Skip to content

Side by side · De compendiaria regula

Two to four editions side by side: scroll one and the others keep to the same place. Rows are aligned by the library's correspondence data; the same place is not the same text.

Editions

The first edition leads: chapters, the numbering of a reference and the order of rows follow it.

Correspondence: By shared unit refs

How it is aligned: The editions number their units the same way (shared refs); a coarser unit joins the finer ones it contains (Pl.Cri.43 covers 43a–43e).

Rows are aligned by the library's correspondence data; the same place is not the same text.

lead rows 1–200 of 228↓ Next rows

Swipe sideways to change the edition; the place is kept.

Formula of Concord (Latin)leadLatin

Open in the reader

Regula atque normaad quam omnia dogmata exigenda, et quæ inciderunt certamina, pie declaranda et componenda sunt.

1Credimus, confitemur et docemus, unicam regulam et normam [die einige Regel und Richtschnur], secundum quam omnia dogmata, omnesque Doctores æstimari et judicari oporteat, nullam omnino aliam esse, quam Prophetica et Apostolica scripta cum Veteris, tum Novi Testamenti, sicut scriptum est (Psa. cxix. 105): 'Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.' Et Divus Paulus inquit (Gal. i. 8): 'Etiamsi Angelus de cœlo aliud prædicet Evangelium, anathema sit.' Reliqua vero sive Patrum sive Neotericorum scripta, quocunque veniant nomine, sacris literis nequaquam, sunt æquiparanda, sed universal, illis ita subjicienda sunt, ut alia ratione non recipiantur, nisi testium loco, qui doceant, quod etiam post Apostolorum tempora, et in quibus partibus orbis doctrina illa Prophetarum et Apostolorum sincerior conservata sit.

2Et quia statim post Apostolorum tempora, imo etiam cum adhuc superstites essent, falsi doctores et hæretici exorti sunt, contra quos in primitiva Ecclesia Symbola sunt composita, id est, breves et categoricæ Confessiones, quæ unanimem Catholicæ Christianæ fidei Consensum et Confessionem, Orthodoxorum et veræ Ecclesiæ complectebantur (ut sunt Symbolum Apostolicum, Nicænum, et Athanasianum): profitemur publice, nos illa amplecti, et rejicimus omnes hæreses, omniaque dogmata, quæ contra illorum sententiam unquam in Ecclesiam Dei sunt invecta.

3Quod vero ad schismata in negotiis fidei attinet, quæ in nostra tempora inciderunt, judicamus, unanimem Consensum et Declarationem, Christianæ nostræ fidei et Confessionis, in primis contra Papatum, et hujus falsos ac idolatricos cultus et superstitiones, et alias sectas, esse nostri temporis Symbolum, Augustanam illam, primam, et non mutatam Confessionem, quæ Imperatori Carolo V. Augustæ anno XXX. in magnis Imperii Comitiis exhibita est; similiter et Apologiam [derselben Apologie]; et Articulos Smalcaldicos anno XXXVII. conscriptos [Artikeln so zu Schmalkalden Anno 37 gestellet], et præcipuorum Theologorum illius temporis subscriptione comprobatos. Et quia hæc religionis causa etiam ad Laicos, quos vocant, spectat, eorumque perpetua salus agitur: profitemur publice, nos etiam amplecti Minorem et Majorem D. Lutheri Catechismos [zu dem Kleinen und Grossen Katechismo Doctor Luthers], ut ii Tomis Lutheri sunt inserti: quod eos quasi Laicorum Biblia [Laienbibel] esse censeamus, in quibus omnia illa breviter comprehenduntur, quæ in Sacra Scriptura fusius tractantur, et quorum cognitio homini Christiano ad æternam salutem est necessaria. Ad has rationes, paulo ante monstratas, omnis doctrina in religionis negotio conformanda est, et, si quid iis contrarium esse deprehenditur, id rejiciendum atque damnandum est: quippe quod cum unanimi fidei nostræ declaratione pugnet. Hoc modo luculentum discrimen inter sacras Veteris et Novi Testamenti literas, et omnia aliorum scripta retinetur: et sola Sacra Scriptura judex, norma et regula [der einige Richter, Regel und Richtschnur] agnoscitur, ad quam, ceu ad Lydium lapidem [als dem einigen Probierstein], omnia dogmata exigenda sunt et judicanda, an pia, an impia, an vera, an vero falsa sint. Cætera autem Symbola, et alia scripta, quorum paulo ante mentionem fecimus, non obtinent autoritatem judicis; hæc enim dignitas solis sacris literis debetur: sed duntaxat pro religione nostra testimonium dicunt eamque explicant, ac ostendunt, quomodo singulis temporibus sacræ literæ in articulis controversis in Ecclesia Dei a Doctoribus, qui tum vixerunt, intellectæ et explicatæ fuerint, et quibus rationibus dogmata cum Sacra Scriptura pugnantia rejecta et condemnata sint.sint.

1:Status controversiaeAn peccatum originale sit proprie et absque omni discrimine ipsa hominis corrupti natura, substantia et essentia, aut certe principalis et præstantissima pars ipsius substantiæ; utpote ipsa rationalis anima in summo suo gradu et in summis ipsius viribus considerata? An vero inter hominis substantiam, naturam, essentiam, corpus et animam, etiam post lapsum humani generis, et inter originale peccatum aliquod sit discrimen, ita, ut aliud sit ipsa natura, et aliud ipsum peccatum originis, quod in natura corrupta hæret, et naturam etiam depravat?

1:AffirmativaSincera doctrina, fides et confessio, cum superiore norma et compendiosa declaratione consentiens.

1:1Credimus, docemus et confitemur, quod sit aliquod discrimen inter ipsam hominis naturam, non tantum, quemadmodum initio a Deo purus, et sanctus, et absque peccato homo conditus est, verum etiam, qualem jam post lapsum naturam illam habemus, discrimen, inquam, inter ipsam naturam, quæ etiam post lapsum est permanetque Dei creatura, et inter peccatum originis, et quod tanta sit illa naturæ et peccati originalis differentia, quanta est inter opus Dei, et inter opus Diaboli.

1:2Credimus, docemus et confitemur, quod summo studio hoc discrimen sit conservandum propterea quod illud dogma, nullum videlicet inter naturam hominis corrupti et inter peccatum originis esse discrimen, cum præcipuis Fidei nostræ articulis (de creatione, de redemtione, de sanctificatione et resurrectione carnis nostræ) pugnet, neque salvis hisce articulis stare possit. Deus enim non modo Adami et Hevæ corpus et animam ante lapsum, verum etiam corpora et animas nostras post lapsum creavit; etsi hæc jam aunt corrupta. Et sane hodie Dominus animus et corpora nostra creaturas et opus suum esse agnoscit, sicut scriptum est (Job x. 8): 'Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu.' Et Filius Dei unione personali illam humanam naturam, sed sine peccato, assumsit, et non alienam, sed nostram carnem sibi adjungens arctissime copulavit, ejusque assumtæ carnis ratione vere frater noster factus est; ut Scriptura testatur (Heb. ii. 14): 'Posteaquam pueri commercium habent cum carne et sanguine, et ipse similiter particeps factus est eorundem.' Item (ii. 16): 'Non Angelos assumit, sed semen Abrahæ assumit, unde et debuit per omnia fratribus assimilari, excepto peccato.' Eandem humanam nostram naturam (opus videlicet suum) Christus redemit, eandem,(quæ ipsius opus est) sanctificat, eandem a mortuis resuscitat, et ingenti gloria (opus videlicet suum) ornat: peccatum autem originale non creavit, non assumsit, non redemit, non sanctificat, non resuscitabit in electis, neque unquam gloria cælesti ornabit aut salvabit, sed in beata illa resurrectione plane abolitum erit [sondern in der Auferstehung gar vertilget sein wird]. Ex his, quæ a nobis allata sunt, discrimen inter corruptam naturam, et inter corruptionem, quæ naturæ infixa est, et per quam natura est corrupta, facile agnosci potest.

1:3Vicissim autem credimus, docemus atque confitemur, peccatum originis non esse levem, sed tam profundam humanæ naturæ corruptionem, quæ nihil sanum, nihil incorruptum, in corpore et anima hominis, atque adeo in interioribus et exterioribus viribus ejus reliquit. Sicut Ecclesia canit: 'Lapsus Adæ vi pessima humana tota massa, natura et ipsa essentia corrupta, luce cassa,' etc. Hoc quantum sit malum, verbis revera est inexplicabile, neque humanæ rationis acumine indagari, sed duntaxat per verbum Dei revelatum agnosci potest. Et sane affirmamus, quod hanc naturæ corruptionem ab ipsa natura nemo, nisi solus Deus, separare queat; id quod per mortem in beata illa resurrectione plene fiet. Ibi enim ea ipsa natura nostra, quam nunc circumferimus, absque peccato originis, et ab eodem omnino separata et remota resurget, et æterna felicitate fruetur. Sic enim scriptum est (Job xix. 26): 'Pelle mea circumdabor, et in carne mea videbo Deum, quem ego visurus sum mihi, et oculi mei eum conspecturi sunt.'

1:NegativaRejectio falsorum dogmatum, quæ commemoratæ sanæ doctrinæ repugnant.

1:1Rejicimus ergo et damnamus dogma illud, quo asseritur, peccatum originale tantummodo reatum et debitum esse, ex alieno delicto, absque ulla naturæ nostræ corruptione, in nos derivatum.

1:2Item, concupiscentias pravas non esse peccatum, sed concreatas naturæ conditiones, et proprietates quasdam essentiales: aut defectus illos, et malum ingens a nobis paulo ante commemoratum, non esse peccatum, propter quod homo, Christo non insertus, sit filius iræ.

1:3Rejicimus etiam Pelagianam hæresin, qua asseritur, hominis naturam post lapsum incorruptam esse, et quidem in spiritualibus rebus totam bonam et puram in viribus suis naturalibus mansisse.

1:4Item, peccatum, originis externum, levem, et nullius prope momenti esse nævum, aut aspersam quandam maculam, sub qua nihilominus natura bonas suas vires etiam in rebus spiritualibus retinuerit.

1:5Item, peccatum originale tantum esse externum impedimentum bonarum spiritualium virium, et non esse despoliationem et defectum earundem, sicuti cum magnes allii succo illinitur, vis ejus naturalis attrahendi ferrum non tollitur, sed tantum impeditur, aut sicut macula de facie, aut color de pariete abstergi facile potest.

1:6Item, hominis naturam et essentiam non prorsus esse corruptam: sed aliquid boni adhuc in homine reliquum, etiam in rebus spiritualibus, videlicet, bonitatem, capacitatem, aptitudinem, facultatem, industriam, aut vires, quibus in rebus spiritualibus inchoare aliquid boni, operari, aut cooperari valeat.

1:7Contra autem rejicimus etiam, falsum dogma Manichæorum, cum docetur, peccatum originis tanquam quiddam essentiale atque substantiale a Satana in naturam esse infusum, et cum eadem permixtum, quemadmodum venenum et vinum miscentur.

