Skip to content

Job · Chapter 30

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: Job.30.1

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei:
quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni:
egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria.
Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus eorum:
qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.
In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terræ, vel super glaream:
qui inter hujuscemodi lætabantur, et esse sub sentibus delicias computabant:
filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes.
Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium.
Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur.
Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum.
Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt: pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.
Dissipaverunt itinera mea; insidiati sunt mihi, et prævaluerunt: et non fuit qui ferret auxilium.
Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt.
Redactus sum in nihilum: abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea.
Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis.
Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt.
In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capito tunicæ succinxerunt me.
Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillæ et cineri.
Clamo ad te, et non exaudis me: sto, et non respicis me.
Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi.
Elevasti me, et quasi super ventum ponens; elisisti me valide.
Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi.
Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam: et si corruerint, ipse salvabis.
Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.
Expectabam bona, et venerunt mihi mala: præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ.
Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie: prævenerunt me dies afflictionis.
Mœrens incedebam sine furore; consurgens, in turba clamabam.
Frater fui draconum, et socius struthionum.
Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt præ caumate.
Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium.

Source and terms: Latin Vulgate, Clementine edition (Sixto-Clementine 1592/1598) · public domain · Biblia Sacra Vulgatae editionis, Sixto-Clementine edition of 1598 ('Clementine Vulgate of 1598 with Glossa Ordinaria, Migne edition 1880'), Latin text. Rights statement of the package: 'Public Domain'. eBible.org package latVUC. · terms · source

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.