Skip to content

1 Chronicles · Chapter 8

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: 1Chr.8.1

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Benjamin autem genuit Bale primogenitum suum, Asbel secundum, Ahara tertium,
Nohaa quartum, et Rapha quintum.
Fueruntque filii Bale: Addar, et Gera, et Abiud,
Abisue quoque et Naaman, et Ahoë,
sed et Gera, et Sephuphan, et Huram.
Hi sunt filii Ahod, principes cognationum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath.
Naaman autem, et Achia, et Gera, ipse transtulit eos, et genuit Osa, et Ahiud.
Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara uxores suas.
Genuit autem de Hodes uxore sua Jobab, et Sebia, et Mosa, et Molchom,
Jehus quoque, et Sechia, et Marma: hi sunt filii ejus principes in familiis suis.
Mehusim vero genuit Abitob et Elphaal.
Porro filii Elphaal: Heber, et Misaam, et Samad: hic ædificavit Ono, et Lod, et filias ejus.
Baria autem et Sama principes cognationum habitantium in Ajalon: hi fugaverunt habitatores Geth.
Et Ahio, et Sesac, et Jerimoth,
et Zabadia, et Arod, et Heder,
Michaël quoque, et Jespha, et Joha filii Baria.
Et Zabadia, et Mosollam, et Hezeci, et Heber,
et Jesamari, et Jezlia, et Jobab filii Elphaal,
et Jacim, et Zechri, et Zabdi,
et Elioënai, et Selethai, et Eliel,
et Adaia, et Baraia, et Samarath, filii Semei.
Et Jespham, et Heber, et Eliel,
et Abdon, et Zechri, et Hanan,
et Hanania, et Ælam, et Anathothia,
et Jephdaia, et Phanuel, filii Sesac.
Et Samsari, et Sohoria, et Otholia,
et Jersia, et Elia, et Zechri, filii Jeroham.
Hi patriarchæ, et cognationum principes, qui habitaverunt in Jerusalem.
In Gabaon autem habitaverunt Abigabaon, et nomen uxoris ejus Maacha:
filiusque ejus primogenitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab,
Gedor quoque, et Ahio, et Zacher, et Macelloth:
et Macelloth genuit Samaa: habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis.
Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.
Filius autem Jonathan, Meribbaal: et Meribbaal genuit Micha.
Filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.
Et Ahaz genuit Joada, et Joada genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri: porro Zamri genuit Mosa,
et Mosa genuit Banaa, cujus filius fuit Rapha, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel.
Porro Asel sex filii fuerunt his nominibus: Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, et Hanan: omnes hi filii Asel.
Filii autem Esec fratris ejus, Ulam primogenitus, et Jehus secundus, et Eliphalet tertius.
Fueruntque filii Ulam viri robustissimi, et magno robore tendentes arcum: et multos habentes filios ac nepotes, usque ad centum quinquaginta. Omnes hi filii Benjamin.

Source and terms: Latin Vulgate, Clementine edition (Sixto-Clementine 1592/1598) · public domain · Biblia Sacra Vulgatae editionis, Sixto-Clementine edition of 1598 ('Clementine Vulgate of 1598 with Glossa Ordinaria, Migne edition 1880'), Latin text. Rights statement of the package: 'Public Domain'. eBible.org package latVUC. · terms · source

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.