1:8Item, non ipsum animalem hominem, sed aliquid aliud, et peregrinum quiddam, quod sit in homine, peccare, ideoque non ipsam naturam, sed tantummodo peccatum originale, in natura existens, accusari.

1:9Rejicimus etiam atque damnamus, ut Manichæum errorem, quando docetur, originale peccatum proprie, et quidem nullo posito discrimine, esse ipsam hominis corrupti substantiam, naturam et essentiam, ita ut inter naturam corruptam post lapsum, per se ipsam consideratam, et inter peccatum originis nulla prorsus sit differentia, neque ulla distinctio cogitari, aut saltem peccatum illud a natura cogitatione discerni possit.

1:10D. Lutherus quidem, originis illud malum, peccatum naturæ, personale, essentiale vocat: sed non eam ob causam, quasi natura, persona, aut essentia hominis, absque omni discrimine, sit ipsum peccatum originis: sed ideo ad hunc modum loquitur, ut hujusmodi phrasibus discrimen inter peccatum originale, quod humanæ naturæ infixum est, et inter alia peccata, quæ actualia vocantur, melius intelligi possit.

1:11Peccatum enim originis non est quoddam delictum, quod actu perpetratur, sed intime inhæret infixum ipsi naturæ, substantiæ et essentiæ hominis. Et quidem, si maxime nulla unquam prava cogitatio in corde hominis corrupti exoriretur, si nullum verbum otiosum proferretur, si nullum malum opus aut facinus designaretur: tamen natura nihilominus corrupta est per originate peccatum, quod nobis ratione corrupti seminis agnatum est, quod ipsum etiam scaturigo est omnium aliorum actualium peccatorum, ut sunt pravæ cogitationes, prava colloquia, prave et scelerate facta. Sic enim scriptum legimus (Matt. xv. 19): 'Ex corde oriuntur cogitationes malæ.' Et alibi (Gen. vi. 5; viii. 21): 'Omne figmentum cordis tantummodo malum est, a pueritia.'

1:12Est etiam diligenter observanda varia significatio vocabuli 'naturæ' cujus æquivocatione Manichæi abutentes, errorem suum occultant, multosque simplices homines in errorem inducunt. Quandoque enim 'natura' ipsam hominis substantiam significat, ut, cum dicimus: Deus humanam naturam creavit. Interdum vero vocabulum naturæ, intelligitur ingenium, conditio, defectus, aut vitium alicujus rei, in ipsa natura insitum et inhærens, ut cum dicimus: Serpentis natura est icere, hominis natura est peccare et peccatum. Et in hac posteriore significatione vocabulum (naturæ) non ipsam hominis substantiam, sed aliquid, quod in natura aut substantia fixum inhæret, denotat.

1:13Quod vero ad Latina vocabula substantiæ et accidentis attinet, cum ea non sint Scripturæ Sacræ vocabula, præterea etiam a plebe non intelligantur, abstinendum est ab illis in publicis sacris concionibus, ubi indocta plebs docetur; et hac in re simplicium et rudiorum merito habenda est ratio. In scholis autem, et apud homines doctos (quibus horum vocabulorum significatio nota est, et qui iisdem recte atque citra abusum uti possunt, proprie discernentes essentiam alicujus rei ab eo, quod aliunde ei accidit et per accidens inhæret) in disputatione de peccato originis retinenda sunt. Nam hisce vocabulis discrimen inter opus Dei, et inter opus Diaboli quam maxime perspicue explicari potest. Diabolus enim substantiam nullam creare, sed tantummodo per accidens, permittente Domino, substantiam a Deo creatam depravare potest.

2:Status controversiaeCum hominis voluntas quadruplicem habeat considerationem [in vier ungleichen Ständen]: primo, ante lapsum; secundo, post lapsum; tertio, post regenerationem y quarto, post resurrectionem carnis: nunc quæstio præcipua est tantum de voluntate et viribus hominis in secundo statu, quasnam vires post lapsum primorum parentum nostrorum, ante regenerationem, ex seipso habeat, in rebus spiritualibus: an propriis viribus, antequam per Spiritum Dei fuerit regeneratus, possit sese ad gratiam Dei applicare et præparare [sich zur Gnade Gottes schicken und bereiten], et num gratiam divinam (quæ illi per Spiritum Sanctum in verbo et Sacramentis divinitus institutis offertur) accipere et apprehendere possit, nec ne.

2:AffirmativaSincera doctrina de hoc articulo, cum immota regula verbi divini congruens.

2:1De hoc negotio hæc est fides, doctrina et confessio nostra: quod videlicet hominis intellectus et ratio in rebus spiritualibus prorsus sint cæca, nihilque propriis viribus intelligere possint. Sicut scriptum est(1 Cor. ii. 14): 'Animalis homo non percipit ea, quæ sunt Spiritus; stultitia illi est, et non potest intelligere, quia de spiritualibus examinatur' [wann er wird von geistlichen Sachen gefraget].

2:2Credimus, docemus et confitemur etiam, voluntatem hominis nondum renatam, non tantum a Deo esse aversam, verum etiam, inimicam Deo factam, ita, ut tantummodo ea velit et cupiat, iisque delectetur, quæ mala sunt et voluntati divinæ repugnant. Scriptum est enim (Gen. viii. 21): 'Sensus et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua.' Item (Rom. viii. 7): 'Affectus carnis inimicitia est adversus Deum, neque enim legi subjicitur, ac ne potest id quidem.' Itaque credimus, quantum abest, ut corpus mortuum seipsum vivificare, atque sibiipsi corporalem vitam restituere possit, tantum abesse, ut homo, qui ratione peccati spiritualiter mortuus est, seipsum in vitam spiritualem revocandi ullam facultatem habeat; sicut scriptum est (Eph. ii. 5): 'Cum essemus mortui in peccatis, convivificavit nos cum Christo,' etc. (2 Cor. iii. 5): 'Itaque etiam ex nobismetipsis, tanquam ex nobis, non sumus idonei, ut aliquid boni [etwas Guts] cogitemus; quod vero idonei sumus, id ipsum a Deo est.'

2:3Conversionem autem hominis operatur Spiritus Sanctus non sine mediis, sed ad eam efficiendam uti solet prædicatione et auscultatione verbi Dei, sicut scriptum est (Rom. i. 16): 'Evangelion est potentia Dei ad salutem omni credenti? Et (Rom. x. 17): 'Fides est ex auditu verbi Dei.' Et sane vult Dominus, ut ipsius verbum audiatur, neque ad illius prædicationem aures obdurentur (Psa. xcv. 8). Huic verbo adest præsens Spiritus Sanctus, et corda hominum aperit, ut, sicut Lydia in Actis Apostolicis (xvi. 14), diligenter attendant, et ita convertantur, sola gratia et virtute Spiritus Sancti, cujus unius et solius opus est hominis conversio. Si enim Spiritus Sancti gratia absit (Rom. ix. 16), nostrum velle et currere (1 Cor. iii. 7), nostrum plantare, seminare et rigare, prorsus frustranea sunt; si videlicet ille incrementum non largiatur, sicut Christus inquit (John xv. 5): 'Sine me nihil potestis facere.' Et his quidem paucis verbis Christus libero arbitrio omnes vires derogat, omniaque gratiæ divinæ adscribit (1 Cor. i. 29; 2 Cor. xii. 5; Jer. ix. 23): 'Ne quis coram Deo habeat, de quo glorietur.'

2:NegativaRejectio contrariæ et falsæ doctrinæ. Repudiamus igitur et damnamus omnes, quos recitabimus, errores, cum verbi divini regula non congruentes.

2:1Primo delirum Philosophorum Stoicorum dogma, quemadmodum et Manichæorum furorem, qui docuerunt, omnia, quæ eveniant, necessario fieri, et aliter fieri prorsus non posse, et hominem omnia coactum facere, etiam ea, quæ in rebus externis agat, eumque ad designanda mala opera et scelera (qualia sunt libidines vagæ, rapinæ, cædes, furta, et similia) cogi.

2:2Repudiamus etiam crassum illum Pelagianorum errorem, qui asserere non dubitarunt, quod homo propriis viribus, sine gratia Spiritus Sancti, sese ad Deum convertere, Evangelio credere, legi divinæ ex animo parere, et hac ratione peccatorum remissionem ac vitam æternam ipse promereri valeat.

2:3Præter hos errores rejicimus et Semipelagianorum falsum dogma, qui docent, hominem propriis viribus inchoare posse suam conversionem: absolvere autem sine Spiritus Sancti gratia non posse.

2:4Item, cum docetur, licet homo non renatus, ratione liberi arbitrii, ante sui regenerationem infirmior quidem sit, quam ut conversionis suæ initium facere, atque propriis viribus sese ad Deum convertere, et legi Dei toto corde parere valeat: tamen, si Spiritus Sanctus prædicatione verbi initium fecerit, suamque gratiam in verbo homini obtulerit, tum hominis voluntatem, propriis et naturalibus suis viribus quodammodo aliquid, licet id modiculum, infirmum et languidum admodum sit, conversionem adjuvare, atque cooperari, et seipsam ad gratiam applicare, præparare, eam apprehendere, amplecti, et Evangelio credere posse.

2:5Item, hominem, post regenerationem, legem Dei perfecte observare atque implere posse, eamque impletionem esse nostrum coram Deo justitiam, qua vitam æternam promereamur.

2:6Rejicimus etiam damnamusque Enthusiastarum errorem, qui fingunt, Deum immediate, absque verbi Dei auditu, et sine Sacramentorum usu, homines ad se trahere, illuminare, justificare et salvare.

2:7Item, Deum in conversione et regeneratione hominis substantiam et essentiam veteris Adami, et præcipue animam rationalem penitus abolere, novamque animas essentiam ex nihilo, in illa conversione et regeneratione creare.

2:8Item, cum hi sermones citra declarationem usurpantur, quod videlicet hominis voluntas, ante conversionem, in ipsa conversione, et post conversionem, Spiritui Sancto repugnet, et quod Spiritus Sanctus iis detur, qui ex proposito et pertinaciter ipsi resistunt. Nam Deus in conversione ex nolentibus volentes facit, et in volentibus habitat, ut Augustinus loqui solet. Quod vero ad dicta quædam, tum Patrum, tum Neotericorum quorundam Doctorum attinet: Deus trahit, sed volentem trahit: et hominis voluntas in conversione non est otiosa, sed agit aliquid: judicamus hæc formæ sanorum verborum non esse analoga. Afferuntur enim hæc dicta ad confirmandam falsam opinionem, de viribus humani arbitrii in hominis conversione, contra doctrinam, quæ soli gratiæ divinæ id opus attribuit. Ideoque ab ejusmodi sermonibus, quando de conversione hominis ad Deum agitur, abstinendum censemus. Contra autem recte docetur, quod Dominus in conversione, per Spiritus Sancti tractionem (id est, motum et operationem) ex hominibus repugnantibus et nolentibus volentes homines faciat, et quod post conversionem in quotidianis pœnitentiæ exercitiis hominis renati voluntas non sit otiosa, sed omnibus Spiritus Sancti operibus, quæ ille per nos efficit, etiam cooperetur.

