Перейти к содержанию

Послание к Колоссянам · Глава 4

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: Col.4.1

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Domini, quod justum est et æquum, servis præstate: scientes quod et vos Dominum habetis in cælo.
Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione:
orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum),
ut manifestem illud ita ut oportet me loqui.
In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt: tempus redimentes.
Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.
Quæ circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino:
quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscat quæ circa vos sunt, et consoletur corda vestra,
cum Onesimo carissimo, et fideli fratre, qui ex vobis est. Omnia, quæ hic aguntur, nota facient vobis.
Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabæ, de quo accepistis mandata: si venerit ad vos, excipite illum:
et Jesus, qui dicitur Justus: qui sunt ex circumcisione: hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio.
Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Jesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et pleni in omni voluntate Dei.
Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et qui Hierapoli.
Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas.
Salutate fratres, qui sunt Laodiciæ, et Nympham, et quæ in domo ejus est, ecclesiam.
Et cum lecta fuerit apud vos epistola hæc, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur: et eam, quæ Laodicensium est, vos legatis.
Et dicite Archippo: Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas.
Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen.

Источник и условия: Латинская Вульгата, Климентинское издание (1592/1598) · общественное достояние · Biblia Sacra Vulgatae editionis, Sixto-Clementine edition of 1598 ('Clementine Vulgate of 1598 with Glossa Ordinaria, Migne edition 1880'), Latin text. Rights statement of the package: 'Public Domain'. eBible.org package latVUC. · условия · источник

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.