Skip to content

Wisdom of Solomon · Chapter 3

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: Wis.3.1

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Justorum autem animæ in manu Dei sunt, et non tangent illos tormentum mortis.
Visi sunt oculis insipientium mori, et æstimata est afflictio exitus illorum,
et quod a nobis est iter exterminium; illi autem sunt in pace:
etsi coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est.
In paucis vexati sunt, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se.
Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum.
Fulgebunt justi et tamquam scintillæ in arundineto discurrent.
Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum.
Qui confidunt in illo intelligent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam donum et pax est electis ejus.
Impii autem secundum quæ cogitaverunt correptionem habebunt: qui neglexerunt justum, et a Domino recesserunt.
Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est: et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.
Mulieres eorum insensatæ sunt, et nequissimi filii eorum.
Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis; et incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum;
et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima: dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima.
Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quæ non concidat radix sapientiæ.
Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur.
Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum:
et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem.
Nationis enim iniquæ diræ sunt consummationes.

Source and terms: Latin Vulgate, Clementine edition (Sixto-Clementine 1592/1598) · public domain · Biblia Sacra Vulgatae editionis, Sixto-Clementine edition of 1598 ('Clementine Vulgate of 1598 with Glossa Ordinaria, Migne edition 1880'), Latin text. Rights statement of the package: 'Public Domain'. eBible.org package latVUC. · terms · source

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.