2:9Item, quod D. Lutherus scripsit, hominis voluntatem in conversione pure passive se habere: id recte et dextre est accipiendum, videlicet, respectu divinæ gratiæ in accendendis novis motibus, hoc est, de eo intelligi oportet, quando Spiritus Dei per verbum auditum, aut per usum Sacramentorum hominis voluntatem aggreditur, et conversionem atque regenerationem in homine operatur. Postquam enim Spiritus hoc ipsum jam operatus est atque effecit, hominisque voluntatem sola sua divina virtute et operatione immutavit atque renovavit: tunc revera hominis nova illa voluntas instrumentum est et organon Dei Spiritus Sancti, ut ea non modo gratiam apprehendat, verum etiam in operibus sequentibus Spiritui Sancto cooperetur. Relinquuntur igitur ante conversionem hominis duæ tantum efficientes causæ (ad conversionem efficaces), nimirum Spiritus Sanctus, et verbum Dei, quod est instrumentum Spiritus Sancti, quo conversionem hominis efficit. Hoc verbum homo certe audire debet, sed tamen ut illud ipsum vera fide amplectatur, nequaquam suis viribus propriis, sed sola gratia et operatione Dei Spiritus Sancti obtinere potest.

3:Status controversiaeUnanimi consensu (ad normam verbi divini, et sententiam Augustanæ Confessionis) in Ecclesiis nostris docetur, nos peccatores longe miserrimos sola in Christum fide coram Deo justificari et salvari, ita ut Christus solus nostra sit justitia. Hic autem Jesus Christus, Salvator noster, et justitia nostra, verus Deus est et verus homo: etenim divina et humana naturæ in ipso sunt personaliter unitæ. Quæsitum igitur fuit: secundum quam naturam Christus nostra sit justitia? Et hoc occasione duo errores, et quidem inter se pugnantes, Ecclesias quasdam perturbarunt. Una enim pars sensit, Christum tantummodo secundum divinam naturam, esse nostram justitiam, si videlicet ille per fidem in nobis habitet: etenim omnia hominum peccata, collata nimirum cum illa per fidem inhabitante Divinitate, esse instar unius guttulæ aquæ, cum magno mari comparatæ. Contra hanc opinionem alii quidam asseruerunt, Christum esse nostram coram Deo justitiam, duntaxat secundum humanam naturam.

3:AffirmativaSincera doctrina piarum Ecclesiarum, utrique commemorato errori opposita.

3:1Ad refellendum utrumque errorem, credimus, docemus et confitemur unanimiter, quod Christus vere sit nostra justitia, sed tamen neque secundum solam divinam naturam, neque secundum solam humanam naturam: sed totus Christus, secundum utramque naturam, in sola videlicet obedientia sua, quam Patri ad mortem usque absolutissimam Deus et homo præstitit, eaque nobis peccatorum omnium remissionem et vitam æternam promeruit. Sicut scriptum est: 'Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi: ita et per unius obedientiam justi constituentur multi.' (Rom. v. 19).

3:2Credimus igitur, docemus et confitemur, hoc ipsum nostram esse coram Deo justitiam, quod Dominus nobis peccata remittit, ex mera gratia, absque ullo respectu præcedentium, præscentium, aut consequentium nostrorum operum, dignitatis, aut rneriti. Ille enim donat atque imputat nobis justitiam obedientiæ Christi; propter eam, justitiam, a Deo in gratiam recipimur, et justi reputamur.

3:3Credimus etiam, docemus et confitemur, solam fidem esse illud medium et instrumentum, quo Christum Salvatorem, et ita in Christo justitiam illam, quæ coram judicio Dei consistere potest, apprehendimus: propter Christum enim fides illa nobis ad justitiam imputatur (Rom. iv. 5).

3:4Credimus præterea, docemus et confitemur, fidem illam justificantem non esse nudam notitiam historiæ de Christo, sed ingens atque tale Dei donum, quo Christum, Redemtorem nostrum, in verbo Evangelii recte agnoscimus, ipsique confidimus: quod videlicet propter solam ipsius obedientiam, ex gratia, remissionem peccatorum habeamus, sancti et justi coram Deo Patre reputemur, et æternam salutem consequamur.

3:5Credimus, docemus et confitemur, vocabulum 'justificare' phrasi Scripturæ Sacræ, in hoc articulo, idem significare, quod absolvere a peccatis, ut ex dicto Salomonis (Prov. xvii. 15) intelligi potest: 'Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.' Item (Rom. viii. 33): 'Quis accusabit electos Dei? Deus est qui justificat.' Et, si quando pro vocabulo justificationis vocabula regenerationis et vivificationis usurpantur (quod in Apologia Augustanæ Confessionis factum est), sunt ea in illa superiore significatione accipienda. Nam alias eæ voces de hominis renovatione intelligendæ sunt, quæ a fidei justificatione recte discernitur.

3:6Credimus, docemus et confitemur etiam, etsi vere in Christum credentes et renati multis infirmitatibus et nævis usque ad mortem sunt obnoxii: non tamen illis vel de justitia, quæ per fidem, ipsis imputatur, vel de æterna salute esse dubitandum, quin potius firmiter illis statuendum esse [vor gewiss halten sollen], quod propter Christum, juxta promissionem et immotum verbum Evangelii, Deum sibi placatum habeant.

3:7Credimus, docemus et confitemur, quod ad conservandam puram doctrinam de justitia fidei coram Deo, necessarium sit, ut particulæ exclusivæ (quibus Apostolus Paulus Christi meritum ab operibus nostris prorsus separat, solique Christo eam, gloriam tribuit) quam diligentissime retineantur, ut cum Paulus scribit: ex gratia, gratis, sine meritis, absque lege, sine operibus, non ex operibus. Quæ omnia hoc ipsum dicunt: 'Sola fide in Christum justificamur et salvamur' (Eph. ii. 8; Rom. i. 17; ii. 24; iv. 3 sqq.; Gal. iii. 11; Heb. xi.).

3:8Credimus, docemus et confitemur, etsi antecedens contritio et subsequens nova obedientia ad articulum justificationis coram Deo non pertinent: non tamen talem fidem justificantem esse fingendam, quæ una cum malo proposito peccandi, videlicet, et contra conscientiam agendi, esse et stare possit. Sed postquam homo per fidem est justificatus, tum, veram illam et vivam fidem esse per caritatem efficacem (Gal. v. 6), et bona opera semper fidem justificantem sequi, et una cum ea, si modo vera et viva fides est, certissime deprehendi. Fides enim vera nunquam sola est, quin caritatem et spem semper secum habeat.

3:NegativaRejectio contrariæ et falsæ doctrinæ. Repudiamus ergo et damnamus omnia falsa dogmata, quæ jam recitabimus.

3:1Christum, esse justitiam nostram solummodo secundum divinam naturam.

3:2Christum esse justitiam, nostram tantummodo juxta humanam naturam.

3:3In dictis Propheticis et Apostolicis, ubi de justificatione fidei agitur, vocabula 'justificare' et 'justificari' non idem, esse ac a peccatis absolvere et absolvi, et remissionem peccatorum consequi: sed nos per caritatem, a Spiritu Sancto infusam, per virtutes et per opera, quæ a caritate promanant, reipsa coram Deo justos fieri.

3:4Fidem, non respicere in solam Christi obedientiam, sed in divinam ejus naturam; quatenus videlicet ea in nobis habitet atque efficax sit, ut per eam inhabitationem peccata nostra tegantur.

3:5Fidem esse talem fiduciam in obedientiam Christi, quæ possit in eo etiam homine permanere et consistere, qui vera pœnitentia careat, et ubi caritas non sequatur, sed qui contra conscientiam in peccatis perseveret.

3:6Non ipsum Deum, sed tantum dona Dei in credentibus habitare.

3:7Fidem ideo salutem nobis conferre, quod novitas illa, quæ in dilectione erga Deum et proximum consistit, per fidem in nobis inchætur.

3:8Fidem in justifications negotio primas quidem partes tenere, sed tamen etiam renovationem et caritatem ad justitiam nostrum coram Deo pertinere, ita ut renovatio et caritas quidem non sit principalis causa nostræ justitiæ: sed tamen justitiam nostrum coram Deo (si absint renovatio et caritas) non esse integram et perfectam.

3:9Credentes in Christum coram Deo justos esse et salvos, simul per imputatam Christi justitiam, et per inchoatam novam obedientiam, vel, partim quidem per imputationem justitiæ Christi, partim vero per inchoatam novam obedientiam.

3:10Promissionem gratiæ nobis applicari per fidem in corde, et præterea etiam per confessionem, quæ ore fit, et per alias virtutes.

3:11Fidem non justificare sine bonis operibus, itaque bona opera necessario ad justitiam requiri, et absque eorum præsentia hominem justificari non posse.

4:Status controversiaeIn doctrina de bonis operibus duæ controversiæ in quibusdam Ecclesiis ortæ sunt.

4:1Primum schisma inter Theologos quosdam factum est, cum alii assererent, bona opera necessaria esse ad salutem, impossibile esse salvari sine bonis operibus, et neminem unquam sine bonis operibus salvatum esse: alii vero docerent, bona opera ad salutem esse perniciosa.

4:2Alterum schisma inter Theologos nonnullos super vocabulis 'necessarium' et 'liberum' ortum est. Alter a enim pars contendit, vocabulum, 'necessarium' non esse usurpandum de nova obedientia: eam enim non a necessitate quadam et coactione, sed a spontaneo spiritu [aus freiwilligen Geiste] promanare. Altera vero pars vocabulum 'necessarium' prorsus retinendum censuit: propterea, quod illa obedientia non in nostro arbitrio posita et libera sit, sed homines renatos illud obsequium debere præstare. Et dum de commemoratis illis vocabulis disputatum est, tandem etiam de reipsa fuit disceptatum. Alii enim contenderunt, Legem apud Christianos prorsus non ease docendam, sed tantummodo doctrina Evangelii homines ad bona opera invitandos esse: alii hanc opinionem impugnarunt.

4:AffirmativaSincera Ecclesiæ doctrina de hoc controversia. Ut hæ controversiæ solide et dextre explicentur atque decidantur, hæc nostra fides, doctrina et confessio est.

4:1Quod bona opera veram fidem (si modo ea non sit mortua, sed viva fides) certissime atque indubitato sequantur, tanquam fructus bonæ arboris.

4:2Credimus etiam, docemus et confitemur, quod bona opera penitus excludenda sint, non tantum cum de justificatione fidei agitur, sed etiam cum de salute nostra æterna disputatur, sicut Apostolus perspicuis verbis testatur, cum ait (Rom. iv. 6): 'Sicut et David dicit, beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus. Beati, quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum, etc. Et alibi (Eph. ii. 8 sq.): 'Gratia.' inquit, 'estis salvati, per fidem, et hoc non ex vobis, Dei enim donum est, non ex operibus, ne quis glorietur.'

