
Hoc autem vinculo duos tantummodo copulari et conjungi, Christus Dominus apertius docuit, cum postrema illa verba tamquam a Deo prolata referens dixit: Itaque jam non sunt duo, sed una caro; statimque ejusdem nexus firmitatem ab Adamo tanto ante pronuntiatam his verbis confirmavit: Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.
Gratiam vero, quæ naturalem illum amorem perficeret et indissolubilem unitatem confirmaret conjugesque sanctificaret, ipse Christus, venerabilium sacramentorum institutor atque perfector, sua nobis passione promeruit; quod Paulus Apostolus innuit, dicens: Viri, diligite uxores vestras, sicut Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea; mox subjungens: Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
Cum igitur matrimonium in lege evangelica veteribus connubiis per Christum gratia præstet, merito inter novæ legis sacramenta adnumerandum, sancti patres nostri, concilia, et universalis Ecclesiæ traditio semper docuerunt, adversus quam impii homines hujus sæculi insanientes non solum perperam de hoc venerabili sacramento senserunt, sed de more suo prætextu evangelii libertatem carnis introducentes, multa ab Ecclesiæ Catholicæ sensu et ab apostolorum temporibus probata consuetudine aliena scripto et verbo asseruerunt non sine magna Christi fidelium jactura; quorum temeritati sancta et universalis synodus cupiens occurrere, insigniores prædictorum schismaticorum hæreses et errores, ne plures ad se trahat perniciosa eorum contagio, exterminandos duxit, hos in ipsos hæreticos eorumque errores decernens anathematismos.
Sessio Vigesimaquarta celebrata die XI. Nov. 1563. DOCTRINA DE SACRAMENTO MATRIMONII. · De sacramento matrimonii.
Si quis dixerit, matrimonium non esse vere et proprie unum ex septem legis evangelicæ sacramentis a Christo Domino institutum, sed ab hominibus in Ecclesia inventum, neque gratiam conferre: anathema sit.
Si quis dixerit, licere Christianis plures simul habere uxores, et hoc nulla lege divina esse prohibitum: anathema sit.
Si quis dixerit, eos tantum consanguinitatis et affinitatis gradus, qui Levitico exprimuntur, posse impedire matrimonium contrahendum et dirimere contractum, nec posse Ecclesiam in nonnullis illorum dispensare aut constituere, ut plures impediant et dirimant: anathema sit.
Si quis dixerit, Ecclesiam non potuisse constituere impedimenta matrimonium dirimentia, vel in iis constituendis errasse: anathema sit.
Si quis dixerit, propter hæresim, aut molestam cohabitationem, aut affectatam absentiam a conjuge, dissolvi posse matrimonii vinculum: anathema sit.
Si quis dixerit, matrimonium ratum non consummatum per solemnem religionis professionem alterius conjugum non dirimi: anathema sit.
Si quis dixerit, Ecclesiam errare, cum docuit et docet juxta evangelicam et apostolicam doctrinam, propter adulterium alterius conjugum matrimonii vinculum non posse dissolvi, et utrumque, vel etiam innocentem, qui causam adulterio non dedit, non posse, altero conjuge vivente, aliud matrimonium contrahere, mæcharique eum, qui, dimissa adultera, aliam duxerit, et eam, quæ, dimisso adultero, alii nupserit: anathema sit.
Si quis dixerit, Ecclesiam errare, cum ob multas causas separationem inter conjuges quoad thorum seu quoad cohabitationem ad certum incertumve tempus fieri posse decernit: anathema sit.
Si quis dixerit, clericos in sacris ordinibus constitutos, vel regulares castitatem solemniter professos posse matrimonium contrahere, contractumque validum esse non obstante lege ecclesiastica vel voto; et oppositum nil aliud esse quam damnare matrimonium, posseque omnes contrahere matrimonium, qui non sentiunt se castitatis, etiam si eam voverint, habere donum: anathema sit; cum Deus id recte petentibus non deneget, nec patiatur nos supra id quod possumus, tentari.
Si quis dixerit, statum, conjugalem anteponendum esse statui virginitatis vel cælibatus, et non esse melius ac beatius manere in virginitate aut cælibatu, quam jungi matrimonio: anathema sit.
Si quis dixerit, prohibitionem solemnitatis nuptiarum certis anni temporibus superstitionem esse tyrannicam ab ethnicorum superstitione profectam, aut benedictiones et alias ceremonias, quibus Ecclesia in illis utitur, damnaverit: anathema sit.
Si quis dixerit, causas matrimoniales non spectare ad judices ecclesiasticos: anathema sit.