Перейти к содержанию

Книга Премудрости Соломона · Глава 1

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: Wis.1.1

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Diligite justitiam, qui judicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum:
quoniam invenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum.
Perversæ enim cogitationes separant a Deo; probata autem virtus corripit insipientes.
Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis.
Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate.
Benignus est enim spiritus sapientiæ, et non liberabit maledicum a labiis suis: quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, et linguæ ejus auditor.
Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis.
Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere, nec præteriet illum corripiens judicium.
In cogitationibus enim impii interrogatio erit; sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius.
Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur.
Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ: quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam.
Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum.
Quoniam Deus mortem non fecit, nec lætatur in perditione vivorum.
Creavit enim ut essent omnia, et sanabiles fecit nationes orbis terrarum: et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra.
Justitia enim perpetua est, et immortalis.
Impii autem manibus et verbis accersierunt illam, et æstimantes illam amicam, defluxerunt; et sponsiones posuerunt ad illam, quoniam digni sunt qui sint ex parte illius.

Источник и условия: Латинская Вульгата, Климентинское издание (1592/1598) · общественное достояние · Biblia Sacra Vulgatae editionis, Sixto-Clementine edition of 1598 ('Clementine Vulgate of 1598 with Glossa Ordinaria, Migne edition 1880'), Latin text. Rights statement of the package: 'Public Domain'. eBible.org package latVUC. · условия · источник

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.