4:3Credimus, docemus et confitemur, omnes quidem homines, præcipue vero eos, qui per Spiritum Sanctum regenerati sunt et renovati, ad bona opera facienda debitores esse.

4:4Et in hoc sententia vocabula illa 'necessarium,' 'debere,' 'oportere' ['nöthig,' 'sollen,' und 'müssen,'] recte usurpantur, etiam de renatis hominibus, et cum formæ sanorum verborum non pugnant.

4:5Sed tamen per vocabula 'necessitas,' 'necessarium,' quando videlicet de renatis est sermo, non intelligenda est coactio, sed tantum debita illa obedientia, quam vere credentes, quatenus renati sunt, non ex coactione, aut compulsu legis, sed libero et spontaneo spiritu præstant, quandoquidem non amplius sub lege sunt, sed sub gratia (Rom. vi. 14; vii. 6; viii. 14).

4:6Credimus igitur, docemus et confitemur, cum dicitur, renatos bene operari libero et spontaneo spiritu, id non ita accipiendum esse, quod in hominis renati arbitrio relictum sit, bene aut male agere, quando ipsi visum fuerit, ut nihilominus tamen fidem retineat, etiamsi in peccatis ex proposito perseveret.

4:7Hoc tamen non aliter, quam de spiritu hominis jam liberato intelligendum est, sicut hanc rem ipse Christus, ejusque Apostoli declarant (Rom. viii. 15): quod videlicet spiritus hominis liberatus bene operetur, non formidine pœnæ, ut servus, sed justitiæ, amore, qualem obedientiam filii præstare solent.

4:8Hanc vero libertatem spiritus in electis Dei filiis non perfectam, sed multiplici infirmitate adhuc gravatam agnoscimus, quemadmodum D. Paulus super ea re de sua ipsius persona conqueritur (Rom. vii. 14 sqq.; Gal. v. 17).

4:9Illam tamen infirmitatem Dominus electis suis non imputat, idque propter Mediatorem Christum. Sic enim scriptum est (Rom. viii. 1): 'Nihil jam damnationis est his, qui in Christo Jesu sunt.'

4:10Credimus præterea, docemus et confitemur, fidem et salutem in nobis conservari, aut retineri, non per opera, sed tantum per Spiritum Dei, et per fidem (qua scilicet salus custoditur), bona autem opera testimonia esse, quod Spiritus Sanctus præsens sit, atque in nobis habitet.

4:NegativaFalsa doctrina, superiori repugnans.

4:1Rejicimus igitur et damnamus subsequentes phrases, cum docetur: bona opera necessaria esse ad salutem; neminem unquam sine bonis operibus salvatum; impossibile esse sine bonis operibus salvari.

4:2Repudiamus et damnamus nudam hanc, offendiculi plenam, et Christianæ disciplinæ perniciosam phrasin: bona opera noxia esse ad salutem. His enim postremis temporibus non minus necessarium est, ut homines ad recte et pie vivendi rationem bonaque opera invitentur atque moneantur, quam necessarium sit, ut ad declarandam fidem atque gratitudinem suam erga Deum in bonis operibus sese exerceant: quam, necessarium est, cavere, ne bona opera negotio justificationis admisceantur. Non minus enim homines Epicurea persuasione de fide, quam Pharisaica et Papistica fiducia in propria opera et merita damnationem incurrere possunt.

4:3Præterea reprobamus atque damnamus dogma illud, quod fides in Christum, non amittatur, et Spiritus Sanctus nihilominus in homine habitet, etiamsi sciens volensque peccet; et quod sancti atque electi [die Heiligen und Auserwählten] Spiritum Sanctum, retineant, tametsi in adulterium, aut in alia scelera prolabantur, et in iis perseverent.

5:Status controversiaeQuæsitum fuit: an Evangelism proprie sit tantummodo concio de gratia Dei, quæ remissionem peccatorum nobis annunciet: an vero etiam sit concio pœnitentiæ, arguens peccatum incredulitatis, quippe quæ non per Legem, sed per Evangelion duntaxat arguatur.

5:AffirmativaSincera doctrina, cum norma verbi Dei congruens.

5:1Credimus, docemus et confitemur, discrimen Legis et Evangelii, ut clarissimum quoddam lumen [ein besonder herrlich Licht], singulari diligentia in Ecclesia Dei retinendum esse, ut verbum Dei, juxta admonitionem D. Pauli, recte secari queat.

5:2Credimus, docemus et confitemur, Legem esse proprie doctrinam divinitus revelatam, quæ doceat, quid justum Deoque gratum sit; quæ etiam, quicquid peccatum est, et voluntati divinæ adversatur, redarguat.

5:3Quare, quicquid extat in sacris literis, quod peccata arguit, id revera ad Legis concionem pertinet.

5:4Evangelion vero proprie doctrinam esse censemus, quæ doceat, quid homo credere debeat, qui Legi Dei non satisfecit, et idcirco per eandem damnatur: videlicet, quod illum credere oporteat, Jesum Christum omnia peccata expiasse, atque pro iis satisfecisse, et remissionem peccatorum, justitiam coram Deo consistentem et vitam æternam, nullo interveniente peccatoris illius merito, impetrasse.

5:5Cum autem vocabulum 'Evangelii' non semper in una eademque significatione in Sacra Scriptura usurpetur, unde et dissensio illa primum orta est: credimus, docemus et confitemur, si vocabulum 'Evangelii' de tota Christi doctrina accipiatur, quam ipse in Ministerio suo (quemadmodum et ejus Apostoli) professus est (in qua significatione Mark i. 15 et Acts xx. 21 vox illa usurpatur), recte dici et doceri, Evangelium esse concionem de pœnitentia et remissione peccatorum.

5:6Quando vero Lex et Evangelion, sicut et ipse Moises, ut Doctor Legis, et Christus, ut Doctor Evangelii, inter se conferuntur: credimus, docemus et confitemur, quod Evangelion non sit concio pœnitentiæ, arguens peccata: sed quod proprie nihil aliud sit, quam laetissimum quoddam nuncium, et concio plena consolationis, non arguens aut terrens, quandoquidem conscientias contra terrores Legis solatur, easque in meritum solius Christi respicere jubet, et dulcissima prædicatione, de gratia et favore Dei, per meritum Christi impetrato, rursus erigit.

5:7Quod vero ad revelationem peccati attinet, sic sese res habent. Velum illud Moisis omnium hominum oculis est obductum, quam diu solam Legis concionem, nihil autem de Christo audiunt. Itaque peccata sua ex Lege non vere agnoscunt: sed aut hypocritæ fiunt, qui justitiæ propriæ opinione turgent, quales olim erant Pharisæi, aut in peccatis suis desperant, quod Judas proditor ille fecit. Eam, ob causam Christus sumsit sibi Legem explicandam spiritualiter (Matt. v. 21 sqq.; Rom. vii. 14), et hoc modo ira Dei de cœlo revelatur super omnes peccatores (Rom. i. 18), ut, vera Legis sententia intellecta, animadvertatur, quanta sit illa ira. Et sic demum peccatores ad Legem remissi vere et recte peccata sua agnoscunt. Talem vero peccatorum agnitionem solus Moises nunquam ex ipsis extorquere potuisset. Etsi igitur concio illa de passione et morte Christi Filii Dei, severitatis et terroris plena est, quæ iram Dei adversus peccata ostendit, unde demum homines ad Legem Dei propius adducuntur, postquam velum illud Moisis ablatum est, ut tandem exacte agnoscant, quanta videlicet Dominus in Lege sua a nobis exigat, quorum, nihil nos præstare possumus, ita, ut universam nostram justitiam in solo Christo quærere oporteat:

5:8Tamen, quam diu nobis Christi passio et mors iram Dei ob oculos ponunt, et hominem perterrefaciunt, tam diu non sunt proprie concio Evangelii, sed Legis et Moisis doctrina, et sunt alienum opus Christi, per quod accedit ad proprium suum Officium, quod est, prædicare de gratia Dei, consolari et vivificare. Hæc propria sunt prædicationis Evangelicæ.

5:NegativaContraria et falsa doctrina, quæ rejicitur. Rejicimus igitur, ut falsum et periculosum dogma, cum asseritur: quod Evangelion proprie sit concio pœnitentiæ, arguens, accusans et damnans peccata, quodque non sit tantummodo concio de gratia Dei. Hac enim ratione Evangelion rursus in Legem transformatur, meritum, Christi et sacræ literæ obscurantur, piis mentibus vera et solida consolatio eripitur, et Pontificiis erroribus et superstitionibus fores aperiuntur.

6:Status controversiaeCum constet, Legem Dei propter tres causas hominibus datam esse, primo, ut externa quædam disciplina conservetur, et feri atque intractabiles homines quasi repagulis quibusdam cœrceantur, secundo, ut per Legem homines ad agnitionem suorum peccatorum adducantur, tertio, ut homines jam renati, quibus tamen omnibus multum adhuc carnis adhæret, eam ipsam ob causam certam aliquam regulam habeant, ad quam totam suam vitam formare possint et debeant, etc., orta est inter paucos quosdam Theologos controversia, super tertio usu Legis: videlicet, an Lex etiam, renatis inculcanda, et ejus observatio apud eos urgenda sit, an non. Alii urgendam Legem censuerunt: alii negarunt.

6:AffirmativaSincera et pia doctrina de hac controversia.

6:1Credimus, docemus et confitemur, etsi vere in Christum credentes, et sincere ad Deum conversi, a maledictione et coactione Legis per Christum liberati sunt [gefreiet und ledig gemacht], quod ii tamen propterea non sint absque Lege, quippe quos Filius Dei eam ob causam redemit, ut Legem Dei diu noctuque meditentur, atque in ejus observatione sese assidue exerceant (Psa. i. 2; cxix. 1). Etenim ne primi quidem nostri parentes, etiam ante lapsum, prorsus sine Lege vixerunt, quæ certe cordibus ipsorum tum inscripta erat, quia Dominus eos ad imaginem suam creaverat (Gen. i. 26 sq.; ii. 16 sqq.; iii. 3).

6:2Credimus, docemus et confitemur, concionem Legis non modo apud eos, qui fidem in Christum non habent, et pœnitentiam nondum agunt, sed etiam apud eos, qui vere in Christum credunt, vere ad Deum conversi et renati, et per fidem justificati sunt, sedulo urgendam esse.

6:3Etsi enim renati, et spiritu mentis suæ renovati sunt: tamen regeneratio illa et renovatio, in hac vita non est omnibus numeris absoluta, sed duntaxat inchoata. Et credentes illi, spiritu, mentis suæ perpetuo luctantur cum carne, hoc est, cum corrupta natura, quæ in nobis ad mortem usque hæret (Gal. v. 17; Rom. vii. 21, 23). Et propter veterem Adamum, qui adhuc in hominis intellectu, voluntate, et in omnibus viribus ejus infixus residet, opus est, ut homini Lex Dei semper præluceat, ne quid privatæ devotionis affectu in negotio religionis confingat, et cultus divinos verbo Dei non institutos eligat. Item, ne vetus Adam. pro suo ingenio agat, sed potius contra suam voluntatem, non modo admonitionibus et minis Legis, verum etiam pænis et plagis coerceatur, ut Spiritui obsequatur, segue ipsi captivum tradat (1 Cor. ix. 27; Rom. vi. 12; Gal. vi. 14; Psa. cxix. 1 sqq.; Heb. xii. 1; xiii. 21).

