Skip to content

Exodus · Chapter 11

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: Exod.11.1

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Et dixit Dominus ad Moysen: Adhuc una plaga tangam Pharaonem et Ægyptum, et post hæc dimittet vos, et exire compellet.
Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua, vasa argentea et aurea.
Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis Pharaonis et omni populo.
Et ait: Hæc dicit Dominus: Media nocte egrediar in Ægyptum:
et morietur omne primogenitum in terra Ægyptiorum, a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancillæ quæ est ad molam, et omnia primogenita jumentorum.
Eritque clamor magnus in universa terra Ægypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est.
Apud omnes autem filios Israël non mutiet canis ab homine usque ad pecus: ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israël.
Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes: Egredere tu, et omnis populus qui subjectus est tibi: post hæc egrediemur.
Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen: Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Ægypti.
Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, quæ scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël de terra sua.

Source and terms: Latin Vulgate, Clementine edition (Sixto-Clementine 1592/1598) · public domain · Biblia Sacra Vulgatae editionis, Sixto-Clementine edition of 1598 ('Clementine Vulgate of 1598 with Glossa Ordinaria, Migne edition 1880'), Latin text. Rights statement of the package: 'Public Domain'. eBible.org package latVUC. · terms · source

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.