Decalogus. Exod. xx. Locutus est Deus omnia hæc verba, dicendo; Ego sum Dominus Deus tuus, qui te eduxi e terra Ægypti, e domo servitutis. I. Non habebis deos alios coram me. II. Non facies tibi imaginem quamvis sculptilem, aut similitudinem rei cujusvis quæ est in cœlis superne, aut inferius in terris, aut in aquis infra terram; non incurvabis te iis, nec eis servies: siquidem ego Dominus Deus tuus Deus sum zelotypus, visitans iniquitates patrum in filios ad tertiam usque quartamque progeniem osorum mei, exhibens vero misericordiam ad millenas usque diligentium me ac mandata mea observantium. III. Nomen Domini Dei tui inaniter non usurpabis; non enim eum pro insonte habebit Dominus qui nomen ejus inaniter adhibuerit. IV. Memineris diem Sabbati ut sanctifices eum; sex diebus operaberis et facies omne opus tuum, septimus vero dies sabbatum est Domini Dei tui, opus in eo nullum facies tu, neque servus tuus, nec ancilla tua, neque jumentum tuum, neque hospes tuus quicunque intra portas tuas commoratur: Nam sex diebus perfecit Dominus cœlum, terramque, mare et quicquid in illis continetur: septimo vero die requievit; quamobrem benedixit Dominus diei Sabbati, eumque sanctificavit. V. Honora patrem tuum ac matrem tuam, ut prolongentur dies tui in terra illa quam tibi largitur Dominus Deus tuus. VI. Non occides. VII. Non mæchaberis. VIII. Non furaberis. IX. Non eris adversus proximum tuum testis mendax. X. Non concupisces proximi tui domum, non concupisces proximi tui uxorem, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum neque aliud denique quicquam quod est proximi tui.
Oratio Dominica. Matt. vi. Pater noster qui es in cœlis, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua in terris sicut in cœlis, panem nostrum quotidianum da nobis hodie, ac remitte nobis debita nostra, sicut nos remittimus debitoribus nostris, et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo, quia tuum est regnum, potentia et gloria in secula. Amen.
Symbolum. Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem cœli ac terræ; et in Jesum Christum filium ejus unicum, Dominum nostrum; qui conceptus est e Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine; passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus; descendit ad inferos: tertio die resurrexit a mortuis: ascendit in cœlum, et sedet ad dextram Dei patris omnipotentis: unde venturus est ad judicandum vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum: Sanctam ecclesiam catholicam: Sanctorum communionem: remissionem peccatorum, resurrectionem corporis et vitam æternam. Amen. E quæstione qualibet utriusque catechismi repetitum dedimus in responsione quantum responsionem quamlibet reddat propositionem integram, sive sententiam absolutam. Eo nempe consilio ut discenti ulterius utilis esse possit, quoties occasio tulerit, ad cognitionis ac pietatis incrementum, vel extra catechisandi rationem. Et quamvis in alterutro Catechismo substantia doctrinæ in compendia illo (Symbolo apostolico vulgo dicto) comprehensæ plene ac perfecte exhibeatur, adeo quidem ut nulla supersit necessitas symbolum ipsum inserendi: nihilominus tamen hic illud subnectendum esse duximus; non perinde quasi aut ab ipsis Apostolis fuerit concinnatum, aut pariter cum decalogo, ac oratione Dominica pro Scriptura canonica haberi debeat: (nedum certe pro oratione, quo nomine ignara plebecula cum illud tum decalogum in proclivi fuit ut usurparet), verum quod sit fidei Christianæ breve compendium, verbo Dei consentaneum, ac in Ecclesiis Christi antiquitus receptum.
Примечания источника · 1
- Source misprint corrected: bracket read as brace at 'pendia illo {Symbolo apostolic'