Перейти к содержанию

Тридентский собор: догматические декреты и каноны (латынь) · Sessio 22

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: TRENT.22.cap.1

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Sessio Vigesimasecunda celebrata die XVII. Sept. 1562. DOCTRINA DE SACRIFICIO MISSÆ · Caput 1

Quoniam sub priori Testamento, teste Apostolo Paulo, propter Levitici sacerdotii imbecillitatem consummatio non erat, oportuit, Deo patre misericordiarum ita ordinante, sacerdotem alium secundum ordinem Melchisedech surgere, Dominum nostrum Iesum Christum, qui posset omnes, quotquot sanctificandi essent, consummare, et ad perfectum adducere. Is igitur Deus et Dominus noster, etsi semel se ipsum in ara crucis, morte intercedente, Deo patri oblaturus erat, ut æternam illic redemptionem operaretur, quia tamen per mortem sacerdotium ejus extinguendum non erat, in cæna novissima, qua nocte tradebatur, ut dilectæ sponsæ suæ Ecclesiæ visibile, sicut hominum natura exigit, relinqueret sacrificium, quo cruentum illud semel in cruce peragendum repræsentaretur, ejusque memoria in finem usque sæculi permaneret, atque illius salutaris virtus in remissionem eorum, quæ a nobis quotidie committuntur, peccatorum applicaretur, sacerdotem secundum ordinem Melchisedech se in æternum constitutum declarans, corpus et sanguinem suum sub speciebus panis et vini Deo Patri obtulit, ac sub earumdem rerum symbolis apostolis, quos tunc Novi Testamenti sacerdotes constituebat, ut sumerent, tradidit, et eisdem eorumque in sacerdotio successoribus, ut offerrent, præcepit per hæc verba: Hoc facite in meam commemorationem: uti semper Catholica Ecclesia intellexit et docuit. Nam celebrato veteri Pascha, quod in memoriam exitus de Aegypto multitudo filiorum Israel immolabat, novum instituit Pascha se ipsum ab Ecclesia per sacerdotes sub signis visibilibus immolandum in memoriam transitus sui ex hoc mundo ad Patrem, quando per sui sanguinis effusionem nos redemit eripuitque de potestate tenebrarum, et in regnum suum transtulit. Et hæc quidem illa munda oblatio est, quæ nulla indignitate aut malitia offerentium inquinari potest; quam Dominus per Malachiam nomini suo, quod magnum futurum esset in gentibus, in omni loco mundam offerendam prædixit, et quam non obscure innuit Apostolus Paulus Corinthiis scribens, cum dicit, non posse eos, qui participatione mensæ dæmoniorum polluti sint, mensæ Domini participes fieri, per mensam altare utrobique intelligens. Hæc denique illa est, quæ per varias sacrificiorum, naturæ et legis tempore, similitudines figurabatur; utpote quæ bona omnia, per illa significata, velut illorum omnium consummatio et perfectio complectitur.

Sessio Vigesimasecunda celebrata die XVII. Sept. 1562. DOCTRINA DE SACRIFICIO MISSÆ · Caput 2

Et quoniam in divino hoc sacrificio, quod in missa peragitur, idem ille Christus continetur et incruente immolatur, qui in ara crucis semel se ipsum cruente obtulit, docet sancta synodus, sacrificium istud vere propitiatorium esse, per ipsumque fieri, ut, si cum vero corde et recta fide, cum metu et reverentia, contriti ac pœnitentes ad Deum accedamus, misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. Hujus quippe oblatione placatus Dominus gratiam et donum pœnitentiæ concedens, crimina et peccata etiam ingentia dimittit. Una enim eademque est hostia, idem nunc offerens sacerdotum ministerio, qui se ipsum tunc in cruce obtulit, sola offerendi ratione diversa. Cujus quidem oblationis cruentæ, inquam, fructus per hanc incruentam uberrime percipiuntur, tantum abest, ut illi per hanc quovis modo derogetur. Quare non solum pro fidelium vivorum peccatis, pœnis, satisfactionibus et aliis necessitatibus, sed pro defunctis in Christo nondum ad plenum purgatis rite juxta apostolorum traditionem offertur.

Sessio Vigesimasecunda celebrata die XVII. Sept. 1562. DOCTRINA DE SACRIFICIO MISSÆ · Caput 3

Et quamvis in honorem et memoriam sanctorum nonnullus interdum missas Ecclesia celebrare consueverit, non tamen illis sacrificium offerri docet, sed Deo soli, qui illos coronavit; unde nec sacerdos dicere solet: Offero tibi sacrificium, Petre vel Paule; sed, Deo de illorum victoriis gratias agens, eorum patrocinia implorat, ut ipsi pro nobis intercedere dignentur in cœlis, quorum memoriam facimus in terris.

Sessio Vigesimasecunda celebrata die XVII. Sept. 1562. DOCTRINA DE SACRIFICIO MISSÆ · Caput 4

Et cum sancta sancta administrari conveniat, sitque hoc omnium sanctissimum sacrificium, Ecclesia Catholica, ut digne reverenterque offerretur ac perciperetur, sacrum canonem multis ante sæculis instituit, ita ab omni errore purum, ut nihil in eo contineatur, quod non maxime sanctitatem ac pietatem quamdam redoleat, mentesque oferentium in Deum erigat. Is enim constat cum ex ipsis Domini verbis, tum ex apostolorum, traditionibus ac sanctorum quoque pontificum piis institutionibus.

Sessio Vigesimasecunda celebrata die XVII. Sept. 1562. DOCTRINA DE SACRIFICIO MISSÆ · Caput 5

Cumque natura hominum ea sit, ut non facile queat sine adminiculis exterioribus ad rerum divinarum meditationem sustolli, propterea pia mater Ecclesia ritus quosdam, ut scilicet quædam summissa voce, alia vero elatiore, in missa pronunciarentur, instituit. Cerimonias item, adhibuit, ut mysticas benedictiones, lumina, thymiamata, vestes, aliaque id genus multa ex apostolica disciplina et traditione, quo et majestas tanti sacrificii commendaretur, et mentes fidelium per hæc visibilia religionis et pietatis signa ad rerum altissimarum, quæ in hoc sacrificio latent, contemplationem excitarentur.

Sessio Vigesimasecunda celebrata die XVII. Sept. 1562. DOCTRINA DE SACRIFICIO MISSÆ · Caput 6

Optaret quidem sacrosancta synodus, ut in singulis missis fideles adstantes non solum spirituali affectu, sed sacramentali etiam Eucharistiæ perceptione communicarent, quod ad eos sanctissimi hujus sacrificii fructus uberior proveniret; nec tamen, si id non semper fiat, propterea missas illas, in quibus solus sacerdos sacramentaliter communicat, ut privatas et illicitas damnat, sed probat atque adeo commendat, siquidem illæ quoque missæ vere communes censeri debent, partim, quod in eis populus spiritualiter communicet, partim vero, quod a publico Ecclesiæ ministro non pro se tantum, sed pro omnibus fidelibus, qui ad corpus Christi pertinent, celebrentur.

Sessio Vigesimasecunda celebrata die XVII. Sept. 1562. DOCTRINA DE SACRIFICIO MISSÆ · Caput 7

Monet deinde sancta synodus, præceptum esse ab Ecclesia sacerdotibus, ut aquam vino in calice offerendo miscerent, tum quod Christum Dominum ita fecisse credatur, tum etiam quia e latere ejus aqua simul cum sanguine exierit, quod sacramentum hac mixtione recolitur, et, cum aquæ in apocalypsi beati Ioannis populi dicantur, ipsius populi fidelis cum capite Christo unio repræsentatur.

Sessio Vigesimasecunda celebrata die XVII. Sept. 1562. DOCTRINA DE SACRIFICIO MISSÆ · Caput 8

Etsi missa magnam contineat populi fidelis eruditionem; non tamen expedire visum est patribus, ut vulgari passim lingua celebraretur. Quamobrem, retento ubique cujusque Ecclesiæ antiquo et a sancta Romana Ecclesia, omnium ecclesiarum matre et magistra, probato ritu, ne oves Christi esuriant, neve parvuli panem petant et non sit qui frangat eis, mandat sancta synodus pastoribus et singulis curam animarum gerentibus, ut frequenter inter missarum celebrationem vel per se vel per alios ex iis, quæ in missa leguntur, aliquid exponant; atque inter cetera sanctissimi hujus sacrificii mysterium aliquod declarent, diebus præsertim dominicis et festis.

Sessio Vigesimasecunda celebrata die XVII. Sept. 1562. DOCTRINA DE SACRIFICIO MISSÆ · Caput 9

Quia vero adversus veterem hanc in sacrosancto evangelio, apostolorum traditionibus sanctorumque patrum doctrina fundatam fidem hoc tempore multi disseminati sunt errores, multaque a multis docentur et disputantur; sancta synodus, post multos gravesque his de rebus mature habitos tractatus, unanimi patrum omnium concensu quæ huic purissimæ fidei sacræque doctrinæ adversantur damnare et a sancta Ecclesia eliminare, per subjectos hos canones constituit.

Sessio Vigesimasecunda celebrata die XVII. Sept. 1562. DOCTRINA DE SACRIFICIO MISSÆ · De sacrificio missæ.

Si quis dixerit, in missa non offerri Deo verum et proprium sacrificium, aut quod offerri non sit aliud quam nobis Christum ad manducandum dari: anathema sit.
Si quis dixerit, illis verbis: Hoc facite in meam commemorationem, Christum non instituisse apostolos sacerdotes, aut non ordinasse, ut ipsi aliique sacerdotes offerrent corpus et sanguinem suum: anathema sit.
Si quis dixerit, missæ sacrificium tantum esse laudis et gratiarum actionis, aut nudam commemorationem sacrificii in cruce peracti, non autem propitiatorium; vel soli prodesse sumenti; neque pro vivis et defunctis pro peccatis, pœnis, satisfactionibus et aliis necessitatibus offerri debere: anathema sit.
Si quis dixerit, blasphemiam irrogari sanctissimo Christi sacrificio in cruce peracto per missæ sacrificium, aut illi per hoc derogari: anathema sit.
Si quis dixerit, imposturam esse, missas celebrare in honorem sanctorum et pro illorum intercessione apud Deum obtinenda, sicut Ecclesia intendit: anathema sit.
Si quis dixerit, canonem missæ errores continere, ideoque abrogandum esse: anathema sit.
Si quis dixerit, ceremonias, vestes et externa signa, quibus in missarum celebratione Ecclesia Catholica utitur, irritabula impietatis esse magis quam officia pietatis: anathema sit.
Si quis dixerit, missas, in quibus solus sacerdos sacramentaliter communicat, illicitas esse ideoque abrogandas: anathema sit.
Si quis dixerit, Ecclesiæ Romanæ ritum, quo submissa voce pars canonis et verba consecrationis proferuntur, damnandum esse; aut lingua tantum vulgari missam celebrari debere; aut aquam non miscendam esse vino in calice offerendo, eo quod sit contra Christi institutionem: anathema sit.

Источник и условия: Тридентский собор: догматические декреты и каноны (латынь) · общественное достояние · The Canons and Dogmatic Decrees of the Council of Trent, Latin text. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.