Перейти к содержанию

Книга Товита · Глава 4

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: Tob.4.1

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset, vocavit ad se Tobiam filium suum,
dixitque ei: Audi, fili mi, verba oris mei, et ea in corde tuo quasi fundamentum construe.
Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli: et honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus:
memor enim esse debes, quæ et quanta pericula passa sit propter te in utero suo.
Cum autem et ipsa compleverit tempus vitæ suæ, sepelias eam circa me.
Omnibus autem diebus vitæ tuæ in mente habeto Deum: et cave ne aliquando peccato consentias, et prætermittas præcepta Domini Dei nostri.
Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere: ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini.
Quomodo potueris, ita esto misericors.
Si multum tibi fuerit, abundanter tribue: si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude.
Præmium enim bonum tibi thesaurizas in die necessitatis:
quoniam eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras.
Fiducia magna erit coram summo Deo, eleemosyna omnibus facientibus eam.
Attende tibi, fili mi, ab omni fornicatione, et præter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire.
Superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas: in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio.
Quicumque tibi aliquid operatus fuerit, statim ei mercedem restitue, et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat.
Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias.
Panem tuum cum esurientibus et egenis comede, et de vestimentis tuis nudos tege.
Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus.
Consilium semper a sapiente perquire.
Omni tempore benedic Deum: et pete ab eo ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant.
Indico etiam tibi, fili mi, dedisse me decem talenta argenti, dum adhuc infantulus esses, Gabelo, in Rages civitate Medorum, et chirographum ejus apud me habeo:
et ideo perquire quomodo ad eum pervenias, et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti, et restituas ei chirographum suum.
Noli timere, fili mi: pauperem quidem vitam gerimus, sed multa bona habebimus si timuerimus Deum, et recesserimus ab omni peccato, et fecerimus bene.

Источник и условия: Латинская Вульгата, Климентинское издание (1592/1598) · общественное достояние · Biblia Sacra Vulgatae editionis, Sixto-Clementine edition of 1598 ('Clementine Vulgate of 1598 with Glossa Ordinaria, Migne edition 1880'), Latin text. Rights statement of the package: 'Public Domain'. eBible.org package latVUC. · условия · источник

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.