6:4Jam quod ad discrimen operum Legis et fructuum Spiritus attinet, credimus, docemus et confitemur, quod opera illa, quæ secundum præscriptum Legis fiunt, eatenus opera Legis sint et appellentur, quatenus ea solummodo urgendo, et minis pænarum atque iræ divinæ, ab homine extorquentur.

6:5Fructus vero Spiritus sunt opera illa, quæ Spiritus Dei, in credentibus habitans, per homines renatos operatur, et quæ a credentibus fiunt, quatenus renati sunt, ita quidem sponte ac libere, quasi nullum præceptum unquam accepissent, nullas minas audivissent, nullamque remunerationem expectarent. Et hoc modo filii Dei in Lege vivunt, et secundum normam Legis divinæ vitam suam instituunt; hanc vivendi rationem D. Paulus vocare solet in suis Epistolis Legem Christi et Legem mentis (Rom. vii. 25; viii. 2, 7; Gal. vi. 2).

6:6Ad hunc modum una eademque Lex est manetque, immota videlicet Dei voluntas, sive pœnitentibus sive impœnitentibus, renatis aut non renatis proponatur. Discrimen autem, quo ad obedientiam, duntaxat in hominibus est: quorum alii non renati Legi obedientiam, qualemcunque a Lege requisitam præstant, sed coacti et inviti id faciunt (sicut etiam renati faciunt, quatenus adhuc carnales sunt): credentes vero in Christum, quatenus renati sunt, absque coactione, libero et spontaneo spiritu, talem obedientiam præstant, qualem alias nullæ quantumvis severissimæ Legis comminationes extorquere possent.

6:NegativaFalsæ doctrinæ rejectio. Repudiamus itaque ut perniciosum et falsum dogma, quod Christianæ disciplinæ et veræ pietati adversatur, cum docetur, quod Lex Dei (eo modo, quo supra dictum est) non sit piis et vere credentibus, sed tantum impiis, infidelibus et non agentibus pœnitentiam, proponenda, atque apud hos solos sit urgenda.

7:Status controversiaeQuæ est inter nos et Sacramentarios in hoc articulo. Quæritur, an in Sacra Cœna verum corpus et verus sanguis Domini nostri Jesu Christi vere et substantialiter sint præsentia, atque cum pane et vino distribuantur, et ore sumantur, ab omnibus illis, qui hoc Sacramento utuntur, sive digni sint, sive indigni, boni aut mali, fideles aut infideles, ita tamen, ut fideles e Cœna Domini consolationem et vitam percipiant, infideles autem eam ad judicium sumant. Cingliani hanc præsentiam et dispensationem corporis et sanguinis Christi in Sacra Cœna negant: nos vero eandem asseveramus. Ad solidam hujus controversiæ explicationem primum sciendum est, duo esse Sacramentariorum genera. Quidam enim sunt Sacramentarii crassi admodum: hi perspicuis et claris verbis id aperte profitentur, quod corde sentiunt, quod videlicet in Cœna Domini nihil amplius quam panis et vinum sint præsentia, ibique distribuantur et ore percipiantur. Alii autem sunt versuti et callidi, et quidem omnium nocentissimi Sacramentarii: hi de negotio Cœnæ Dominicæ loquentes, ex parte nostris verbis splendide admodum utuntur, et præ se ferunt, quod et ipsi veram præsentiam veri, substantialis atque vivi corporis et sanguinis Christi in Sacra Cœna credant, eam tamen præsentiam et manducationem dicunt esse spiritualem, quæ fiat fide. Et hi posteriores Sacramentarii sub his splendidis verbis eandem crassam, quam priores habent, opinionem occultant et retinent: quod videlicet præter panem et vinum nihil amplius in Cœna Domini sit præsens, et ore sumatur. Vocabulum enim (spiritualiter) nihil aliud ipsis significat, quam Spiritum Christi, seu virtutem, absentis corporis Christi, ejusque rneritum, quod præsens sit: ipsum vero Christi corpus nullo prorsus modo esse præsens, sed tantummodo id sursum in supremo cœlo contineri sentiunt, et affirmant, oportere nos cogitationibus fidei sursum assurgere, inque cælum ascendere, et ibidem (nulla autem ratione cum pane et vino Sacræ Cœnæ) illud corpus et sanguinem Christi quærendum esse.

7:AffirmativaConfessio sinceræ doctrinæ, de Cœna Domini, contra Sacramentarios.

7:1Credimus, docemus et confitemur, quod in Cœna Domini corpus et sanguis Christi vere et substantialiter sint præsentia, et quod una cum pane et vino vere distribuantur atque sumantur.

7:2Credimus, docemus et confitemur, verba Testamenti Christi non aliter accipienda esse, quam sicut verba ipsa ad literam sonant: ita, ne panis absens Christi corpus, et vinum absentem Christi sanguinem significent, sed ut propter sacramentalem unionem, panis et vinum vere sint corpus et sanguis Christi.

7:3Jam quod ad Consecrationem attinet, credimus, docemus et confitemur, quod nullum opus humanum, neque ulla Ministri Ecclesiæ pronunciatio præsentiæ corporis et sanguinis Christi in Cœna causa sit, sed quod hoc soli omnipotenti virtuti Domini nostri Jesu Christi sit tribuendum.

7:4Interim tamen unanimi consensu credimus, docemus et confitemur, in usu Cœnæ Dominicæ verba institutionis Christi nequaquam omittenda, sed publice recitanda esse, sicut scriptum est (1 Cor. x. 16): 'Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est?' etc. Illa autem benedictio fit per recitationem verborum Christi.

7:5Fundamenta autem, quibus in hoc negotio contra Sacramentarios nitimur, hæc sunt, quæ etiam D. Lutherus in majore sua de Cœna Domini Confessione posuit: Primum fundamentum est articulus fidei nostræ Christianæ, videlicet Jesu Christus est verus, essentialis, naturalis, perfectus Deus et homo in unitate personæ, inseparabilis et indivisus. Secundum, quod dextera Dei ubique est: ad eam autem Christus, ratione humanitatis suæ, vere et reipsa, collocatus est, ideoque præsens gubernat, in manu sua, et. sub pedibus suis, ut Scriptura loquitur (Eph. i. 22), habet omnia, qua, in cœlo sunt et in terra. Ad eam Dei dexteram nullus alius homo, ac ne Angelus quidem, sed solus Mariæ Filius collocatus est, unde et ea, quæ diximus, præstare potest. Tertium, quod verbum Dei non est falsum, aut mendax. Quartum, quod Deus varios modos novit, et in sua potestate habet, quibus alicubi esse potest, neque ad unicum illum alligatus est, quem Philosophi localem aut circumscriptum appellare solent.

7:6Credimus, docemus et confitemur, corpus et sanguinem Christi non tantum spiritualiter per fidem, sed etiam ore, non tamen Capernaitice, sed supernaturali et cælesti modo, ratione sacramentalis unionis, cum pane et vino sumi. Hoc enim verba Christi perspicue testantur, quibus præcipit, accipere, edere, bibere: idque ab Apostolis factum esse, Scriptura commemorat, dicens (Mark xiv. 28): 'Et biberunt ex eo omnes.' Et Paulus inquit (1 Cor. x. 16): 'Panis, quem frangimus, est communicatio corporis Christi;' hoc est, qui hunc panem edit, corpus Christi edit. Idem magno consensu præcipui ex antiquissimis Ecclesiæ, Doctoribus, Chrysostomus, Cyprianus, Leo Primus, Gregorius, Ambrosius, Augustinus, testantur.

7:7Credimus, docemus et confitemur, quod non tantum vere in Christum credentes, et qui digne ad Cœnam Domini accedunt, verum etiam indigni et infideles verum corpus et sanguinem Christi sumant: ita tamen, ut nec consolationem, nec vitam inde percipiant, sed potius, ut illis sumtio ea ad judicium et damnationem cedat, si non convertantur et pœnitentiam agant (1 Cor. xi. 27, 29). Etsi enim Christum, ut Salvatorem, a se repellunt, tamen eundem, licet maxime inviti, ut severum Judicem, admittere coguntur. Is vero non minus præsens judicium suum in convivis illis impœnitentibus exercet, quam præsens consolationem et vitam in cordibus vere credentium et dignorum convivarum operatur.

7:8Credimus, docemus et confitemur, unum tantum genus esse indignorum convivarum: ii sunt soli illi, qui non credunt. De his scriptum est (John iii. 18): 'Qui non credit, jam judicatus est.' Et hoc judicium indigno Sacræ Cœnæ usu cumulatur et aggravatur [gehäufet, grösser und schwerer wird] (1 Cor. xi. 29).

7:9Credimus, docemus et confitemur, quod nullus vere credentium, quam diu vivam fidem retinet, Sacram Domini Cœnam ad judicium sumat, quantacunque fidei imbecillitate laboret. Cœna. enim Domini inprimis propter infirmos in fide, pœnitentes tamen, instituta est, ut ex ea veram consolationem et imbecillis fidei suæ confirmationem percipiant (Matt. ix. 12; xi. 5, 28).

7:10Credimus, docemus et confitemur, totam dignitatem, convivarum cælestis hujus Cœnæ in sola sacratissima obedientia et absolutissimo Christi merito consistere. Illud autem nobis vera fide applicamus, et de applicatione hujus meriti per Sacramentum certi reddimur, atque in animis nostris confirmamur. Nequaquam autem dignitas illa ex virtutibus nostris, aut ex internis vel externis nostris præparationibus pendet.

7:NegativaContrariæ et damnatæ Sacramentariorum doctrinæ rejectio. Rejicimus atque damnamus unanimi consensu omnes erroneos, quos jam recitabimus, articulos, ut qui commemoratæ piæ doctrinæ, simplicitati fidei et sinceræ confessioni de Cœna Domini repugnant.

7:1Papisticam Transsubstantiationem; cum videlicet in Papatu docetur, panem et vinum in Sacra Cœna substantiam atque naturalem suam essentiam amittere, et ita annihilari, atque elementa illa ita in Christi corpus transmutari, ut præter externas species nihil de iis reliquum maneat.

7:2Papisticum Missæ sacrificium, quod pro peccatis vivorum et mortuorum offertur.

7:3Sacrilegium, quo Laicis una tantum pars Sacramenti datur, cum nimirum, contra expressa verba Testamenti Christi, calice illis interdicitur, atque ita sanguine Christi spoliantur.

7:4Dogma, quo docetur, quod verba Testamenti Jesu Christi non simpliciter intelligenda et fide amplectenda sint, uti sonant; ea enim obscura esse, ideoque verum eorum sensum ex aliis Scripturæ locis petendum esse.

