Skip to content

Side by side · v. 1

Two to four editions side by side: scroll one and the others keep to the same place. Rows are aligned by the library's correspondence data; the same place is not the same text.

Editions

The first edition leads: chapters, the numbering of a reference and the order of rows follow it.

Correspondence: By shared unit refs

How it is aligned: The editions number their units the same way (shared refs); a coarser unit joins the finer ones it contains (Pl.Cri.43 covers 43a–43e).

Rows are aligned by the library's correspondence data; the same place is not the same text.

Swipe sideways to change the edition; the place is kept.

Athanasian Creed (Latin)leadLatin

Open in the reader

v. 1Quicunque vult salvus esse: ante omnia opus est, ut teneat catholicam fidem.

2:v. 2Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit: absque dubio in æternum peribit.

3:v. 3Fides autem catholica hæc est: ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in Unitate veneremur;

4:v. 4Neque confundentes personas: neque substantiam separantes.

5:v. 5Alia est enim persona Patris: alia Filii: alia Spiritus Sancti.

6:v. 6Sed Patris et Filii et Spiritus Sancti una est divinitas: æqualis gloria, coæterna majestas.

7:v. 7Qualis Pater: talis Filius: talis [et] Spiritus Sanctus.

8:v. 8Increatus Pater: increatus Filius: increatus [et] Spiritus Sanctus.

9:v. 9Immensus Pater: immensus filius: immensus [et] Spiritus Sanctus.

10:v. 10Æternus Pater: æternus Filius: æternus [et] Spiritus Sanctus.

11:v. 11Et tamen non tres æterni: sed unus æternus.

12:v. 12Sicut non tres increati: nec tres immensi: sed unus increatus: et unus immensus.

13:v. 13Similiter omnipotens Pater: omnipotens Filius: omnipotens [et] Spiritus Sanctus.

14:v. 14Et tamen non tres omnipotentes: sed unus omnipotens.

15:v. 15Ita deus Pater: deus Filius: deus [et] Spiritus Sanctus.

16:v. 16Et tamen non tres dii: sed unus est Deus.

17:v. 17Ita dominus Pater: dominus Filius: dominus [et] Spiritus Sanctus.

18:v. 18Et tamen non tres domini: sed unus [est] Dominus.

19:v. 19Quia sicut singulatim unamquamque personam Deum ac Dominum confiteri, Christiana veritate compellimur:

20:v. 20Ita tres deos, aut [tres] dominos dicere, catholica religione prohibemur.

21:v. 21Pater a nullo est factus: nec creatus, nec genitus.

22:v. 22Filius a Patre solo est: non factus, nec creatus: sed genitus.

23:v. 23Spiritus Sanctus a Patre et filio: non factus, nec creatus, nec genitus: sed procedens.

24:v. 24Unus ergo Pater, non tres patres: unus Filius, non tres filii: unus Spiritus Sanctus, non tres spiritus sancti.

25:v. 25Et in hac Trinitate nihil prius, aut posterius: nihil majus, aut minus.

26:v. 26Sed totæ tres personæ coæternæ sibi sunt, et coæquales.

27:v. 27Ita, ut per omnia, sicut jam supra dictum est: et Unitas in Trinitate, et Trinitas in Unitate, venerenda sit.

28:v. 28Qui vult ergo salvus esse, ita de Trinitate sentiat.

29:v. 29Sed necessarium est ad æternam salutem: ut incarnationem quoque Domini nostri Jesu Christi fideliter credat.

30:v. 30Est ergo fides recta, ut credamus et confiteamur: quod Dominus noster Jesus Christus Dei Filius, Deus [pariter] et homo est;

31:v. 31Deus [est] ex substantia Patris, ante secula genitus: et homo ex substantia matris, in seculo natus.

32:v. 32Perfectus Deus: perfectus homo, ex anima rationali et humana carne subsistens.

33:v. 33Aequalis Patri secundum divinitatem: minor Patre secundum humanitatem.

34:v. 34Qui licet Deus sit et homo; non duo tamen, sed unus est Christus.

35:v. 35Unus autem, non conversione divinitatis in carnem: sed assumptione humanitatis in Deum.

36:v. 36Unus omnino; non confusione substantiæ: sed unitate personæ.

37:v. 37Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo: ita Deus et homo unus est Christus.

38:v. 38Qui passus est pro nostra salute: descendit ad inferos: tertia die resurrexit a mortuis.

39:v. 39Ascendit ad [in] coelos: sedet ad dexteram [Dei] Patris [omnipotentis].

40:v. 40Inde venturus [est] judicare vivos et mortuos.

41:v. 41Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis;

42:v. 42Et reddituri sunt de factis propriis rationem.

43:v. 43Et qui bona egerunt, ibunt in vitam æternam: qui vero mala, in ignem æternum.

44:v. 44Hæc est fides catholicæ: quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit.