Skip to content

Job · Chapter 5

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: Job.5.1

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere.
Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.
Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim.
Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat.
Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus.
Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor.
Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum.
Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum:
qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero;
qui dat pluviam super faciem terræ, et irrigat aquis universa;
qui ponit humiles in sublime, et mœrentes erigit sospitate;
qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant;
qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat.
Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.
Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem.
Et erit egeno spes; iniquitas autem contrahet os suum.
Beatus homo qui corripitur a Deo: increpationem ergo Domini ne reprobes:
quia ipse vulnerat, et medetur; percutit, et manus ejus sanabunt.
In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tangent te malum.
In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii.
A flagello linguæ absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit.
In vastitate et fame ridebis, et bestias terræ non formidabis.
Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi.
Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum; et visitans speciem tuam, non peccabis.
Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terræ.
Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo.
Ecce hoc, ut investigavimus, ita est: quod auditum, mente pertracta.

Source and terms: Latin Vulgate, Clementine edition (Sixto-Clementine 1592/1598) · public domain · Biblia Sacra Vulgatae editionis, Sixto-Clementine edition of 1598 ('Clementine Vulgate of 1598 with Glossa Ordinaria, Migne edition 1880'), Latin text. Rights statement of the package: 'Public Domain'. eBible.org package latVUC. · terms · source

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.