7:5Corpus Christi in Sacra Cœna non ore una cum pane sumi: sed tantum panem et vinum ore accipi: corpus vero Christi spiritualiter duntaxat, fide nimirum, sumi.

7:6Panem et vinum in Cœna Domini tantummodo symbola seu tesseras esse, quibus Christiani mutuo sese agnoscant.

7:7Panem et vinum tantum esse figuras, similitudines et typos corporis et sanguinis Christi, longissimo intervallo a nobis absentis.

7:8Panem et vinum tantummodo signa, memoriæ conservandæ gratia, instituta esse, quæ sigillorum et pignorum rationem habeant, quibus nobis confirmetur, quod fides, cum in cælum illa ascendit et evehitur, ibi tam vere corporis et sanguinis Christi particeps fiat, quam vere nos in Sacra Cœna panem manducamus et vinum bibimus.

7:9Fidem nostram de salute certam reddi et confirmari in Cœna Domini, non nisi signis illis externis, pane et vino: nequaquam autem, vere præsentibus vero corpore et sanguine Christi.

7:10In Sacra Cœna duntaxat virtutem, operationem et meritum absentis corporis et sanguinis Christi dispensari.

7:11Christi corpus ita cœlo inclusum esse, ut nullo prorsus modo, simul, eodem tempore, pluribus aut omnibus locis in terris præsens esse possit, ubi Cœna Domini celebratur.

7:12Christum substantialem corporis et sanguinis sui præsentiam neque promittere neque exhibere potuisse, quandoquidem id proprietas humanæ ipsius naturæ assumtæ nequaquam ferre aut admittere possit.

7:13Deum ne quidem universa sua omnipotentia (horrendum dictu et auditu) efficere posse, ut corpus Christi, uno eodemque tempore in pluribus, quam uno tantum loco, substantialiter præsens sit.

7:14Non omnipotens illud verbum Testamenti Christi, sed fidem præsentiæ corporis et sanguinis Christi in Sacra Cœna causam esse.

7:15Fideles corpus et sanguinem Christi non in pane et vino Cœnæ Dominicæ quærere, sed oculos in cælum attollere, et ibi corpus Christi quærere debere.

7:16Infideles et impœnitentes Christianos in Cœna Domini non verum corpus et sanguinem Christi, sed panem tantum et vinum sumere.

7:17Dignitatem convivarum in hoc cælesti Cœna non ex sola vera in Christum fide, sed etiam ex præparatione hominum externa pendere.

7:18Eos etiam, qui veram et vivam in Christum fidem habent, eamque retinent, nihilominus hoc sacramentum ad judicium sumere posse, propterea quod in externa sua conversatione adhuc imperfecti sint.

7:19Externa visibilia elementa panis et vini in sacramento adoranda esse.

7:20Præter hæc justo Dei judicio relinquimus omnes curiosas, sannis virulentis tinctas, et blasphemas quæstiones, quæ honeste, pie, et sine gravi offensione recitari nequeunt, aliosque sermones, quando de supernaturali et cælesti mysterio hujus sacramenti crasse, carnaliter, Capernaitice, et plane abominandis modis, blaspheme, et maximo cum Ecclesiæ offendiculo, Sacramentarii loquuntur.

7:21Prorsus etiam rejicimus atque damnamus Capernaiticam manducationem corporis Christi, quam nobis Sacramentarii contra suæ conscientiæ testimonium, post tot nostras protestationes, malitiose affingunt, ut doctrinam nostram apud auditores suos in odium adducant, quasi videlicet doceamus, corpus Christi dentibus laniari, et instar alterius cujusdam cibi, in corpore humano digeri. Credimus autem et asserimus, secundum clara verba Testamenti Christi, veram, sed supernaturalem manducationem corporis Christi, quemadmodum etiam vere, supernaturaliter tamen, sanguinem Christi bibi docemus. Hæc autem humanis sensibus aut ratione nemo comprehendere potest, quare in hoc negotio, sicut et in aliis fidei articulis, intellectum nostrum in obedientiam, Christi captivare oportet. Hoc enim mysterium in solo Dei verbo revelatur, et sola fide comprehenditur.

8:Status controversiaePrincipalis hujus dissidii quæstio fuit, an divina et humana natura et utriusque proprietates propter unionem personalem, realiter, hoc est, vere et reipsa in persona Christi invicem communicent, et quousque illa communicatio extendatur? Sacramentarii affirmarunt, divinam et humanam naturas in Christo eo modo personaliter unitas esse, ut neutra alteri quicquam realiter, hoc est, vere et reipsa, quod cujusque naturæ proprium sit, communicet: sed nomina tantum nuda communicari. Unio (inquiunt illi) facit tantum nomina communia, ut videlicet Deus dicatur homo, et homo Deus appelletur, ita tamen, ut Deus nihil cum humanitate commune habeat, et vicissim humanitas nihil cum Divinitate, quo ad ipsius majestatem et proprietates, realiter, hoc est, revera et reipsa commune habeat. Contrariam vero huic dogmati sententiam D. Lutherus, et qui cum ipso faciunt, adversus Sacramentarios propugnarunt.

8:AffirmativaSincera doctrina Ecclesiæ Dei de Persona Christi. Ad explicandam hanc controversiam et juxta analogiam fidei nostræ Christianæ decidendam, fidem, doctrinam et confessionem nostram piam perspicue profitemur, videlicet:

8:1Quod divina et humana natura in Christo personaliter unitæ sint, ita prorsus, ut non sint duo Christi, unus Filius Dei, alter Filius hominis, sed ut unus et idem sit Dei et hominis Filius (Luke i. 35; Rom. ix. 5).

8:2Credimus, docemus et confitemur, divinam et humanam naturas, non in unam substantiam commixtas, nec unam in alteram mutatam esse, sed utramque naturam retinere suas proprietates essentiales, ut guæ alterius naturæ proprietates fieri nequeant.

8:3Proprietates divinæ naturæ sunt: esse omnipotentem, æternam., infinitam, et secundum naturæ naturalisque suæ essentiæ proprietatem, per se, ubique præsentem esse, omnia novisse, etc. Hæc omnia neque sunt, neque unquam fiunt humanæ naturæ proprietates.

8:4Humanæ autem naturæ proprietates sunt: corpoream esse creaturam, constare came et sanguine, esse finitam et circumscriptam, pati, mori, ascendere, descendere, de loco ad locum moveri, esurire, sitire, algere, æstu affligi, et si quæ sunt similia. Hæc neque sunt, neque unquam fiunt proprietates divinæ naturæ.

8:5Cum vero divina et humana naturæ personaliter, hoc est, ad constituendum unum ὑφιστάμενον, sint unitæ, credimus, docemus et confitemur, unionem illam hypostaticam non esse talem copulationem, aut combinationem, cujus ratione neutra natura cum altera personaliter, hoc est, propter unionem personalem, quicquam commune habeat, qualis combinatio fit, cum duo asseres conglutinantur, ubi neuter alteri quicquam confert, aut aliquid ab altero accipit: quin potius hic summa communio est, quam Deus cum assumto homine vere habet, et expersonali unione, et summa ac ineffabili communione, quæ inde consequitur, totum illud promanat, quicquid humani de Deo, et quicquid divini de homine Christo dicitur et creditur. Et hanc unionem atque communionem naturarum antiquissimi Ecclesiæ Doctores similitudine ferri candentis, itemque unione corporis et animæ in homine, declararunt.

8:6Hinc etiam credimus, docemus atque confitemur, quod Deus sit homo, et homo sit Deus, id quod nequaquam ita se haberet, si divina et humana natura prorsus inter se nihil revera et reipsa communicarent. Quomodo enim homo, Mariæ Filius, Deus aut Filius Dei altissimi vere appellari posset, aut esset, si ipsius humanitas cum Filio Dei non esset personaliter unita, atque ita realiter, hoc est, vere et reipsa, nihil prorsus, excepto solo nudo nomine, cum ipso commune haberet?

8:7Eam ob causam credimus, docemus et confitemur, quod virgo Maria non nudum aut merum hominem duntaxat, sed verum Dei Filium conceperit et genuerit: unde recte Mater Dei et appellatur et revera est.

8:8Inde porro credimus, docemus et confitemur, quod non nudus homo tantum pro nobis passus, mortuus et sepultus sit, ad inferos descendant, a mortuis resurrexit, ad cœlos ascenderit, et ad majestatem et omnipotentem Dei virtutem evectus fuerit: sed talis homo, cujus humana natura cum Filio Dei tam arctam ineffabilemque unionem et communicationem habet, ut cum eo una sit facta persona.

8:9Quapropter vere Filius Dei pro nobis est passus, sed secundum proprietatem humanæ naturæ, quam in unitatem divinæ suæ personæ assumsit, sibique eam propriam fecit, ut videlicet pati et, Pontifex noster summus, reconciliationis nostræ cum Deo causa esse posset. Sic enim scriptum est (1 Cor. ii. 8): 'Dominum gloriæ crucifixerunt.' Et (Acts xx. 28): 'Sanguine Dei redempti sumus.'

8:10Ex eodem etiam fundamento credimus, docemus, et confitemur, Filium hominis ad dextram omnipotentis majestatis et virtutis Dei realiter, hoc est, vere et reipsa, secundum humanam suam naturam, esse exaltatum, cum homo ille in Deum assumtus fuerit, quamprimum in utero matris a Spiritu Sancto eat conceptus, ejusque humanitas jam tum cum Filio Dei altissimi personaliter fuerit unita.

8:11Eamque majestatem, ratione unionis personalis, semper Christus habuit, sed in statu suæ humiliationis sese exinanivit, qua de causa revera ætate, sapientia, et gratia apud Deum atque homines profecit. Quare majestatem illam non semper, sed quoties ipsi visum fuit, execruit, donec formam servi, non autem naturam humanam, post resurrectionem plene et prorsus deponeret, et in plenariam usurpationem, manifestationem et declarationem divinæ majestatis collocaretur, et hoc modo in gloriam suam ingrederetur (Phil. ii. 6 sqq.). Itaque jam non tantum ut Deus, verum etiam ut homo, omnia novit, omnia potest, omnibus creaturis præsens est, et omnia, quæ in cælis, in terris, et sub terra sunt, sub pedibus suis, et in manu sua habet. Hæc ita se habere, Christus ipse testatur, inquiens (Matt. xxviii. 18; John xiii. 3): 'Mihi data est omnis potestas in cœlo et in terra.' Et Paulus (Eph. iv. 10) ait: 'Ascendit super omnes cœlos, ut omnia impleat. Hanc suam potestatem ubique præsens exercere potest, neque quicquam illi aut impossibile est, aut ignotum.

