Skip to content

Song of Songs · Chapter 8

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: Song.8.1

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat?
Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ: ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.
Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
Sponsus Adjuro vos, filiæ Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.
Chorus Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? Sponsus Sub arbore malo suscitavi te; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.
Sponsa Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio: lampades ejus lampades ignis atque flammarum.
Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.
Chorus Fratrum Soror nostra parva, et ubera non habet; quid faciemus sorori nostræ in die quando alloquenda est?
Si murus est, ædificemus super eum propugnacula argentea; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.
Sponsa Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens.
Chorus Fratrum Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos: tradidit eam custodibus; vir affert pro fructu ejus mille argenteos.
Sponsa Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus.
Sponsus Quæ habitas in hortis, amici auscultant; fac me audire vocem tuam.
Sponsa Fuge, dilecte mi, et assimilare capreæ, hinnuloque cervorum super montes aromatum.

Source and terms: Latin Vulgate, Clementine edition (Sixto-Clementine 1592/1598) · public domain · Biblia Sacra Vulgatae editionis, Sixto-Clementine edition of 1598 ('Clementine Vulgate of 1598 with Glossa Ordinaria, Migne edition 1880'), Latin text. Rights statement of the package: 'Public Domain'. eBible.org package latVUC. · terms · source

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.