Skip to content

Judith · Chapter 14

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: Jdt.14.1

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Dixit autem Judith ad omnem populum: Audite me, fratres: suspendite caput hoc super muros nostros:
et erit, cum exierit sol, accipiat unusquisque arma sua, et exite cum impetu, non ut descendatis deorsum, sed quasi impetum facientes.
Tunc exploratores necesse erit ut fugiant ad principem suum excitandum ad pugnam.
Cumque duces eorum cucurrerint ad tabernaculum Holofernis, et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum, decidet super eos timor.
Cumque cognoveritis fugere eos, ite post illos securi, quoniam Dominus conteret eos sub pedibus vestris.
Tunc Achior, videns virtutem quam fecit Deus Israël, relicto gentilitatis ritu, credidit Deo, et circumcidit carnem præputii sui, et appositus est ad populum Israël, et omnis successio generis ejus usque in hodiernum diem.
Mox autem ut ortus est dies, suspenderunt super muros caput Holofernis, accepitque unusquisque vir arma sua, et egressi sunt cum grandi strepitu et ululatu.
Quod videntes exploratores, ad tabernaculum Holofernis cucurrerunt.
Porro hi qui in tabernaculo erant, venientes, et ante ingressum cubiculi perstrepentes, excitandi gratia, inquietudinem arte moliebantur, ut non ab excitantibus, sed a sonantibus Holofernes evigilaret.
Nullus enim audebat cubiculum virtutis Assyriorum pulsando aut intrando aperire.
Sed cum venissent ejus duces ac tribuni, et universi majores exercitus regis Assyriorum, dixerunt cubiculariis:
Intrate, et excitate illum, quoniam egressi mures de cavernis suis, ausi sunt provocare nos ad prælium.
Tunc ingressus Vagao cubiculum ejus, stetit ante cortinam, et plausum fecit manibus suis: suspicabatur enim illum cum Judith dormire.
Sed cum nullum motum jacentis sensu aurium caperet, accessit proximans ad cortinam, et elevans eam, vidensque cadaver absque capite Holofernis in suo sanguine tabefactum jacere super terram, exclamavit voce magna cum fletu, et scidit vestimenta sua.
Et ingressus tabernaculum Judith, non invenit eam, et exiliit foras ad populum,
et dixit: Una mulier hebræa fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor: ecce enim Holofernes jacet in terra, et caput ejus non est in illo.
Quod cum audissent principes virtutis Assyriorum, sciderunt omnes vestimenta sua, et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos, et turbati sunt animi eorum valde.
Et factus est clamor incomparabilis in medio castrorum eorum.

Source and terms: Latin Vulgate, Clementine edition (Sixto-Clementine 1592/1598) · public domain · Biblia Sacra Vulgatae editionis, Sixto-Clementine edition of 1598 ('Clementine Vulgate of 1598 with Glossa Ordinaria, Migne edition 1880'), Latin text. Rights statement of the package: 'Public Domain'. eBible.org package latVUC. · terms · source

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.