8:12Inde adeo, et quidem facillime, corpus suum verum et sanguinem suum in Sacra Cœna præsens distribuere potest. Id vero non fit secundum modum et proprietatem humanæ naturæ, sed secundum modum et proprietatem dextræ Dei, ut Lutherus secundum analogiam fidei nostræ Christianæ, in Catechesi comprehensæ, loqui solet. Et hæc Christi in Sacra Cœna præsentia neque physica aut terrena est, neque Capernaitica: interim tamen verissima et quidem substantialis est. Sic enim verba Testamenti Christi sonant: Hoc est, est, est corpus meum, etc. Hac nostra fide, doctrina et confessione persona Christi non solvitur, quod olim Nestorius fecit. Is enim veram communicationem idiomatum seu proprietatum utriusque naturæ. in Christo negavit, et hac ratione Christi personam solvit: quam rem D. Lutherus in libello suo de Conciliis perspicue declaravit. Neque hac pia nostra doctrina duæ in Christo naturæ, earumque proprietates confunduntur, aut in unam essentiam commiscentur (in quo errore Eutyches fuit), neque humana natura in persona Christi negatur, aut aboletur, neque altera natura in alteram mutatur: sed Christus verus Deus et homo in una indivisa persona est, permanetque in omnem æternitatem. Hoc post illud Trinitatis summum est mysterium, ut Apostolus (1 Tim. iii. 16) testatur, in quo solo tota nostra consolatio, vita et salus posita est.

8:NegativaContrariæ et falsæ doctrinæ de persona Christi rejectio. Repudiamus igitur atque damnamus omnes erroneos, quos jam recitabimus, articulos, eo quod Verbo Dei et sinceræ fidei nostræ Christianæ repugnent, cum videlicet sequentes errores docentur:

8:1Quod Deus et homo in Christo non constituant unam personam, sed quod alius sit Dei Filius, et alius hominis Filius, ut Nestorius deliravit.

8:2Quod divina et humana naturæ in unam essentiam commixtæ sint, et humana natura in Deitatem mutata sit, ut Eutyches furenter dixit.

8:3Quod Christus non sit verus, naturalis et æternus Deus, ut Arius blasphemavit.

8:4Quod Christus non veram humanam naturam anima rationali et corpore constantem habuerit, ut Marcion finxit.

8:5Quod unio personalis faciat tantum communia nomina et communes titulos.

8:6Quod phrasis tantum et modus quidam loquendi sit, cum dicitur: Deus est homo, et homo ed Deus; siquidem Divinitas nihil cum humanitate, et humanitas nihil cum Deitate realiter, hoc est, vere et reipsa, commune habeat.

8:7Quod tantum, sit verbalis, sine re ipsa, idiomatum communicatio, cum dicitur: Filium Dei pro peccatis mundi mortuum esse: Filium hominis omnipotentem factum esse.

8:8Quod humana in Christo natura, eo modo, quo est Divinitas, facta sit essentia quædam infinita, et ex hoc essentiali, communicata, in humanam naturam effusa, et a Deo separata virtute et proprietate, eo modo, quo divina natura, ubique præsens sit.

8:9Quod humana natura divinæ, ratione substantiæ, atque essentiæ suæ, vel proprietatum divinarum essentialium, exæquata sit.

8:10Quod humana natura in Christo in omnia loca cœli et terræ localiter expansa sit; quod ne quidem divinæ naturae, est tribuendum.

8:11Quod Christo impossibile sit, propter humanæ naturæ proprietatem, ut simul in pluribus, quam in uno loco, nedum ubique, suo cum corpore esse possit.

8:12Quod sola humanitas pro nobis passa sit, nosque redemerit, et quod Filius Dei in passions nullam prorsus cum humanitate (reipsa) communicationem habuerit, perinde ac si id negotium nihil ad ipsum pertinuisset.

8:13Quod Filius Dei tantummodo Divinitate sua nobis in terris, in verbo, sacramentis, in omnibus denique ærumnis nostris, præsens sit, et quod hæc præsentia prorsus ad humanitatem nihil pertineat. Christo enim, postquam, nos passione et morte sua redemerit, secundum humanitatem suam nihil amplius nobiscum in terris esse negotii.

8:14Quod Filius Dei, qui humanam naturam assumsit, jam post depositam servi formam, non omnia opera omnipotentiæ suæ, in et cum humanitate sua, et per eam, efficiat, sed tantum aliqua, et quidem in eo tantum loco, ubi humana natura est localiter.

8:15Quod secundum humanitatem, omnipotentiæ aliarumque proprietatum divinæ naturæ prorsus non sit capax. Idque asserere audent contra expressum testimonium Christi (Matt. xxviii. 18): 'Mihi data est omnis potestas in cœlo et in terra.' Et contradicunt Paulo, qui ait (Col. ii. 9): 'In ipso inhabitat tota Divinitatis plenitudo corporaliter.'

8:16Quod Christo secundum humanitatem data quidem sit maxima potestas in cœlo et in terra, videlicet major et amplior, quam omnes angeli et creaturæ acceperint: sed tamen ita, ut cum omnipotentia Dei nullam habeat communicationem, neque omnipotentia illi data sit. Itaque mediam quandam potentiam, inter omnipotentiam Dei, et inter aliarum creaturarum potentiam., fingunt, datam Christo secundum humanam ejus naturam per exaltationem; quæ minor quidem sit, quam Dei omnipotentia, major tamen omnium aliarum. creaturarum potestate.

8:17Quod Christo secundum spiritum suum humanum certi limites positi sint, quantum videlicet ipsum scire oporteat, et quod non plus sciat, quam ipsi conveniat, et ad executionem sui officii, Judicis nimirum, necessario requiratur.

8:18Quod Christus ne hodie quidem perfectam habeat cognitionem Dei, et omnium ipsius operum y cum tamen de Christo scriptum sit (Col. ii. 3): 'In ipso omnes thesauros sapientiæ et scientiæ absconditos esse.'

8:19Quod Christo secundum humanitatis suæ spiritum impossibile sit scire, quid ab æterno fuerit, quid jam nunc ubique fiat, et quid in omnem æternitatem sit futurum.

8:20Rejicimus etiam damnamusque, quod dictum Christi (Matt. xxviii. 18): 'Mihi data est omnis potestas in cœlo et in terra;' horribili et blasphema interpretatione a quibusdam depravatur in hanc sententiam: quod Christo secundum divinam suam naturam in resurrectione et ascensione ad cœlos iterum restituta fuerit omnis potestas in cœlo et in terra, perinde quasi, dum in statu humiliationis erat, eam potestatem, etiam secundum, Divinitatem, deposuisset et exuisset. Hac enim doctrina non modo verba Testamenti Christi falsa explicatione pervertuntur: verum etiam dudum damnatæ Arianæ hæresi via de novo sternitur, ut tandem æterna Christi Divinitas negetur, et Christus totus, quantus est, una cum salute nostra amittatur, nisi huic impiæ doctrinæ ex solidis Verbi Dei et fidei nostræ Catholicæ fundamentis constanter contradicatur.

9:Status controversiaeDisceptatum fuit super hoc articulo inter quosdam theologos, qui Augustanam Confessionem profitentur: quando et quomodo Dominus noster Jesus Christus, ut testatur fides nostra Catholica, ad inferos descenderit, an id ante, vel post mortem ejus factum sit. Præterea quæsitum fuit, num anima tantum, an divinitate sola, an vero anima et corpore descenderit, idque an spiritualiter, an vero corporaliter sit factum. Disputatum etiam est, num hic articulus ad passionem, an verum ad gloriosam victoriam et triumphum Christi sit referendus. Cum autem hic fidei nostræ articulus, sicut et præcedens, neque sensibus neque ratione nostra comprehendi queat, sola autem fide acceptandus sit: unanimi consensu consulimus, de hac re non esse disputandum, sed quam simplicissime hunc articulum credendum et docendum esse. Atque in hoc negotio sequamur piam D. Lutheri doctrinam, qui: hunc articulum in concione, Torgæ habita (Anno, etc. XXXIII.), pie admodum explicuit, omnes inutiles et curiosas quæstiones præcidit, atque ad piam fidei simplicitatem omnes Christianos adhortatus est. Satis enim nobis esse debet, si sciamus, Christum ad inferos descendisse, infernum omnibus credentibus destruxisse, nosque per ipsum e potestate mortis et Satanæ, ab æterna damnatione, atque adeo e faucibus inferni ereptos. Quo autem modo hæc effecta fuerint, non curiose scrutemur, sed hujus rei cognitionem alteri seculo reservemus, ubi non modo hoc mysterium, sed alia multa, in hoc vita simpliciter a nobis credita, revelabuntur, quæ captum cæcæ nostra rationis excedunt.

10:Status controversiaeQuæsitum fuit, num persecutionis tempore, et in casu confessionis (etiamsi adversarii nobiscum in doctrina consentire nolint) nihilominus salva conscientia aliquæ abrogatæ ceremoniæ, quæ per se indifferentes, et a Deo neque mandatæ neque prohibitæ sint, postulantibus id et urgentibus adversariis, iterum in usum revocari possint, et an hoc modo cum Pontificiis in ejusmodi ceremoniis et adiaphoris conformari recte queamus. Una pars hoc fieri posse affirmavit, altera vero negavit.

10:AffirmativaSincera doctrina et confessio de hoc Articulo.

10:1Ad hanc controversiam dirimendam unanimi consensu credimus, docemus, et confitemur, quod ceremoniæ sive ritus Ecclesiastici (qui Verbo Dei neque præcepti sunt, neque prohibiti, sed tantum decori et ordinis causa instituti) non sint per se cultus divinus, aut aliqua saltem pars cultus divini. Scriptum est enim (Matt. xv. 9): 'Frustra colunt me, docentes doctrinas, mandata hominum.'

10:2Credimus, docemus, et confitemur, Ecclesiæ Dei, ubivis terrarum, et quocunque tempore, licere, pro re nata, ceremonias tales mutare, juxta eam rationem, quæ Ecclesiæ Dei utilissima, et ad ædificationem ejusdem maxime accommodata judicatur.

10:3Ea tamen in re omnem levitatem fugiendam et offendicula cavenda, in primis vero infirmorum in fide rationem habendam, et iis parcendum esse censemus.

10:4Credimus, docemus, et confitemur, quod temporibus persecutionum, quando perspicua et constans confessio a nobis exigitur, hostibus Evangelii in rebus adiaphoris non sit cedendum. Sic enim Apostolus inquit (Gal. v. 1): 'Qua libertate Christus nos liberavit, in ea state, et nolite iterum jugo servitutis subjici.' Et alibi (2 Cor. vi. 14): 'Nolite jugum ducere cum infidelibus,' etc. 'Quæ enim est societas luci ad tenebras?' etc. Item (Gal. ii. 5): 'Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneret apud vos. In tali enim rerum statu non agitur jam amplius de adiaphoris, sed de veritate Evangelii, et de libertate Christiana sarta tectaque conservanda, et quomodo cavendum sit, ne manifeste idololatria confirmetur, et infirmi in fide offendantur. In hujusmodi rebus nostrum certe non est, aliquid adversariis largiri: sed officium nostrum requirit, ut piam et ingenuam confessionem edamus, et ea patienter feramus, quæ Dominus nobis ferenda imposuerit, et hostibus Verbi Dei in nos permiserit.

10:5Credimus, docemus, et confitemur, quod Ecclesia alia aliam damnare non debeat, propterea, quod hæc vel illa plus minusve externarum ceremoniarum, quas Dominus non instituit, observet; si modo in doctrina ejusque articulis omnibus, et in vero Sacramentorum usu sit inter eas consensus. Hoc enim vetus et verum dictum est: Dissonantia jejunii non dissolvit consonantiam fidei.

10:NegativaFalsæ doctrinæ de hoc Articulo rejectio. Repudiamus atque damnamus hæc falsa et Verbo Dei contraria dogmata:

10:1Quod humanæ traditiones et constitutiones, in Ecclesiasticis rebus, per se, pro cultu Dei, aut certe pro parte divini cultus sint habendæ.

10:2Quando ejusmodi ceremoniæ et constitutiones Ecclesiæ Dei coactione quadam tanquam necessariæ obtruduntur, et quidem contra libertatem Christianam, quam Ecclesia Christi in rebus ejusmodi externis habet.

10:3Cum asseritur, quod tempore persecutionis, quando clara confessio requiritur, hostibus Evangelii in observatione ejusmodi rerum adiaphorarum gratificari, et cum ipsis pacisci et consentire liceat: quæ res cum detrimento veritatis cælestis conjuncta est.

10:4Cum externæ ceremoniæ, quæ indifferentes sunt, ea opinione abrogantur, quasi Ecclesiæ Dei liberum non sit, pro re nata, ut judicaverit ad ædificationem utile esse, hanc vel illam ceremoniam, ratione libertatis Christianæ, usurpare.

11:AffirmativaSincera doctrina de hoc Articulo.

11:1Primum omnium est, quod accurate observari oportet, discrimen esse inter præscientiam [Vorsehung], et prædestinationem, sive æternam electionem [ewige Wahl] Dei.

11:2Præscientia enim Dei nihil aliud est, quam quod Deus omnia noverit, antequam fiant, sicut scriptum est (Dan. ii. 28): 'Est Deus in cœlo, revelans mysteria, qui indicavit tibi Rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus.'

11:3Hæc præscientia simul ad bonos et malos pertinet, sed interim non est causa mali, neque est causa peccati, quae, hominem ad scelus impellat. Peccatum enim, ex diabolo, et ex hominis prava et mala voluntate oritur. Neque hæc Dei præscientia causa est, quod homines pereant; hoc enim sibi ipsis imputare debent: sed præscientia Dei disponit [ordnet] malum, et metas illi constituit, quousque progredi et quam diu durare debeat, idque eo dirigit, ut, licet per se malum sit, nihilominus electis Dei ad salutem cedat.

11:4Prædestinatio vero, seu æterna Dei electio, tantum ad bonos et dilectos filios Dei pertinet; et hæc est causa ipsorum salutis. Etenim eorum salutem procurat, et ea, quæ ad ipsam pertinent, disponit. Super hanc Dei prædestinationem salus nostra ita fundata est, ut inferorum portæ eam evertere nequeant (John x. 28; Matt. xvi. 18).

11:5Hæc Dei prædestinatio non in arcano Dei consilio est scrutanda, sed in Verbo Dei, in quo revelatur quærenda est.

11:6Verbum autem Dei deducit nos ad Christum, is est liber ille vitæ, in quo omnes inscripti et electi sunt, qui salutem æternam consequuntur. Sic enim scriptum est (Eph. i. 4): 'Elegit nos in Christo, ante mundi constitutionem.'

11:7Christus vero omnes peccatores ad se vocat, et promittit illis levationem, et serio vult [ist ihm Ernst], ut omnes homines ad se veniant, et sibi consuli et subveniri sinant. His sese Redemptorem in verbo offert, et vult, ut verbum audiatur, et ut aures non obdurentur, nec verbum negligatur et contemnatur. Et promittit se largiturum virtutem et operationem Spiritus Sancti et auxilium divinum, ut in fide constantes permaneamus, et vitam æternam consequamur.

11:8De nostra igitur electione ad vitam æternam neque ex rationis nostræ judicio, neque ex lege Dei judicandum est, ne vel dissolutæ et Epicureæ vitæ nos tradamus, vel in desperationem incidamus. Qui enim rationis suæ judicium in hoc negotio sequuntur, in horum cordibus hæ perniciosæ cogitationes (quibus ægerrime resistere possunt) excitantur: Si (inquiunt) Deus me ad æternam salutem elegit, non potero damnari, quicquid etiam designavero. Contra vero, si non sum electus ad vitam æternam, nihil plane mihi profuerit, quantumcunque boni fecero, omnes enim conatus mei irriti erunt [es ist doch alles umsonst].

11:9Vera igitur sententia de prædestinatione ex Evangelio Christi discenda est. In eo enim perspicue docetur, quod Deus omnes sub incredulitatem concluserit, ut omnium misereatur, et quod nolit quenquam perire, sed potius ut omnes convertantur, et in Christum credant (Rom. xi. 32; Ezek. xviii. 23; xxxiii. 11; 2 Pet. iii. 9; 1 John ii. 2).

11:10Qui igitur voluntatem Dei revelatam inquirunt, eoque ordine progrediuntur, quem D. Paulus in Epistola ad Romanos secutus est (qui hominem prius deducit ad pœnitentiam, ad agnitionem peccatorum, ad fidem in Christum, ad obedientiam mandatorum Dei, quam de æternæ prædestinationis mysterio loquatur), iis doctrina de prædestinatione Dei salutaris est, et maximam consolationem affert.

11:11Quod vero scriptum est (Matt. xxii. 14), 'Multos quidem vocatos, paucos vero electos esse;' non ita accipiendum est, quasi Deus nolit, ut omnes salventur; sed damnationis impiorum causa est, quod Verbum Dei aut prorsus non audiant, sed contumaciter contemnant, aures obdurent, et cor indurent, et hoc modo Spiritui Sancto viam ordinariam præcludant, ut opus suum in eis efficere nequeat, aut certe quod verbum auditum flocci pendant [in Wind schlagen], atque abjiciant. Quod igitur pereunt, neque Deus, neque ipsius electio, sed malitia eorum in culpa est (2 Pet. ii. 1 sqq.; Luke ii. 49, 52; Heb. xii. 25 sqq.).

11:12Huc usque homo plus in meditatione articuli de æterna Dei electione tuto progredi potest, quatenus videlicet ea in Verbo Dei est revelata. Verbum Dei enim nobis Christum, librum vitæ, proponit: is nobis per Evangelii prædicationem aperitur et evolvitur, sicut scriptum est (Rom. viii. 30): 'Quos elegit, hos vocavit.' In Christo igitur electio æterna Dei Patris est quærenda. Is in æterno suo consilio decrevit, quod præter eos, qui Filium ejus Jesum Christum agnoscunt et in eum vere credunt, neminem salvum facere velit. Reliquæ cogitationes ex animis piorum penitus excutiendæ sunt, qui non a Deo, sed ex afflatu Satanæ proficiscuntur, quibus humani generis hostis hoc agit, ut dulcissimam illam consolationem vel enervet, vel penitus e medio tollat, quam ex saluberrima hac doctrina haurire possumus, qua videlicet certi reddimur, quod mera gratia, sine ullo nostro merito, in Christo ad vitam æternam electi simus, et quod nemo ex ipsius manibus rapere nos possit. Et hanc clementissimam electionem non nudis verbis, sed interposito jurejurando Dominus contestando confirmavit, et venerabilibus Sacramentis nobis obsignavit, quorum in summis tentationibus meminisse, et ex iis consolationem petere debemus, ut ignita Diaboli tela extinguamus.

11:13Interim tamen summo studio in eo elaboremus, ut ad normam voluntatis divinæ vitam nostram instituamus, et vocationem nostram [ut D. Petrus (2 Pet. i. 20) loquitur] firmam faciamus, neque a Dei revelato verbo latum unguem recedamus; illud enim nunquam nos fallet.

11:14Hac brevi explicatione æternæ electionis divinæ honos suus Deo plene et in solidum tribuitur: quod videlicet, secundum voluntatis suæ propositum, mera misericordia, sine ullo nostro merito salvos nos faciat. Neque tamen hac doctrina, vel gravioribus illis animi perturbationibus, et pusillanimitati, vel Epicurismo [zur Kleinmüthigkeit oder rohem, wildem Leben] ansa præbetur.

11:NegativaFalsæ doctrinæ de hoc Articulo rejectio. Credimus igitur et sentimus, quando doctrina de electione Dei ad vitam æternam eo modo proponitur, ut perturbatæ piæ mentes ex ea consolationem nullam capere queant, sed potius per eam in animi angustias [Kleinmüthigkeit] aut desperationem conjiciantur, aut impœnitentes in dissoluta sua vita confirmentur, quod articulus hic non ad normam verbi et voluntatis Dei, sed juxta humanæ rationis judicium, et quidem impulsu Satanæ, male et perperam tractetur. 'Quæcunque enim scripta sunt' [inquit (Rom. xv. 4) apostolus] 'ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus? Rejicimus itaque omnes, quos jam enumerabimus, errores.

11:1Quod Deus nolit, ut omnes homines pœnitentiam agant, et Evangelio credant.

11:2Quando Deus nos ad se vocat, quod non serio hoc velit, ut omnes homines ad ipsum veniant.

11:3Quod nolit Deus, ut omnes salventur, sed quod quidam, non ratione peccatorum suorum, verum. solo Dei consilio, proposito et voluntate, ad exitium destinati sint, ut prorsus salutem consequi non possint.

11:4Quod non sola Dei misericordia et sanctissimum Christi meritum, sed etiam in nobis ipsis aliqua causa sit electionis divinæ, cujus causæ ratione Deus nos ad vitam æternam elegerit. Hæc dogmata omnia falsa sunt, horrenda et blasphema, iisque piis mentibus omnis prorsus consolatio eripitur, quam ex Evangelio et sacramentorum usu capere deberent, et idcirco in Ecclesia Dei nequaquam sunt ferenda. Hæc brevis est et simplicissima articulorum controversorum explicatio, de quibus inter theologos Augustanæ Confessionis aliquandiu disceptatum et discrepantibus inter se sententiis disputatum est. Et ex hac declaratione homo pius, quamtumvis simplex, secundum analogiam Verbi Dei et Catechismi simplicem doctrinam deprehendere potest, quid verum sit, quid falsum. Non enim tantummodo sincera doctrina diserte est recitata, verum etiam contraria et falsa doctrina repudiata est et rejecta, et controversiæ illæ, offendiculorum plenæ, solide sunt decisæ atque dijudicatæ [und also die eingefallene ärgerlichen Spaltungen gründlich entschieden seind]. Faxit Deus omnipotens, Pater Domini nostri Jesu Christi, ut per gratiam Spiritus Sancti omnes in ipso consentientes et concordes simus, atque in consensu pio, qui ipsi probetur, constanter perseveremus. Amen.